Series II Band 1 · No. 117.
LEIBNIZ AN HEINRICH OLDENBURG
*Briefanfangs dar. Die grammatisch unvollständig gebliebene Überarbeitung des ersten Ansatzes brach Leibniz ab und gestaltete sie zu dem zweiten Ansatz um, der erst nach Abschluß des Briefes durch den nachträglich auf Bl. 21 vo geschriebenen neuen, endgültigen Anfang ersetzt wurde.*
Quoniam resumtam a Vobis intelligo Scripturae universalis curam operae pretium esse arbitror paulo distinctius perscribere, quae jam multis abhinc [annis] super eodem argumento meditata olim obiter tibi innuere memini. Nam si quidem decretum est serio id negotium suscipere, etiam atque etiam videndum est, ut omnia optime ab initio gerantur. [bricht ab]
Gaudeo resumtam a Vobis Scripturae universalis curam. Majoris enim momenti res est quam quisquam facile credat, sed si recte instituatur. Nam ut boni publici causa, cujus potissima mihi semper cura fuit, sententiam meam tibi candide ac libere aperiam, arbitror longe aliam et posse et debere excogitari, quam quae hactenus scriptoribus in mentem venerit. Equidem, nemo, fateor longius processit quam Johannes Wilkinsius vir utique summus, cujus pulcherrima rerum omnium in quaedam velut praedicamenta collectio, et digestio egregii semper usus futura est digna per se quae in varias transferatur linguas, et immortalitati consacretur cum autore sed scripturae vere realis si bono publico consulimus basis esse non debet. Nocebit enim hujus characteris sive receptio sive explosio, alteri illi, quem in nostra potestate esse arbitror, et quem si quando mortalibus eo frui fas erit, inter potissima bona numerare ausim, quae humano generi contingere possunt. Nihil enim hominibus evenire majus potest, quam perfectio functionum Mentis, scripturam autem vere philosophicam ajo potentissimum rationis instrumentum fore, minimumque ejus usum censeri debere commercium inter gentes lingua dissitas, tametsi ille fortasse plurimum ad ejus introductionem valiturus sit apud homines populariter doctos qui non nisi illis tanguntur quae in sensus incurrunt. Huic vero tantae rei nocebit alterius cujuscunque Characteris novi sive introductio sive rejectio. Introductio quidem quia praeoccupati semel homines novo quodam instituto, aegre aliquid mox denuo innovabunt, et discrimen vulgo non agnoscent, aut forte taedio mutationum rem totam negligent. Rejectio vero Characteris cujusdam novi alteri cuicunque etiam meliori apud homines omnia eventu et levibus quibusdam indiciis aestimantes praejudicabit. Quare etiam atque cavendum est nobis, ne dum prodesse studemus publico incaute obsimus; et danda opera est ut solidis potius bonis ac duraturis ingenii opibus, quam gloriola quadam brevi potiamur. Quaeres quid monstri sit caracter ille, de quo tam magnifice sentio, sed brevibus de re tam late fusa pro dignitate dicere difficile est. Unum hoc admonere suffecerit, inter hunc aliosque tantum
Petis a me, Vir Clme, ut paulo fusius agam de Characteristica illa reali cujus jam aliquoties
inter nos mentio incidit. Scripseram tibi jam tum si bene memini quam de ea habeo notionem ab
eorum institutis plane diversam esse, qui scripturam quandam universalem Chinensium exemplo
condere voluere, quam in sua quisque lingua intelligeret, aut qui linguam etiam philosophicam
sunt moliti, quae ambiguitatibus et anomaliis careret. Quanquam enim eadem praestentur
in illa quoque quam ego desidero, majus tamen aliquid et continere debet, et simplices
linguae sive scripturae usus infinitis modis supergreditur. Ita enim sentio, si quando hominibus
hac quam optamus frui fas erit, omnium consensu inter potissima bona habitum iri quae
humano generi contingere possunt. Nihil enim hominibus evenire majus potest, quam perfectio
functionum mentis, scripturam autem rationalem ajo potissimum rationis instrumentum fore,
minimumque ejus usum censeri debere commercium inter gentes lingua dissitas, tametsi ille
fortasse ad ejus introductionem plurimum valiturus sit apud homines populariter doctos qui non
nisi illis tanguntur quae in sensus incurrunt. Quaeres quid monstri sit characteristica illa de qua
tam magnifice sentio: sed brevibus de re tam late fusa pro dignitate dicere difficile est, unum
hoc suffecerit inter hanc aliasque tantum interesse, quantum (exempli causa) inter notas Mathematicas
Vietae et Herigoni aut quantum inter Q et a2 aut quantum inter et
Q et a2
C a3,
vel denique quantum inter characteres Arithmeticorum et Astrologorum. Alii enim characteres
compendii tantum aut commercii vel etiam arcani causa, reperti sunt, alii inventionem augent
ac judicium dirigunt. Hieroglyphica Aegyptiorum aut Chinensium et apud nos notae Chymicorum
characteristicae realis exempla sunt, fateor, sed qualem hactenus autores designavere,
non qualis nostra est. At Arithmeticam et Algebram inter mei instituti specimina recenseo, ut
videas ejus quoque jam tum exempla haberi. Alia autem eaque plane nova atque inexpectata
non deerunt, ubi Tute tempestivam in eo genere judicabis diligentiam meam, id est, ubi videbis
esse qui rei magnitudine animo concepta quo par est ardore ad juvandam rempublicam ferentur,
collatisque plurium studiis reapse suscipiendum opus arbitrabuntur. Tum
Unum tantum novi scriptorem, summum virum, qui suspicionem aliquam ejusdem consilii rei habuit, cujus insignem sane locum mihi indicarunt amici non ante ab ipsis intellectum quam ubi me de meo instituto disserentem audivere. Ex quo illud quidem agnovi rei magnitudinem ab eo perceptam, sed vias quibus ad eam <+6>
facile enim est utrumque eadem opera efficere. Lingua haec sive scriptura difficulter
condetur, facillime discetur. Qui linguam hanc discet, simul et discet Encyclopaediam, quae
vera erit Janua rerum. Quemadmodum apud Chinenses, ita hic quoque non erit necesse omnes
totam linguam nosse; quemadmodum nec omnes in omnibus scientiis versatos esse necesse est.
Erunt tamen quaedam omnibus communia, quemadmodum ex scientiis quoque Metaphysica et
Ethica vera omnibus exploratae esse deberent. Qui linguam hanc semel didicerit, non poterit
ejus oblivisci, aut si obliviscetur, facile omnia necessaria vocabula ipse sibi reparabit. Quicunque
de aliquo argumento loqui aut scribere volet, huic ipse linguae genius non tantum verba
sed et res suppeditabit. Ipsum cujusque rei nomen clavis erit omnium quae de ea dici, cogitari,
fieri cum ratione debent.
Illud autem quantivis pretii erit, quod in hac lingua nemo de argumento scribere poterit
quod non intelligat; si facere conabitur, aut ipse se nugari agnoscet et lector quoque aut discet
inter scribendum. Scriptura enim et meditatio pari passu ibunt; vel ut rectius dicam scriptura
erit meditandi filum. Post tot de inventione, de Methodo, de Logica scriptores etiam
optimos desideratur semperque desiderabitur filum meditandi, donec Lingua realis constituetur.
Filum autem Meditandi voco quandam sensibilem et velut mechanicam mentis directionem,
quam stupidissimus quisque agnoscat. Pontem noctu transituro regulam hanc praescribere
possum, ut recta procedat, nec in dextrum sinistrumve evagetur, si salutem suam amat,
huic praecepto poterit ille satisfacere magna cura et industria adhibita; sed si munita utrinque
pontis latera erunt, aberit periculum et solicitudo. Omnia ordine instituenda esse, nihil nisi
clarum, distinctum, certum, admittendum esse, difficultatem in partes distribuendam, medium
tenendum, finem respici debere; rectam rationem semper exaudiendam: haec sunt praecepta
philosophorum, egregia quidem illa sed quibus fere non nisi a magnis viris quadam potius
naturae et institutionis bonitate quam vi methodi paretur. Filum autem meditandi semel datum
efficiet ut determinata ratione in plerisque progredi possimus, adeoque homines a magna
anxietatis et dubitationum parte liberabit, quibus ingenia torqueri solent.
Quantae autem in sapientiae studio hinc secuturae sint mutationes, prudentibus judicandum relinquo. Tum demum enim vere evigilabunt homines, cum non difficilius videbitur ratiocinari quam loqui, cum recta ratione uti ludus, cum ordine procedere consuetudo ac velut formula erit, cum inter loquendum ipsa phrasium vi lingua mentem praecurrente praeclaras sententias effutient imprudentes, et suam ipsi scientiam mirantes, cum ineptiae sese ipsae prodent nudo vultu, et ab ignarissimo quoque deprehendentur. Quantam nunc fore putas felicitatem nostram si centum ab hinc annis talis lingua coepisset. Mira enim celeritate succrevissent artes, et aucta in immensum humani ingenii facultate anni pro seculis fuissent. Non tubi, non microscopia tantum oculis adjecere, quantum istud Cogitandi instrumentum menti capacitatis dedisset. Dedisset vero, imo dabit si volumus, nam neque tu neque ego adeo aetate provecti sumus ut nequeamus ipsi forte primitiis tantae artis frui, si velint egregii viri collatis studiis in rem incumbere, quae una omnium maxime seculum nobilitabit, nam post inventa pro visu proque auditu organa, menti ipsi age novum Telescopium construamus, quod non sideribus tantum, sed et ipsis intelligentiis nos propiores reddet; nec tantum corporum superficies repraesentabit sed et interiores rerum formas deteget. Quam multa ignoramus ac adhuc diu ignorabimus, quae jam tum in potestate essent, si possent electorum causa dies abbreviari, id est si tantum ratiocinandi compendium innotesceret, quod nobis omnem nostri ingenii supellectilem jam acquisitam in conspectu locaret, ut frui jam tum liceat opibus nostris, et velocissimo scientiae foenore mox in immensum ditescere, cum alioqui tantum posteritati materiam praeparaturi simus qua frui nobis non licebit.
Habes hic Vir Clme, qualecunque meum sive consilium, sive si mavis votum quod finiam ubi hoc unum denique monuero, quicquid etiam agent ferent molientur eruditi, id alio seculo aliis hominibus profore, et posteritati nos tantum materiam praeparaturos, qua frui ipsimet non possimus, nec facile aliquid in re naturali et inprimis medica magnum nisi casu proditurum, donec aut hoc de quo dixi aut simile aliquod institutum recipietur. Sed non est cur desperemus, non regalibus thesauris non maximis sumtibus, non gentium consensu opus est ad eruendam veritatem: sunt pauci satis; et paucis licet esse beatis. Ita enim judico decem homines lectos et consentientes, et necessariis scientiis instructos plus aliquot lustris facturos, quam totum genus humanum sparsis ac tumultuariis multorum seculorum molitionibus possit. Haec tibi liberius scripsi, Vir Clme, quae nolim nisi illis innotescere quos talium capaces putas. Vale.