Series II Band 1 · No. 176.
HERMANN CONRING AN LEIBNIZ
Helmstedt, 8. (18.) Mai 1678. [168.181.]
S. P.
Quoniam ad Baluzium meas literas curaturum te promisisti, Amplissime Leibnitzi, mitto illas: haud dubitans, fieri posse ut propediem illae sine molestia tua in Galliam abeant; nec vero velim equidem tibi esse gravis. Mitto vero simul etiam librum novissime editum: ut in Bibliotheca Serenissimi Principis reponatur nisi tu isthoc loco censeas indignum, aut Princeps vetuerit recipi. Quod Tuas postremas attinet sunt quidem illae longe mihi acceptissimae multis nominibus, cumprimis vasti ingenii tui eximia curiositate: utinam vero liceat pariter omnia quae attigisti, probare consensu meo aut saltim de singulis tecum agere. Verum illa eorum est varietas et multitudo, ut non vacet iis tractandis tempus nunc impendere: illa praeterea, ne quid dissimulem, ratio, ut perquam paucis queam assentiri, quandoquidem non duntaxat nova mihi videntur sed etiam (liceat tua hoc pace addere) a vero perquam aliena. Si famae quoque credendum, nec tibi imposterum otium concedetur talia agendi: quia nempe jus dicendum tibi erit de litigantium controversiis in curia, domi autem legendi ejusmodi libelli fuerint, adeoque seponenda omnia isthaec, quae voluisti literarum tuarum esse argumentum. Spero equidem hoc munus ab Optimo Principe esse tibi impositum: ideoque non dubito jam tum hanc dignitatem tibi gratulari, cum quod honorifica sit tibi, tum [quod] saltim ad reipublicae utiles meditationes ingenium appellere cogeris, relictis paradoxis commentis et vagis speculationibus. Nec tamen non etiam mihi fuerit jucundum, vacuas horas interdum impendere tecum mutuo, inter nos de aliis quoque illis tuis colloquio, si propius viveremus: quia et haec et similia me quoque pridem habuerunt occupatum: sed scriptis literis isthaec agitare neutri nostrum convenit. Ista igitur quidem serra posthac inter nos conquiescat, donec licuerit coram mutua amicitiae officia praestare. Quod tibi quoque haud ingratum esse arbitror, jam aliis et quidem forensibus districto. Nihilominus me tibi ex animo bene cupere etsi absentem, non est quod dubites: et vicissim de te paria mihi polliceor. Vale igitur, Vir Amplissime, et salve Nominis ac virtutis et eruditionis tuae cultor
Helmstadii 8 Maji 1678. Herm. Conringius.