Series II Band 1 · No. 178.
VINCENT PLACCIUS AN LEIBNIZ
Hamburg, 29. Mai (8. Juni) 1678. [175.182.]
P. S. Vir Amplissime Consultissime, Dⁿe Fautor honoratissime
Catalogum Fogelianum integrum ad Te pervenisse satis certo credo, licet adhuc binis ultimis meis nihil reposueris. Quod occupationibus adscribo Tuis. Interim Feldeniana Mssta, ut et de Astrologiae emendatione Epistola mea 10 gg. pretio descripta expectant cuinam committi debeant. Equidem heri de pecunia mihi eo nomine solvenda mentionem fecit Weberus mercator noster, at de aufferendis coëmptis nullum verbum. Pecuniam autem offerebat moneta vestrate, quam Drittels vocant, eo quod apud vos non aliam sibi expectandam ajebat. Interim ego bonum imperialem hic solvi, adeoque plus octava parte pretii perditurus essem, si tali moneta mihi quod persolutum est restitueretur. Id quod nolle te scio. Novi litterarii nunc abhinc nihil. Nisi quod Kirstenianae quoque Bibliothecae auctionem expectamus, si Fogeliana bene successerit; de quo neutiquam dubito. An de Conringianis operibus conjunctim editis vel edendis aliquid compertum habeas scire cupio? ut et de Clasenii Professoris Helmestadiensis in Grotium commentis. Item illa Politica quam notis illustravit, cujusnam sit auctoris, scire averem. Plura alias. Vale faveque.
Hamb. 1678. d. 29. Maii. Tui observantisso V. Placcius
Dem WohlEdlen Vesten und Hochgelahrten Herren Gottfrid Wilhelm Leibnitz Fürstl. Hanoverischen Hochbetrauten Raht, meinem insonders HochgeEhrten Herren. In Hanover.