Series II Band 1 · No. 17.

LEIBNIZ AN JAKOB THOMASIUS

Frankfurt, 6./16. April 1670. [14.29.]

Latin

Literae tuae tempestive ad me delatae sunt. Cum enim in eo esset, ut ederetur Nizolius, opportune accidit, ut nonnulla circa ejus Calcagnini et Grifoli lites a te docerer: quae et ex literis tuis excerptorum titulo, libello addidi. Si quid in praefatione mea displicet, aut liberius dictum videtur, id ut moneas, atque emendes, etiam atque etiam rogo. Addidi et epistolam, quam ad te, de Aristotele recentioribus conciliabili scripseram, immutatis nonnullis, ut res ferebat; te tamen non nominato, quemadmodum nec meum nomen alicubi adscriptum est. Henrici Horbii historia Origeniana Francofurti edita est, ab eodem promittitur historia Manichaeorum, et Unitariorum, seu Antitrinitariorum. In Belgio Isaacus Vossius novam editionem Laertii, tum Catulli, Tibulli, Propertii molitur. Octavius Ferrarius scripsit contra Rubenium (qui de lato clavo aliquid ediderat), aliosque rei suae vestiariae impugnatores. Prodiit et liber Chimentelli de sellis. Joh. Webbe, eques Anglus, scripto Anglico tueri conatus est, linguam Sinicam esse primitivam. Et quid mirum, postquam Georg. Stierhelm orbi persuadere conatur, linguam Suecicam, cui Scythicam veterem eandem facit, esse Hebrea priorem. De Gronovii in Tacitum curis quaedam expectantur. Graevium Ciceroni novam operam impendere audio. Cl. Bosius de Reinesianis edendis spem facit: Quid tibi de Barthianis reliquiis, certe non minus aestimandis constat? Cl. Boeclerus inter cetera in eo est, ut Aeneae Sylvii vitam Friderici III. ex MSto edat; in eo sum, ut copiam ei procurem, alterius MSti ejusdem libri. Vellem scire, si quod forte eximium MStum qualecunque Lipsiae latet: fateor enim, me, etsi Lipsiensem, haec ignorare: Robertus Keuchenius, is qui Cornelium Nepotem, aliosque veteres edidit, nescio quo infortunio, patria Batavia extorris, huc illuc vagabundus discurrit, seque etiam deridendum nonnunquam propinat. Quidam Sandius, homo Arianus libellum de scriptoribus ecclesiasticis sane eruditum edidit, qui fallere incautos possit. Francof. 6/16 April. 1670.