Series II Band 1 · No. 15.

LEIBNIZ AN HERMANN CONRING

Mainz, 13./23. Januar 1670. [16.]

Latin

Amplissime ac Nobilissime Dⁿe, Fautor Magne.

Tentanti hoc vadum favoris Tui multa de Te meque praefari non necessarium duco. Neque enim Germanorum quisquam est qualitercunque literis tinctus, ut de exteris nihil dicam, qui Conringii nomen ignoret, bono historiae patriae civilisque prudentiae velut natum: ut laudes Tuas apud alios praedicare supervacuum sit; apud Te, ineptum. De me dicere nihil, opinor, attinet, quando constat, generali affectu Te illis bene cupere, quorum voluntatem vides aliquo conatu tendere ad publicum bonum. Ne tamen prorsus improvisus atque importunus adsim, en pararium, quo majorem atque efficaciorem apud Te certe scio nec cogitari posse, Magnum nimirum illum Boineburgium cujus in me beneficia eo usque provecta sunt, ut mihi dudum visum sit nihil addi posse. Ille tamen incrementa semper nova invenit, ex quibus conciliationem favoris Tui nunc inter prima aestimo; nam et hortatus me est ad scribendum et calculum apud Te suum pollicitus. Sed ne omnino vacuae sint literae, consilium peto, id est beneficium ante meritum; sed tanti est ad Te scribere, qui hoc Tibi proprium ac perpetuum habes, gratis prodesse.

Nimirum de cogitatis nostris ad Jurisprudentiam pertinentibus, aliquid fortasse, si modo digna sunt talia, doctorum virorum sermonibus volvi, inaudiisti. Cujus vero potius judicium expectari debeat, quam ejus Viri, qui magna contentione animi de ordinando Germaniae nostrae jure cogitationem suscepit, multa invenit, plura correxit, certe vasta ac late fusa mente cuncta pervasit, de quibus testimonium perhibent qui vulgo prostant libri Tui. Nimirum, si Te recte assequor, alia est quaestio quid nunc de jure sit respondendum; alia quomodo condendae Leges. Illud est prudentiae dicasticae, hoc nomotheticae. Porro ipsa prudentia dicastica duas rursum partes habet, scientiam et peritiam, scientiam juris naturalis, peritiam juris positivi; Jus enim positivum est facti potius quam juris. Consequentias autem ejus nosse, tam est juris naturalis, quam nosse consequentias contractus alicujus; etsi circumstantiae personarum ac temporum, ex quibus de mente legis constare debet, tam sint peritiae simplicis, seu historiae, quam circumstantiae contractus. Porro ut jus naturae habet respondens sibi jus positivum; ita scientia nomothetica habet respondentem sibi Notitiam Reipublicae qualis revera reperitur, quae itidem est nudae peritiae tantum. Ut ita hoc schema prodeat: Scientia Ethica Politica seu Juris Naturae seu Legis ponendae Prudentia ex Peritia Juris civilis seu Legis positae tam privatae, quam publicae, huc Jurisprudentia huc Notitia Rerumpublicarum, privata vulgo Jus publicum

Nempe omnis prudentia agendi et ars operandi ex scientia et peritia componitur. Scientia autem juris naturae, de qua Grotius, Hobbes, Feldenus, Pufendorfius, Ethica est, de justo, eoque ut Grotius vocat stricte dicto; scientia Nomothetica de condendis Legibus, Politica est, de Utili, sed in commune, seu de aequo, vel ut Grotius vocat jure laxe dicto (ad quod in me est obligatio, sed in altero non est actio seu jus exigendi). Aequum nimirum est, quin et tenemur omnes in conscientia, ut Respublica quam optimo sit loco, sed si qui non conspirent, non possunt semper cogi. Verbi gratia si aequum esset (id est publice utile) tolli omnia telonia, non ideo principes absoluti possent ad hoc jure cogi. Video autem Tibi in editis hactenus scriptis magis propositam fuisse scientiam prudenter condendi leges, quam respondendi de Jure sive naturae sive civili. Et fateor majoris operae, ac fructus quoque esse scientiam nomotheticam de optima Republica, gradibusque ad eam accedendi, quam scientiam respondendi de jure quod est inter eos quos tenent nullae leges, vel omnino, vel in casu proposito, ubi lex civilis tacet. Fortasse tamen et Juris Naturalis scientia meretur ad certitudinem evehi quanta scientiam decet, quando ab erroribus in illa percrebrescentibus multum in res humanas damni, plurimum in theologiam confusionis fluxit. Et fortasse nec constitui scientia nomothetica seu politica perfecte potest, nisi fundamentis Ethicae seu Juris naturae praedemonstratis. Quaecunque autem hactenus in jure naturae praestita sunt, longe absunt a scientiae absolutione, maxime quod certum fundamentum ac velut norma justi non sit constituta. Vulgo fieri jubent quod honestum est, sed si honestatem a gloria id est opinione metiuntur longe absunt a vero. Aristoteles et Stoici convenientiam cum natura, id est metron, symmetriam, mediocritatem, fundamentum justi locabant, quibus etiam fundamentis insistit Feldenus, nec abludit Pufendorfius, nisi quod Hobbiana contemperat, magno tamen judicio quo sane ille sano ac sobrio pollet, ab ingenio quoque atque eloquentia, quae dotes omnes raro in unum confluunt, instructissimus. Hobbius mensuram justi facit conatum pacis conservandae aut assequendae. Plerique vere, ut solet in divortiis opinionum, sed non kauolikṽw seu meuodikṽw. Ego suppono cum Carneade (et Hobbius consentit) Justitiam sine utilitate propria (sive praesente sive futura) summam esse stultitiam, longe enim absunt ab humana natura Stoicorum et Sadducaeorum de virtute propter se colenda superbae jactationes. Ergo omne Justum debet esse privatim Utile. Sed cum Justitiae forma consistat in publica utilitate; sequitur quod non possit accurate demonstrari haec propositio: homo prudens debet semper agere quod justum est, nisi demonstretur esse quendam perpetuum vindicem publicae utilitatis (nam aliorum oculi metusque non ultra ligabunt prudentem, quam quousque juvare aut nocere possunt), id est Deum; cumque sensu manifestum sit eum non esse semper vindicem in hac vita, superesse aliam, id est esse aliquem Deum, et humanam animam esse immortalem. Horum duorum fundamentorum omnis efficaciae justi et aequi, accurata demonstratione opus est jus naturae tradituro, quam nescio an in ullo libro habeamus, ac si qua ullibi est, opto videre. Quare meopte marte omni animi contentione huc incumbens, videor mihi voto potitus. Interea tamen et illud fateor sufficere scientiae morali posse, si Existentiam Dei et immortalitatem animae probabiles, vel saltem possibiles esse demonstretur, quod itidem, ut efficerem, operam omnem dedi. Regulae autem Justitiae fundamentales, seu Utilitatis publicae sunt duae: (1) ut ne cuiquam auferatur res (sine vitio) possessa (id est quam non ante et ipse alteri abstulerit) et (2) ut cuique tribuatur quantum ipsi opus est ad publicam utilitatem juvandam. Illuc pertinet praeceptum juris de nemine laedendo, seu damno vitando, Huc praeceptum juris de suo cuique tribuendo seu lucro Juste captando. Illa regula juris stricti fundamentum est, haec aequitatis. Illa etiam naturali jure actionem, haec tantum exceptionem parit, illa est justitiae commutativae, haec distributivae. Illic proportio arithmetica, hic geometrica. Illa homines discriminat in statu naturali (id est extra civitatem) positos, haec conjungit in civitatem. Illa jus naturae stricte dictum, haec scientiam nomotheticam multis consequentiis generat, illa est magis justitiae particularis, haec universalis. Sed quid tandem mihi propositum sit quaeris. Nimirum, Vir Amplme, demonstrare propositiones juris naturalis stricti per omne possessionum, conventionum, successionum etc. genus, et quidem adhibendo perpetuos Soritas, quae ratio mihi ex multis visa est aptissima rei in clara luce ponendae, quando nihil aliud est demonstrare, quam certitudinem alicujus rei claram, ac velut ocularem reddere. Huic curae cum dudum incumberem, deprehendi regulas juris naturalis stricti cum regulis juris Digestorum mirifice conspirare, atque in ea re dijudicanda veterum JCtorum incredibilem solertiam fuisse, cum postea Imperatores pro arbitrio, praetextu aequitatis, Justinianeis innovationibus familiari, pleraque turbaverint; et hodierni complures juris naturalis conditores (vel quod legibus Romanis nullam aut perfunctoriam operam dederint, vel quod aequitatis congruentias a juris stricti necessitate non satis distinguant) saepius a Romanis Legibus discesserint, quam erat necesse. Quotusquisque est qui sibi persuadeat juris naturae esse, ut pacta nuda non pariant actionem, ut aequitas naturalis pariat exceptionem tantum, ut discrimen statuatur inter actiones bonae fidei et stricti juris, ut non pactis sed traditionibus rerum dominia transferantur? quae omnia JCtorum Romanorum acumini probata, Grotio tamen, Viro utique magno, displicuerunt, rationibus parum demonstratoriis ducto.

Cum igitur his contemplationibus ego non sine successu aliquo indulgerem; deprehendi grandes saepe materias ac late fusas contrahi in regulas paucas, sed ita universales posse, ut has qui teneat, sive animo sive oculis objectas, decidere oblatos casus sine exceptione omnes queat. Hujus coepti utilitate illectus cogitavi an non possibile esset omnes juris nunc per Germaniam in usu versantis regulas decidendis casibus omnibus suffecturas duabus circiter tribusve tabulis grandibus, mapparum instar in pariete suspendendis, ita exhibere, ut oblatus casus non solvi tantum e vestigio, sed et, velut in albo praetoris aut dodecadelto ostendi manifesta ratio decidendi posset. Hoc jam consilium, ne intra animum tantum stetisse putes, semiperfectum dicere audeo. Jus enim privatum, id est omnia privatorum jura obligationesque earumque constitutiones ac solutiones cum successu mihi in Tabulam ita redegisse videor, ut quaestione oblata, raro me consulentem dubium dimiserit. Polio tamen eam magis magisque. Nunc jus publicum addere cogito, profanum pariter ac sacrum (quatenus huic aliter quam in conscientiam executio est). Juri autem publico et processum judicialem annumero, officiis enim magistratuum erga justitiam implorantes, constat. De caetero in jure publico fateor miras me tenebras sentire, praesertim cum fere tantum jure non scripto constet; et innumera sint magni momenti, usu tantum, quo nihil incertius et varium magis, definienda. Utinam tuo consilio regi contingat. In libris tuis multum, fateor, luminis, sed sese subito proripientis, ac velut subterfugientis aspectum lectoris profani. Sed de his ad Te aliquando distinctius, nunc quod coepi exequar. Tabula fundamentorum Juris confecta universas Juris Romani Leges, ad suam singulas regulam, unde decidendi ratio pendet, reducere cogitat mecum Amplmus Lasserus Consiliarius Moguntinus, Cancellarii quondam filius, vir diligentissimus ac juris apprime gnarus. Nullam Legem, nullum Paragraphum omitti, suo omnes loco collocari, Index velut proba quaedam assecuratoria, ostendet. Ita habebitur Digestio aliqua non terminorum juris Romani (quales sunt digestiones seu methodi quae fiunt per divisiones et subdivisiones, Ramaeo more, quales Vulteji, Althusii etc.) sed propositionum; nec verbalis sed rationalis. Inter quas tantum interest, quantum inter methodum Rami et Euclidis, quarum illa tantum disponit, haec simul demonstrat. Ex hac digestione rationali Legum omnium ex aliis legibus pendentium (quales sunt Digestorum pleraeque, non tam juris novi constitutoriae, quam veteris interpretatoriae atque applicatoriae) rationes apparebunt. Ratio autem legis est instar mille commentariorum, quia hinc omnis ejus interpretatio pendet. Nam omnis interpretatio constat ampliatione (ut vocant) ad casus similes, et limitatione in ordine ad dissimiles. Jam ampliatio fit ob eandem, limitatio ob cessantem rationem. Ita habes Vir Amplme rationem consilii nostri, quod utinam regas Tuo! Saltem voluntatem nostram, boni publici cupidam, si quid auguror, auxilio dignam putabis.

Illmus Boineburgius cum nuper ad Te scripserit, nunc per me amice salutat, rogatque ut quod potes, in sequenti negotio peragendo se adjuves: Dn. Joh. Henr. Pauli ipsi aliquando Catalogum selectorum MSorum Augustae Bibliothecae attulit, in his duo nominantur, quos sibi describi admodum desiderat: (1) De methodo conscribendae historiae Ecclesiasticae consultationes doctissimorum Virorum Balduini, Thaneri, Hyperii, Flacii, scriptae 1554 et 56 fol. et (2) Majestas Electoralis Venetae opposita seu de jure praecedentiae inter S.R.I. Archiprincipes Electores et Remp. Venetam dissertatio anonymi, hoc si tua commendatione effectum dabitur, magni aestimabit.

Quod me attinet habeo sane deprecandi materiam, quasi non satis criminis in audacia esset, nisi prolixitate cumularetur, sed me erigit ille Tuus in summa eruditione candor, et humanitas publice nota. Vale Vir Amplme, ac fave

Cultori Tuo, Gottfredo Guilielmo Leibnitio

Mog. 13/23 Jan. 1670. J.U. Doctori.

P. S. Annum hunc cum longa fratrum serie Tibi felicem precor.

P. S. Illmus Boineburgius haec me praeterea addere jubet: Vigorii assertionem fidei catholicae ex conciliis Generalibus, librum in 8o, venisse a se ad Amplmum Schwarzkopfium Vestrum p.m. per hunc in manus Principis vere Augusti delatum, haud dubie nunc in Bibliotheca (in qua magnus ille Princeps etiam ultra fata vivit) attineri. Eum recuperare optat; sin minus, videre saltem rursus in exigui temporis usum. Idque per Te effici et sperat, et petit. Addit, si quid sit ad se destinandum, mitti Amplmo Wittio Hannoveram posse.

Caeterum Lampadianas Tuas curas in publico videre ardentissime desiderat, et quis non cum ipso? Quanquam enim sciat Tibi propositum fuisse, exitum novissimorum Comitiorum expectare; credit tamen eam rationem morari diutius fructum communem non debere. Pleraque conclusa etiam ante Recessum conditum nota, Capitulationis negotium jam prope perfectum, Securitatis publicae affectum esse, et quod restet totam hypothesin non mutaturum, sed appendicis instar una cum ipso Recessu jam perfecto annecti posse. Idem et ego opto, in ordinandis juris publici regulis mihi magno lumini futurum. Iterum Vale.

Nobilisso, Amplmo, et cum Consultissimae Experientiae tum summae celebritatis Viro, Dn. Hermanno Conringio, Regio ac Ducali Consiliario, Prof. publ. Fautori Magno. Helmstädt.