Series II Band 1 · No. 174.

VINCENT PLACCIUS AN LEIBNIZ

Hamburg, 13. (23.) April 1678. [171.175.]

Latin

S. P. Amplissime, Excellentissime Dⁿe Fautor honoratissime

Feldenianos libros Msstos tandem imperialibus illis X, quamvis aegre, feci ut impetrares. Itaque cui tradi velis tantum indicatu opus est. Sylloge Speidelii non continetur Langebeciano inventario, a me ipso propterea perlecto denuo. Jungianorum aliquid imprimetur propediem, et jam cum typographo agitur de conditionibus. Etiam Fogelianae Bibliothecae auctione publica vendendae catalogus jam sub prelo est. Sed lenti sunt nostri homines nisi compelluntur. Itaque vix ante Pentecostes festum, credo, ea impressio finietur, praeter propter XII foliis prodituris. Sane rarissimorum in ea librorum adest copia. Quae de auctoribus indicas, grata sunt, sed de Modrevio et Tesauro videris oblitus. Nunc ad demonstrationem nostram examinatam a Te venio: quae neque mihi adhuc satisfacit, quamvis putem probari posse, animam naturaliter vel quatenus ratiocinatur et vult, in bonam immortalitatem ferri, nec nisi aeterno summo bono posse satiari, adeoque aut miseriae merae temporali, aut aeternitati bonae naturaliter esse destinatam. Aequivocationes etiam fateor distinguendas fore accuratius, et adeo definiendum tò naturale, tò necessario, tò desiderium praecipue. Desiderium autem non frustraneum impleri posse debere puto licet actu forte id non fiat, quoniam alias, licet per accidens aliquem sortiatur finem, attamen per se non sit nisi frustraneum futurum, scil. quatenus est desiderium: sicut calceus quatenus calceus, est frustraneus, nisi pedi applicetur, etsi forte possit quatenus corium vel aliud quid aliis usibus inservire. Taliter autem illud frustra est accipiendum ex definitione auctoris propos. prima, quae deberet inde porro demonstrari, quod imperfectionis sit rem creare quae non possit ad suum quo tendit finem perduci. Sed quid si hoc demonstretur, aut demonstrari posse concedatur, Naturam vel providentiam divinam frustra eo sensu nil facere, adeoque ut bona hypothesis admittatur, ac voces illae, fortasse difficilius externa oratione sufficienter definiendae, quam citra errorem eodem utrinque conceptu interno accipiendae, congruo sensu capiantur: haud tamen inde sequetur animam mori non posse vel immortalem esse, sed posse non mori vel non necessario esse mortalem. Quod longe minus est, quam necessario esse immortalem. Etenim fieri possit ut homo sua culpa cum posset non mori, moriatur, qui si non posset mori, nec sua culpa moreretur. Verum haec quidem de hac demonstratione, nunc an ullam habeas perfectiorem, scire pervelim, vel si speres eam dare de illa ut serio cogites oro. Vix enim video quid in rebus humanis meditari dignius queamus.

De statu meorum ineditorum adhuc plene perscribere non vacat. Arrhae interim loco de Astrologia non contemnenda rationes hasce cape. Quia corpora nostra mirifice ab astris affici plane indubitatum est, ac de temperie, morbis ac sanitate praedictiones admodum certas dari sum expertus. Jam naturae sequitur semina quisque suae. Ac eatenus de illis etiam quae sunt liberi arbitrii probabiliter praedicetur. Fortuita vero nulla sunt apud Deum, aut ergo quae talia nobis videntur intermedias habent suas caussas, aut immediate a Deo proficiscentur. Posterius qui probaverit, huic largiar, nil posse super iis praedici. Caeteroqui cum tot habeam exempla praedictionum super hisce, non video cur nihil horum astris debeat tribui. Sane Feldeniana principia secutos, non puto in generalibus de corpore ac fortuna praedicendis unquam plane fuisse falsos, ita ut firmam v. gr. valetudinem morboso, miseriam fortunato, etc. praedixerint. Quin imo in ipsius et aliorum ab ipso vel ipsius ductu eruditis, curiose elaborata genesi nulla non, admirandas praedictiones specialissimas depraehendi, quas hic recensere nunc non vacat. Quin ipsam epistolam non adeo prolixam imperialis dimidii sumptibus vel forsitan minoris describendam curare possem, si tanti ea res foret. Sed est quod a Te quoque vicissim petam. Nimirum indiculum editorum, a Te, ac edendorum, communicari mecum. Etenim praeter anonyma bina, et dissertationem de Bibliotheca Norimbergensi, de combinatione, ac praefationem Nizolii Antibarbaro praefixam nunc non recordor aliquid me vidisse. Quaeso itaque hac in re morem geras Tibi se ad omnia commodaturo.

Vale Excellmi T. N. observatissmus V. Placcius

Hamb. 1678 d. 13. Aprilis.

A Monsieur Monsieur Leibnitius Conseiller de Son Altesse de Hanover, à Hannover.