Series II Band 1 · No. 118.

LEIBNIZ AN SAMUEL PUFENDORF

[1674.]

Latin

Excerpta ex literis meis ad Pufendorfium.

Constat pleraque Juris Romani reliqua, verbo leges, reapse responsa esse, sive JCtorum sive Imperatorum, singularibus causis accommodata, unde necessario repetitiones crebrae et confusio perpetua et ambiguitates multae, cum enim raro aliqua universaliter concepta sint, inde fit ut saepe controversa sit ratio responsi, et perplexa ad similes causas applicatio. Supervenere commentarii hominum nihil nisi lites sperantium et sophismata et distinctiunculas, et nescio quae Brocardica, varie tornatilia crepantium, quibus jus per se multiplex redditum est infinitum. Nam quando universalia deerant, et ratio singularium responsorum controvertebatur, plerisque de eruderanda illa mole desperantibus, judiciorum usus introduxit quandam dijudicandi normam captui vulgi accommodatam, sed lubricam et flexilem instar Lesbiae regulae et qua homo ingeniosus ad sustinendum quidvis abuti posset; opinionibus communibus quas vocant nixam, ubi numeratis autoribus vincere poterat, qui Bibliotheca sua callide uti nosset.

Fateor extitisse magnos quosdam JCtos, qui autoritate sua cursum mali publici paulisper imminuere, et judicia aut collegia in quibus ipsi erant melioribus sententiis imbuere, sed eo tamen in summa fructu, ut nosceretur potius quam tolleretur malum: Et qui posset tolli, cum plerique intra vota steterint; vix enim quisquam rem cominus aggressus est, et qui de jure in artem redigendo deliberarunt plerique omnes a janua aberravere, nam omnia in methodos quasdam et dichotomias redigere in proclivi est, idque modis infinitis, sed cum alius alias dividendi ac subdividendi rationes inierit, tolerabiles singulas optimam nullam, imo cum optimam fortasse eligi impossibile sit, ob varias rerum complicationes, quibus fit ut eadem eodem jure pluribus locis collocari possint (si eam quidem ordinandi viam insistas, quae subdivisionibus nititur), indicio erat aliam esse veram juris in artem redigendi rationem, quae tantum a Methodographis aut Paratitlographis abeat, quantum absunt Scholae Rami Mathematicae ab Elementis Euclidis, qua ego comparatione apud intelligentes libenter utor. Nimirum Euclides propositiones Geometriae eo ordine locaverat, quo sciri demonstrarive poterant, saltem cognitis tunc rationibus, unde factum est, ut Triangulorum e. g. proprietates uno loco poni non possent, sed a se invicem dissuerentur, quod scilicet nonnullae ex illis facile ex sola linearum angulorumque inspectione apparerent, aliae Circuli quibusdam proprietatibus niterentur. Idem in omni re Geometrica frequentissimum, nam e. g. sunt proprietates circuli, quae pendent ex quadratura parabolae, sunt aliae quae ad Hyperbolam revocantur, quas omnes in unum colligere hominis potius indicem scripturi, quam Geometrae demonstrantis fuerit. Idem de juris quoque theorematibus dici potest, non ita collocanda ut tituli subjectorum ferunt, de quibus demonstrantur, sed ita ut ex se consequuntur, ita enim non tantum notitia recitatrix sed et scientia solida comparatur, et quod est maximum ad summam omnia simplicitatem revocantur. Expertus enim sum plus semel aliquot legum centurias ex uno aliquo theoremate exacte demonstrato pendere, aut ad propositionem quandam fundamentalem a legislatoribus JCtisqve receptam revocari posse, unde multorum casuum solutio sponte sua appareret rebus tantum in clara luce collocatis, omnique mole inutili ita exutis, ut nervi atque ossa verae Jurisprudentiae velut in sceleto quod vocant detegantur. Omnes ergo juris Romani sententiae duorum sunt generum, aut enim ex mero jure, certaeque rationis principiis demonstrari possunt aut praeterea hypotheses quasdam arbitrarias utilitati publicae sic satis consentaneas pro fundamentis habent, quare ad rem totam complectendam duplicibus quoque opus est Elementis, aliis juris communis sive naturalis aliis juris Romani, quorum illa a primis rectae rationis sententiis orsa, ad varias casuum combinationes universali quadam analysi viam aperiunt, haec legislatorum kyríaw dójaw velut in tabula ita oculis exhibent, ut qui haec pauca teneat, caetera ipse inde colligere possit. Affecta res est, provectaque non parum, sed quae tempore ipso, severoque examine maturabitur. Caeterum amplius est institutum, quam ut distincte satis et lucide epistola explicari possit tumultuaria; ex iis tamen quae dixi, facile de reliquo judicaveris.