Series II Band 1 · No. 171.
VINCENT PLACCIUS AN LEIBNIZ
Hamburg, 9. April 1678. [169.174.]
S. P. Vir Nobilissime, Amplissime, et Consultissime, Dne ac Patrone honoratissime.
Ne quid procrastinatio mea Tuo voto noceret, festinata responsione opus judicavi. Non desunt enim qui Feldenianorum Msstorum aliqua pretio designato antehac, volunt, utpote vix altero tanto alioqui describenda more illo et scribendi genere quo alias qui ex conducto id agunt scribere solent. Attamen quia nemo adhuc omnibus emendis sese obtulit, impetravi ut 2 Imperiales cum una tertia volenti cuncta remitterentur, adeoque XII Imperialibus omnia venirent. Ego quia nondum plane de voluntate Tua certus eram X imperiales promittendo, id obtinui, ut donec a te responsi quid feram ad octiduum omnia mecum haberem, quod octiduum facile ad aliquot etiam dies prorogabo. Interim Tute quid Tibi putes expedire consules atque significabis. Minimum id spero, non opus fore, ut si X Imperialibus forte venire debeant, ego fidem fallam, atque damni circa emptores alios dati caussa sim. Quamvis an eo pretio addictum iri sperandum sit, necdum ausim definire. Libros Ethicos laudatos plerosque vel habeo vel certe vidi. Nisi quod Fricii Modrevii opera conjunctim edita ignorem, aliqua sparsim seculo superiori prodita scio, sed nec in illis moralia. Unde percupiam aliquid amplius de iis per Te scire. Ut et ubi ac quando Honorati Fabri liber prodierit, ac an alia quam Theologica tractet. Idem de Gallico ex portu Regio libro peto, contra Calvinistas scripto, nec non de Palavicini Opere, quae duo cujus sint formae ac molis quaeso indices. La Morale del Tesauro itidem me latet: quae si sit illius Emanuelis, a quo Il Cannocchiale Aristotelico habemus in Rhetoricis, non erit nullius pretii. Ad reliqua, ubi responsum hisce fuerit, quantum potero reponam. Nunc propter Feldeniana maturare hoc quidquid est volui.
Hamb. 1678. Prid. Fest. Paschatos.
Nobilissimo Amplissimo et Consultissimo. Dⁿo Gottfrid Guilielmo Leibnitio. Illo Principi Hanoverano a consiliis, Dⁿo et Patrono meo summo. Hanoverae.