Series II Band 1 · No. 16b.
LEIBNIZ AN PHILIPP JAKOB SPENER
Mainz, 10./20. Februar 1670. [33a.]
[ ... ] Suasu Illmi Boineburgii (qui Te amice salutat) dedi nuper Bibliopolae vestrati Nizolii libellum de veris principiis et vera ratione philosophandi recudendum, praemissa satis prolixa praefatione de optima philosophi dictione a barbarie, a tropis, ab inutili terminorum ultra modum coacervatione libera, sine qua nihil accurate demonstrari, nihil clare proponi potest. Credo in eo esse, ut absolvat. Quanquam autem Nizolius id ex professo agat, ut Scholasticos denigret, mihi tamen nimis acris nonnunquam visus est, tentavique rigorem illum notulis quibusdam marginalibus mollire. Addidi epistolam ad doctissimum quemdam virum aliquando a me scriptam de Aristotele recentioribus (id est Gassendo, Chartesio, Hobbio, Digbio aliisque id genus philosophiae restauratoribus) reconciliabili. Qui Syncretismus mihi et rectior theologico et tutior videtur. Sententiam Tuam coram audire desidero. Vale.