Series II Band 1 · No. 16.

HERMANN CONRING AN LEIBNIZ

Helmstedt, 10./20. Februar 1670. [15.20.]

Latin

Nobilissime Ampl. et Consultissime Vir.

Optime profecto Perillustris Boineburgius de me est meritus, conciliata mihi benevolentia Tua. Ut enim amo viros doctos et amantes studiososque veri, ita ab iis amari in magna felicitatis parte colloco. Illius vero ordinis esse te, et jam tum ante acceperam, et ex literis, eruditionem pariter favoremque tuum eloquentibus, nunc ad amussim intelligo. Cumprimis sane me delectat, quod Juris doctrinam, quae sane utilissima est humanae vitae, in justam artem redigere allabores: id quod tentavere hactenus pauci, praestitit quod sciam nemo. Quod meam in id operam advocare volueris, id amori quidem tuo facile ignosco; consilium tamen non possum non improbare, quoniam agnosco vires ingenii tantae rei neutiquam suppares. Ut proinde omnino alius tibi adjutor, si quo egeas, fuerit adeundus: egere autem Te tali aliquo, haud videtur, spectata vel illa eruditione tua quam literae exprimunt. Nec tamen ego saltim hactenus tuo desiderio defuerim, ut paucis meam sententiam tuae aestimationi submittam.

Quod Prudentiam igitur dikastikh̀n (nisi enim fallor, haec tibi praecipue animo est) attinet, est illa non uniusmodi sed alia universalis, alia singularis. Perinde atque ars omnis, omnisque prudentiae cujuslibet species. Enimvero quae circa universalia occupatur sive ars sive prudentia, quodammodo scientiae est instar, neque ad singularia sese dimittit: eoque plurimum differt ab artibus jam in actu rerum occupatis, aut prudentia quavis jam pragmatica. Hanc Prudentiam judiciariam, adeoque scientiam judicandi respondendique de jure (quod reapse idem est) communem sive universalem, nescio num quis apta methodo docuerit. Huc facientia tamen passim multa reperire est: ut proin non multum forte difficile fuerit omnem illam doctrinam in unum cogere. Et vero videtur exiguo id omne libello posse effici. Dixi ego breviter, de illa quid sentiam, cap. 3 libri de Civ. Prud. pag. 33. De jure naturae aut positivo aliquo civili agere, non est illius loci. Etsi enim in nullo judicio probe sese habente non sit judicandum secundum utriusque illius juris normam; videtur tamen huic quidem doctrinae dikastik^h̃ satis esse, si doceatur in genere, hoc aut illud agendum esse, idque pro usu reipublicae cujusvis. Cujusvis inquam; non solius optimae et omnibus numeris rectae, sed cujuslibet etiam alterius ab illo perfecto gradu multum licet deflexae, imo omnium etiam pessimae: quae legibus atque institutis non possunt non plurimum inter sese dissidere. Hanc universalem dikastikh̀n, si singulatim docueris, rem profecto praestiteris utilem pariter publico et privatim aeternae laudi.

Ab hac vero longo intervallo dissidet Judiciaria prudentia singularis. Est enim haec non una sed pro diversa ratione singularum rerumpublicarum alia atque alia; ideoque multiplex, imo tantum non infinita numero, ut respublicae quoque singulares fere sunt innumerae. Enimvero requiritur quidem in judice aut Jurisconsulto ejusmodi pragmatico etiam illa scientia quam diximus judiciaria, neutiquam vero illam absolvit, sed juxta alia in ipso necessum est adesse peritiam omnis illius juris privati quod in singulari isthac republica obtinet, sive naturalis sive positivi, sive scripti sive consuetudinarii. Quod obtinet inquam: secundum enim hoc solum et in foro est judicandum, et a Jurisconsulto respondendum. Nec enim Romanum aut quod aliud in singularis reipublicae usum sive conditum sive assumptum jus, semper et ubivis obtinet. Ne quidem Naturale jus in omni republica obtinet. Imo usus formae etiam cujuslibet th̃w politeíaw aliud atque aliud exigit díkaion: nec fieri potest, ut universa Naturalis juris praecepta in omni sanciantur reipublicae specie, sed imperat commodum publicum cujuslibet status, connivere ad quammulta Naturali juri adversa, quaedam rerumpublicarum formae per mere bonas artes nec regi nec conservari possunt, ac proinde exigunt etiam multa iniqua, non vero solum permittunt. Quo tamen respublicae sunt meliores eo plus observant Naturalis juris. Sola illa species quae omnibus est numeris perfecta etiam Naturae jus omne strictim colit. Verum nusquam reperitur, nec fortassis unquam reperietur: nostrae certe omnes ab illo gradu absunt perquammultum. Dixi porro, ad hanc judiciariam prudentiam opus esse juris ejus quod obtinet peritiam. Enimvero ultra nudam peritiam non arbitror in judice qua tali, aut Jurisconsulto Practico, quidquam postulari. Satis nimirum esse, si teneat constituti juris mentem: utilitatem aut noxam ut sciat non est necessum; etsi Politico viro et qui architectum agit reipublicae nihil ejus fas sit ignorare. Eapropter nec aliam notitiam Naturalis Juris Judex aliquis aut foro inserviens Jurisconsultus opus est ut sibi comparet: integra Juris illius Philosophia magno quidem ipsi est ornamento non tamen usui.

Cum vero haec forensis peritia juris constituti varia sit pro varietate rerumpublicarum, indubie non propositum tibi est, nisi unius alicujus singularis reipublicae, et quidem fortassis solius Germaniae nostrae (quae tamen ipsa multos quasi complectitur perquam diversos status, adeoque et diversa jura) leges in fori usum digerere. Fieri hoc posse paucis, imo debere id paucis fieri, omnino tecum consentio. Jamque tum hanc sententiam meam non semel publice sum professus. Quin etiam ipse forte legeris quae disserui l. de orig. Juris Germ. pag. 243. Quoniam porro Imperii nostri Germanici respublica habet quidem et suum tò ^%)/adikon: in quammultis tamen imo in plaerisque sectatur id quod est rectum, hinc juris naturalis notitia magno poterit huic scopo esse usui. Observandum tamen arbitror, cum legis cujuslibet officium primarium sit vel jubere vel vetare: minus proprium autem permittere; itaque maxime attendenda esse illa Naturalis juris sive mandata sive vetita, horum autem numerum esse exiguum: quod reliquum autem apud nos est juris Germanici civilis illud mere esse positivum, adeoque sola utilitate aestimandum, et respectu naturalis juris hactenus duntaxat justum quia non est injustum; esse denique horum numerum altero longe majorem. Omnino vero etiam tecum facio, posse hunc laborem multum compendifieri, si leges non de singulis rebus scribantur, sed generales quasi regulae constituantur, perinde ut in artium methodis fieri solet a praeclaris magistris. Sunt scilicet res singulares tantum non infinitae: itaque nec legum numerus ita ampliandus. Per generales autem regulas, si recte sese habeant, quamplurima possunt definiri. Quam interpretandi Romani Juris Digestorum rationem apud nos summo cum commodo instituit Joannes Eichelius noster, comparata sibi exacta juris etiam Philosophia aut vera scientia.

Perquam postremo placet, quod ipsam quoque accuratam Naturalis Juris scientiam docere, consilium ceperis. Et vero longe praestantissima est haec Philosophia, a nemine tamen hactenus pro dignitate satis exculta. Qui sane hoc in genere fecerunt pretium operae, illorum plaerique non seorsim, ceu par erat, hoc egere; sed obiter, inter quaestiones civilis Romani aut Canonici juris: quod videmus factitasse et Juris civilis interpretes, et Casuistas Theologos quos appellamus. Primus Grotius separavit hanc doctrinam et digessit in singulare corpus. Quem secutus est Pufendorfius, forte et Hobbius. In omnibus autem juxta mecum desideraveris, quod non ăpodeiktikṽw suas sententias probaverint, contenti ^%)/endoja proposuisse et logikṽw; quum vera scientia tamen non nisi demonstrationibus comparetur. Quod ab illis factum, non adeo multum miror; cum ab ipsomet Aristotele hac in re fuerit peccatum, non quidem imperitia Apodicticae artis, principiorum tamen moralium ignorantia quadam. Si tanti videbitur, poteris querelas meas hac super re effusas, discere ex epistola ad S. Rachelium illa quae Operis Epistolici est sexagesima prima. Nescio, an non et qui hodie manum huic operi hactenus admoverunt, in principiorum, ex quibus formandae demonstrationes fuerint, justa cognitione multum aberraverint. Vereor quoque ut satis fuerint periti artis Apodicticae. Si nonnihil otii a negotiis impetravero, singularibus libellis agam utrumque. Malim tamen illam operam tibi relinquere, et aliis o^%(?iw góny xlvrón. Et vero laudo observatum abs te, quod inter principia illa omnino admitti debeat cum immortalitas humanae animae, tum providentia divina judiciumque bene et male gestorum. Etsi haud dixerim tecum, sufficere morali scientiae, probabiles tantum et possibiles hasce assertiones agnovisse. Nec enim scientia certa parari potest nisi ex principiis saltim aeque certis imo notioribus. Sed et esse in promptu veras et immobiles demonstrationes assertionum illarum, equidem nullus dubito.

Forte addendum aliquid adhuc est, et de Juris publici scientia quid existimem. Illius universalem scientiam esse eandem cum Philosophia civili, ostendi nisi fallor in libro de Civili prudentia alibique sic satis. Jura publica singularia sunt numero aeque infinita pene, atque sunt respublicae singulares. Non arbitror omnium illorum doctrinam uno volumine a quoquam comprehendi posse. Certe horum notitia, ab universali quam modo dixi scientia Juris publici toto differt coelo. Ad notitiam juris publici Germanici (quod videris Juris publici voce intellexisse) neutiquam pertinet Rerumpublicarum, sed unius nostrae hujus reipublicae cognitio. Hanc qui tenet sufficit: etsi ad res gerendas omnino requiratur notitia quoque rerumpublicarum illarum quibuscum nobis aliquid negotii intercedit, si non exacta inquantum tamen usus postulat qui alius est atque alius. Fateor vero, desiderare me plenam methodum cognoscendi singularem quamque rempublicam: ejusque ignorantiam conjunctam esse cum infinitis reipublicae regendae erroribus. Cui malo paro jam remedium singulari libello. Ut in compendium redigatur totum nostrum Jus publicum, recte observas ad solas leges scriptas non esse respiciendum: plaeraque sane constant jure consuetudinario, cujus notitia aliunde accipienda est. In ordinem omnia talia concinnum redigere, non multum difficile fuerit illi qui civili scientia universali est instructus.

Sed quid Te, Nobilissime Domine, hisce meis moror? Quin potius Tu perge, ceu coepisti, felici pede progredi, in hoc campo, adscito in consilium illo, quem mihi laudas et vicissim abs me salutari peto, Lassero V. Ampliss. ut obtineat nempe etiam hic illud vetus: sýn te dýo ĕrxomén^v. Opto sane praeclaris illis conatibus felices successus, et otium valetudinemque illis expediendis idoneum. Ita voveo, ita Deum veneror,

Nobiliss. et Ampliss. nominis tui studiosissimus H. Conringius.

Helmstadii raptim, eodem quo tuae redditae die 10/20 Febr. 1670.

Nobilissimo Ampliss. et Consultmo D. Gotfrido Wilhelmo Leibnizio JCto Consiliario Moguntino Electorali Domino et Amico meo honorando.