Series II Band 1 · No. 16a.

LEIBNIZ AN GOTTLIEB SPITZEL

10./20. Februar 1670. [19a.]

Latin

[ ... ] Ad monstrum Atheismi debellandum, utinam quicquid eruditorum est vires conjungeret, nec pateretur serpere latius etiam inter ipsos hoc malum, a quo nihil praeter Anarchiam universalem atque eversionem Societatis humanae expectari potest. Clmus Conringius pec. tr. promisit de veritate religionis Christianae solito accuratius stabilienda, emendandisque illis quae in Grotii libello ejusdem argumenti et ipso, et Episcopio dudum monentibus, desiderari possunt. Vidi nuper Gerardi van der Meulen librum de veritate Religionis Christianae Reformatae, cujus priora in Christianismo firmando, reliqua in Religione, quam Reformatam vocant, defendenda consumuntur; sunt tamen, quibus pretium operae magnum fecisse non videtur. In Anglia prodiisse accepi Apologiam generis humani adversus accusationem Atheismi, cujus autor Fabricius, tueri dicitur: nullam unquam uspiam gentem prorsus ^%)/aueon extitisse, quod et ego verissimum judico.

Cum vero operae sit latissime fusae, solide atque accurate elidere, quicquid religioni Christianae objici potest, praesertim cum ea res gravissimos quosque Theologiae Exegeticae, historicae, scholasticae ac polemicae nodos contineat; rationis est compendia sectari, donec sit qui justo opere tantam molem debellet. Id est praedemonstrari accurate debet religionis naturalis veritas, nimirum Existentia Entis Potentissimi et Sapientissimi, id est Dei, animaeque praeterea nostrae inmortalitas. His confectis, cum rationi congruum sit Deum aliquam mortalibus veram religionem aperuisse, nec caeterarum ulla cum Christianae rationalitate comparari possit, compendiosior erit ad victoriam via. Quanquam, ne quid hostium a tergo relinquatur, optem exoriri aliquando, qui omnigenae eruditionis, historiaeque ac linguarum, tum philosophiae quoque subsidiis instructus, illustrata omni Christianae religionis harmonia ac pulchritudine, discussisque objectionum innumerabilium, contra dogmata, textum, historiam, nebulis, plenam sine exceptione victoriam reportet. Cui operi utinam tantum Tibi temporis, quantum virium esset! [ ... ]