Series II Band 1 · No. 172.
EHRENFRIED WALTHER VON TSCHIRNHAUS AN LEIBNIZ
Rom, 10. April 1678. [141.177.]
Romae d. 10 Aprilis Anno 1678.
[ ... ] Tandem ut ad ea revertar quae loqueris de lingua Philosophica, ac aliis similibus non utique haec percipio; nec quoque quod dicis de lingua quadam Geometrica, qua Dom. Desargues subtilissimas ratiocinationes instituit sine figuris et calculo, nunquam sane haec vidi, nisi quae de Sectionibus habet conicis perpulchra, sed quae aliquo modo imaginationem fatigant; Hoc quidem Mihi persuasi et certus sum Nos posse in rebus philosophicis ad veritates incognitas indagandas, eadem ratione calculo uti simili Algebraico; sed hic primo definitiones rerum tradendae, quae satis perspicax ingenium desiderant, nec ad eas formandas praestantiora praecepta unquam vidi quam quae habet Dn. Spinoza de Emendatione intellectus; quod manuscriptum a Dn. Schüllero Mihi transmissum penes Me habeo, utinam omnia reliqua ejus opera; Et in eo totus ero postquam Mihi in Mathematicis satisfecerim, si quidem fata concedant. Sed quod non adeo facile sit definitiones rerum tradere accuratas id vel ex hoc solo constat; quod et in Mathematicis non semper tales traditae; sic ne unicum vidi qui veram definitionem tradiderit proportionis, imo quod magis mirandum rei simplicissimae hoc est lineae rectae nullam accuratam definitionem, nisi per solas proprietates; quod nimirum sit brevissima eosdem terminos habentium; quod extrema obumbrent omnia media etc. [ ... ]
A Monsieur Monsieur Gottfredo Guillielmo Leübnützio, Conseilleur de S.A.S. de Hannover; Mon tres honoré Amy. Treshumbl. â Hannover.