Series II Band 1 · No. 162.

LEIBNIZ AN HERMANN CONRING

Hannover, 3. (13.) Januar 1678. [157.167.]

Latin

Nobilissime Am Kopf der Seite von Conrings Hand: Redditae 30. Jan. 1678 per D. Eisenhart. Respondi 26. Febr. 1678. et Amplme Dⁿe

Expectabam responsum a Justello, quod Tibi mitterem, sed nondum advenit: ideo tum ut tempore uterer, cujus occasione tibi multos adhuc annos publicae rei ac literis profuturos precor, tum ut remitterem quae communicasti, diutius scriptionem differre nolui.

Stenonius Episcopi Titiopolitani et Vicarii Apostolici titulo jam dudum ad nos appulit. Titiopolin vel Titopolin Isauriae urbem esse vel fuisse ajunt. Vir est moderatus, et ut arbitror bonus; in rebus anatomicis et omni philosophia naturali praeclare ut nosti versatus: a quo studiorum genere doleo nunc esse alieniorem; tantum enim abest ut pietati officiat, ut contra potius perpetuam divinarum laudum materiem praebeat. Ipse Deus est optimus interpres magnitudinis suae, cujus illustria in natura rerum vestigia apparent: et a Viro egregio dictum recordor, nullum pulchriorem hymnum Deo cani posse, quam sit Medici de usu partium recte disserentis oratio.

Vellem nosse quae sit sententia tua de origine motus cordis et sanguinis, et machinae animalis universae; deque usu respirationis. Origo motus an a sanguine sit, an ab ipso corde. Et si a sanguine est quid est, quod tanta illum vi concitat. Quod si a corde est, necesse ut explicetur unde motus cordi, quod revera magnus quidam musculus est. Nescio enim an satis sit ignem quendam sine luce, sive calorem in corde accensum ponere, nisi explicetur, et quomodo accendatur, et quomodo alatur, et quo cordis loco sit situs, et quomodo moveat. Equidem verum est cor animali recens evulsum exiguo calore rursus in palpitationem concitari, sed hoc non est mirum, cum cor, quod tota animalis vita toties pulsavit, ita pulsationi sit assuetum ut levi momento iterum excitetur. Verum est in corpore calorem esse satis validum, sed praeterquam quod in omnibus animalibus non deprehenditur, cogitandum est eum oriri a motu; non ergo motus ipse cordis sanguinisque a calore. Nisi forte motus pariter et calor ab eodem principio, nempe quadam fermentatione, quae ubi fiat non satis constat. Sunt qui sanguinem recentem vel potius chylum, ex lacteis venientem, ubi primum sanguini veteri miscetur, effervescere arbitrantur, atque inde machinam animari, quae plausibilis esset opinio, si posset confirmari experimentis. Sed et cur respiratio ad motum tam necessaria sit, et quanam vi pulmones follium instar ita diducantur, nondum satis liquidum est. Forte enim irruit in illos aër externus, quemadmodum magna vi ad caminum aliaque loca calida tendere solet, aut quemadmodum in vasa a Torricellio vel Gerickio exhausta irrumpit. Sed de his rebus judicium tuum expectandum est, cui nihil sive de veterum dogmatis, sive de recentiorum experimentis ignoratum.

De arte Apodictica plane tecum sentio, paucis satis perspectam esse. Ego semper putavi Demonstrationem nihil aliud esse quam catenam definitionum, vel pro definitionibus, propositionum jam ante ex definitionibus demonstratarum aut certe assumtarum. Analysis autem nihil aliud est quam resolutio definiti in definitionem, aut propositionis in suam demonstrationem, aut problematis in suam effectionem. Sed quando plures ejusdem rei effectiones fingi possunt, tunc nova quaerenda sunt data sive experimenta, quibus excludantur eae effectiones sive causae quae non sunt hujus loci. Si vero ejusmodi data nova (qualia Verulamius Instantias crucis vocat) non sint in promptu, tunc non possumus praecise designare causam effectus veram, sed contenti esse cogimur hypothesi, sive causa possibili, quae quo simplicior et concinnior hoc probabilior: ut in Astronomicis Copernicana, in quibusdam Physicis Cartesiana.

Galileum, et Cartesium et Hobbium saepe praeclare ratiocinatos forte non diffiteberis. Cartesius certe etiam cum lapsus est (quod illi non raro contigisse magis magisque evincunt experimenta), tam ingeniose tamen ac profunde cuncta rimatur, ut fabulosa ejus philosophia veram scripturo in exemplum proponi possit, quemadmodum Barclaji Argenis historiam scripturo. Velim nosse an eum cum cura examinaveris, et quid tibi de ejus causa aestus marini, iridis, generatione salium ac meteororum, operationibus magnetis videatur. Tum quid judices de aliorum recentiorum sententia de pondere aëris atque Elastro, quibus tribui debere phaenomena quae vulgo fugae vacui ascribuntur nullus dubito. Tametsi nihil sit quod me vacuum credere cogat. Circa leges motus haereo, necdum explicare satis possum quid fiat si duo corpora dura magnitudine inaequalia concurrant, nam nec Cartesius nec Hugenius hic satisfaciunt qui tamen prae caeteris in hoc genere eminent. Chymia quoque novis plane ratiocinationibus indiget, ut explicetur exempli causa, qui fiat, quod aqua fortis quae argentum solvebat, adjecto sale communi vel armeniaco argento demisso aurum arripiat. Chymicorum miserae vulgo sunt de his rebus ratiocinationes, et in diem mutabiles, quemadmodum Glauberus novo aliquo experimento viso novam quotannis cudebat philosophiam. Prudentius Boylius experimenta recensere satis habet: caeterum consequentiae quas ex illis ducit, verae sunt potius quam novae. Nam quod passim inculcat, et tanto apparatu probare nititur, scilicet omnia in natura fieri mechanice, id a me habetur pro demonstrato, nec quenquam prudentum dubitare arbitror, quin formarum ac facultatum inutilis sit ad rerum rationes reddendas apparatus. Idque Aristoteli quoque et veteribus Peripateticis persuasum fuisse apparet, quoties ad particularia explicanda descendunt. Animam semper excipio, sive substantiam operationes exercentem immanentes, quas per motum et figuram explicare ineptum est. Physica vero in tantum intelligibilis redditur, in quantum reducitur ad Geometriam: atque utinam exemplo eorum qui de Motu musculorum scripsere, Medici ac Philosophi velint gevmetreĩn. Est enim philosophia naturalis nihil aliud quam mathematica ut ita dicam concreta, seu in materia exercita, prorsus ut optica et Musica. Terra et aqua dudum subierant mathematicas leges; nuper aërem denique sub easdem redegimus; et ignis operam expectat viri non indiligentis. Qui constitutis quibusdam experimentis fundamentalibus, caetera inde mathematice deducat et circa furnos, lampades, athanores, caminos, fumum, accurate ratiocinetur. Geometriae enim usus in applicatione consistit, abstracta autem tantum ingenio exercendo, et solidis certisque assuescendo servit, quod me in Gallia fecisse, majore fortasse animi contentione quam necesse erat, nunquam poenitebit. Nam ab eo tempore, quod diligentius Geometriae dedi operam, de rebus omnibus paulo curatius judicare coepi. Specimina studii mei Geometrici habeo multa, sed nondum edita; unum mirifice amicis in Gallia Angliaque placuit, quod demonstravi Quadratum circumscriptum Circulo esse ad ipsum Circulum, ut ad etc. in infinitum. Id est posito quadrato, unitate, Circuli magnitudinem in numeris rationalibus simplicissime exprimi per hanc seriem, seu harum fractionum alternatim additarum et subtractarum aggregatum. Eadem series servit ad appropinquandum pro lubitu in infinitum. Nam est quantitas major circulo, sed error est minor At est quantitas minor circulo, sed error nondum est Et est quantitas major circulo, sed error nondum est ; et est quantitas minor circulo, sed error nondum est ; et ita procedi potest in infinitum, ita ut error possit reddi minor quolibet assignato. Sed haec ut dixi tantum pro ingenii exercitiis habenda.

Legi Epistolam ad Frolingium Viotti editorem a te scriptam plenam, ut aliae omnes multiplicis pariter eruditionis, ac judicii subacti. Quod ais in omnibus disciplinis, imo et in singularibus dari demonstrationes mirifice probo. Nam etiam in rebus facti cum praesumtionibus ac conjecturis certatur utrinque, accurate definire licet, a qua parte major sit ex datis circumstantiis probabilitas. Itaque ipsa probabilitas demonstrari potest, et gradus ejus aestimationem recipiunt, quanquam argumentum hoc parum sit cultum.

Nescio an videris libellum non contemnendum quem multis abhinc annis edidit Abdias Trew Mathematicus Altorfinus, quo libros 8 physicorum Aristotelis, generalia scientiae complexos in Elementorum formam mathematicorum exemplo redegit. Quod in Epistola tua notas Analysin Mathematicam errori esse obnoxiam, quia ex falsis verum concludi potest. Recte quidem a Te monetur, verum addi debet, quod in promtu sit certa ratio cavendi, modo in analysi non utantur nisi propositionibus reciprocis, id est quarum conversae quoque sunt verae, quales sunt omnes definitiones et aequationes. Hoc enim observato semper analysis in synthesin vestigia inventionis relegentem converti potest.

Axiomata ego non ut ais ănapódeikta, sed tamen plerumque non necessaria demonstratu esse arbitror. Demonstrabilia vero esse pro certo habeo. Unde enim constat nobis de eorum veritate? non, opinor ex inductione, ita enim omnes scientiae redderentur empiricae, ergo ex ipsismet, id est ex earum terminis: quod fit vel quando idem dicitur de seipso (ex. causa, A est A, unumquodque sibi ipsi aequale est, et similes identicae) vel quando sola terminorum significatione sive quod idem est definitione, intellecta statim apparet propositionis veritas. Omnes ergo propositiones certae demonstrari possunt praeter identicas et empiricas. Jungium non injuria a te laudari arbitror.

Metaphysicas demonstrationes extare puto, multas etiam apud Scholasticos, modo illa barbarie inutilium terminorum exuerentur.

Vidi cujusdam Thomae Angli Euclidem Metaphysicum, quem etsi non contemnam (scio enim autorem esse ingeniosum) nec commendare tamen magnopere possum.

Renatus Cartesius aggressus est demonstrare existentiam Dei, et immaterialitatem nostrae mentis, ejusque ratiocinationes in formam mathematicam redegit Benedictus Spinosa, idem ille qui tractatum theologico-politicum de libertate philosophandi passim refutatum scripsit. Examinavi diligenter Cartesiana ratiocinia, praesertim cum nuper cum erudito ex vicina Academia professore, Cartesio (mea sententia) nimium tribuente prolixe per literas de illis contulissem. Detectum est tandem a me et ab illo ingenue agnitum, hoc saltem ex ratiocinationibus illis accurata demonstratione evinci, quod Deus necessario existat, si modo possibilis esse ponatur. Sed hoc dudum ostenderunt et Scholastici; et hinc tantum praesumtio, non vero certitudo existentiae Divinae haberi potest. Cartesius autem sophismate quodam vel probare hanc existentiae divinae possibilitatem, vel ab ea probanda se liberare conatus est. Est tamen sophisma illud speciosum, et Cartesium pariter ac sectatores decepit, quia rigorem demonstrandi, coeptum quidem feliciter, non tamen ad finem perduxere.

Allatus est nuper libellus in Batavis editus, cui titulus: Caesarini Fürstenerii de jure suprematus ac legationis principum Germaniae. Jus suprematus vocat, quod exteri la souveraineté, et in jure tenendi territorium suum militari si opus manu, foederaque pangendi, et arma expediendi consistere ait. Unde porro jus legationis summum derivat, et in primis jus Legatum summo charactere revestiendi, quo fit ut in congressibus cum aliis legatis Excellentiae appellatio, et locus potior, ipsi detur. Mihi in hoc libello illud inprimis placet, quod monstrat Principes nostros nihilo inferiores habendos Principibus Italiae, quorum Legatis hoc quod in quaestione est, etiam a Regiis concedi, exemplis confirmat. Multa alia in illo libello non contemnenda animadverto; sunt tamen et alia, crepera nonnihil et dubitationi obnoxia.

Opus tuum de finibus feliciter progredi gaudeo, nec dubito, quin multa in eo praeclara superioribus sis adjecturus. Diu est quod Capucinos non vidi, nec de scripto quod Dionysium parare dictum erat, quicquam audivi: et certe nolim hujusmodi refutandis ab utilioribus averti.

Opere de finibus absoluto, optarem boni publici causa, dari a te aliquid temporis digerendis quae habes a tot annis praeclara haud dubie et multa circa rem medicam observata et meditata. Fateor eum laborem nec ita jucundum tibi, nec ita utilem fore, ac solent esse quae sunt politici, theologici atque historici argumenti: generi tamen humano vix quicquam praestari potest utilius, et quae in hoc genere pulchra dicuntur omnium gentium sectarum ac seculorum homines probant: praesertim quod satis famae nactus tot aliis scriptis popularioris argumenti, facilius aliquid dare potes scientiae utili magis quam plausibili. Et certe si quid habes in eo genere (quemadmodum non dubito) quod non perire mereatur, ne juste quidem facis si nobis subtrahis. Quanquam enim non dubitem quin alia multa praeterea in aliis disciplinis meditata atque affecta habeas, tibi tamen ipsi judicandum relinquo eane quibus multi homines ab interitu vindicari possint, an vero ea quae curiositati magis hominum satisfaciunt, publicari praestet.

Ignosces spero huic libertati meae, quae a tui pariter ac publici boni studio profecta est. Vale ac fave

Nobilme et Amplme Dⁿe Cultori nominis tui perpetuo

Hanoverae 3. Januar. 1678. Gottfredo Guilielmo Leibnitio.