Series II Band 1 · No. 18.
LEIBNIZ AN JOHANN GEORG GRAEVIUS
Frankfurt, 6./16. April 1670. [44a.]
Illustris et Amplissime Domine.
Cum non ita pridem ad doctissimum virum Joh. Henr. Horbium de cogitatis quibusdam meis ad jurisprudentiam pertinentibus nonnulla perscripsissem, atque is Tibi ea, nescio quam consulta rerum mearum fiducia, fortasse monstrasset; supra spem meam evenit, quod scripsit, Tibi nimirum neque ingrata fuisse, neque prorsus contemnenda visa esse. Hoc ego nuncio accepto nihil differendam putavi grati animi significationem, ac nisi Tu aliter judicas, satis etiam excusatam hanc scribendi audaciam puto.
Quod ad rem ipsam attinet, animus est Amplmo Lassero Consiliario Moguntino mihique,
tentare quousque in Jurisprudentia Rationali profici possit, ita tamen ut nihil conjecturarum
immisceatur. Hoc igitur velut exploratum sumsimus, certas quasdam haberi posse atque habendas
esse Juris naturalis demonstrationes, quibus stetur, quotiescunque manifesta non est facta
legibus mutatio. Has autem demonstrationes non erravero si dixerim hactenus nusquam
haberi. Equidem data est a me diligenter opera, ut legerem, quicquid fere ab excitatioribus
ingeniis in hoc argumento scriptum est.
Apud Grotium, cui quidem summae doctrinae atque omnigenae lectionis laudem nemo
sanus adimat, paucissima ex veris certa reddita sunt, falsa vero prorsus et multa et magna. Et
deprehendi, amore quodam libertatis, captata ab JCtis Romanis, aequitatis quadam specie,
dissentiendi occasione, saepe intima naturalis Jurisprudentiae adyta turbata esse, ut cum juris
realis personalisque discrimen, quantum in se erat, effectu sustulit, cum pacta nuda naturali jure
actionem parere posuit, cum contractuum bonae fidei et stricti juris differentias subvertit, quae
tamen a JCtis Romanis summa ratione recepta, a Francisco Connano aliisque rectissime defensa
sunt. Utinam vero Thomas Hobbes subtilitate sua pene divina in durissimas sententias abusus
non esset! Poteramus magna laboris parte levari, sed dum ille mira calliditate simul omnia et
dat et adimit Reipublicae, et nulla vitae sequentis cura, licentiam, si apud homines latere speres,
quidvis agendi relinquit, abstinendum fuit nobis a sententiis in sola Nusquamia Atheorum
valituris. De Sharrokii Officiis, *de~~ Pallavicini Bono, *de~~ Thomae Angli Statera, de~~~~
~~*dicere hujus loci non est, nisi hoc unum, nullum eorum ejus quod justum est, scientiam
condidisse aut etiam mediocriter adumbrasse.Ivonis Parisini Jure naturali, de Caramuelis meditationibus ut ipse vocat audacibus,
Ita nobis ipsa primum Elementa constituendi difficillimus labor relictus est, spero tamen effecturos nos, si ita Deo visum erit, quod animo concepimus, ut Elementorum ejusmodi propositio nulla, indemonstrata assumatur, demonstrationes autem omnes perpetua quadam atque inviolabili Soritarum Catena firmatae, non animum magis quam oculos convincant. Porro quae est Juris Romani ad Naturale ratio, ea juris localis ad Romanum, quando plerumque receptum est ut statutis tacentibus juri Romano stetur. Pariter igitur illud inter prima artis judicandi fundamenta ponendum est: quotiescunque lex Reipublicae de qua quaeritur quaestionem propositam diserte non definit, toties quasi nulla lege extante recurrendum esse ad indubitabilem normam juris naturalis, quod consultorem suum nunquam sine responso dimittit. Juris Romani autem pars multo maxima prorsus naturalis est. Reliqua quae arbitraria sunt, tametsi verbis multiplicata, sensu ac vi ipsa non ita vasta atque immania sunt, ut videntur. Pleraeque enim leges, etiam quae praeter naturalem rationem aliquid continent, corollaria sunt potius juris constituti, quam constitutrices novi. Adeo ut res in arctum satis compingi posse videatur, si brevi quadam tabula ea omnia exhibeantur, quae neque ex naturali ratione, neque alia lege pendent. Haec enim pauca et solvendis omnibus quaestionibus, et reddendis omnium legum rationibus, addito naturali jure, sunt suffectura. Ex his derivare, in haec digerere leges Romanas universas, id vero est, quod nos potissimum agitare profitemur.
Atque haec de Consilio nostro, cui ut faveas, Vir magne, si meretur, ut fautores, ut adjumenta suppeditare ne negligas, etiam atque etiam rogo. Si quid vicissim jubes, quod in mea potestate est, factum puta.
Profundiores Literas pudendum per Germaniam frigus occupavit. Intellexi tamen Reinesianorum postumorum editionem in se recepisse Clmum Bosium, ac praeter inscriptiones, ejus* additiones ad Vossium de Historicis Graecis, Onomasticon inscriptionum, Collectanea de *glossis seu verbis peregrinis, observationum in scriptoribus sacris ac profanis ac speciatim medicis miscellanea, annotationes ad Patinum de familiis Romanis, Epistolarumque multas* *Centurias expectari. Et eduntur nunc quas ad Daumium dedit, cum nonnullorum aliorum specimine.
Josephus Bosii in eo est, ut prodeat. Nicolaus Schaten S.J. jussu principis *monumenta Paderbornensia* edidit, credo optima quaeque operis ipsi principi deberi. Balbinus S.J. *Historiam Bohemicam* Archi-ΒEpiscopi Pragensis autoritate atque auspiciis molitur, qui literis circularibus suffraganeos suos ad symbolam monumentorum conferendam hortatus est. Ericus Mauritius invenit compilationem Feudorum Antonii de Prato Veteri Goldasto et Rigaltio frustra quaesitam, Cuspiniano potissimum memoratam, quam jussu Friderici III. imperatoris Bononiensis Academiae nomine confecit. Ordo ejus plane alius est a vulgari vel etiam Haloandrina aut Cujaciana Feudorum editione, multaque magni momenti, alia aliterve, quam hactenus prostant, ibi ut ajunt continentur. Sed quid ego Tibi aut notissima, aut parum digna scribo. Vale faveque,
Vir Magne Cultori Tuo Gottfredo Guilielmo Leibnitio
Francof. 6/16 April. 1670. J.U.D.
P. S. Si rescribere dignaris, operculum literarum dirigi potest Moguntiam ad Illmum Bar.
Boineburgium et maximis negotiis, et incredibili eruditione notissimum, qui Te magni facit,
atque etiam meis verbis salvere jubet.