Series II Band 1 · No. 168.
LEIBNIZ AN HERMANN CONRING
Hannover, 19. (29.) März 1678. [167.176.]
[* L1* ]
Nobilme et Amplme Dⁿe
Literas tuas merito magni facio, etiam cum a me dissentis; semper enim expressa sunt in illis subacti judicii tui vestigia. Nolim meas tibi unquam oneri esse, itaque quamvis tuas magno studio legam, et avide desiderem, nolim tamen ut mea causa Tibi ullum laborem accersas; quanquam sciam Tibi in promtu esse, quae aliis difficilia sunt. Prodibit in Gallia liber Petri Danielis Huetii de Veritate Religionis Christianae, opus insigne haud dubie et multae eruditionis. Notum Tibi arbitror virum, cujus libelli extant: de Interpretatione et claris interpretibus; item liber Gallicus De origine fabularum quas vocant Romanas; ac denique pars operum Origenis graeco-latine edita cum insignibus notis. Porro libri hujus de Veritate Religionis Christianae Schedas quasdam mihi monstravit Parisiis. Tota vis ejus nititur hoc argumento, Christum esse Messiam, quia prophetiae in ipso sint impletae. Multa disseret circa genuinitatem librorum veteris testamenti. Plurima etiam habebit ad illustrandam antiquitatem pertinentia. Quaedam tamen ab Hebraeis ad Graecos aliasque gentes fluxisse putat, quae mihi parum probabilia videntur. Caeterum non dubito quin futurus sit liber utilissimus.
Parisiis in infimo ventre hominis cujusdam sexagenarii repertus est tumor maximus, qui paulatim crescens intestina et costas lateris sinistri prope loco moveat. Ex eo effusae variae materiae, inodorae tamen colore ac crassitie differentes, calculi etiam, omnia ad sexaginta et ultra librarum pondus accedentia. Deprehensum est denique hunc Tumorem fuisse ipsissimum renem sinistrum qui tam prodigiose crevit.
Quae ad Baluzium aliosque destinabis, libenter curabo. Quod Stenonius noster Episcopus Titiopolitanus physiologicis studiis nuntium «re»misisse videtur, vel ideo doleo, quia in studiis theologicis multos pares habere potest, in physiologicis paucos. Caeterum virum esse arbitror bonum, et ingenio valentem. Quaeram aliquando quid de Capucinica disputatione sentiat.
Nunquam putavi motum cordis esse a respiratione. Sed vellem explicari, quae sit inter
haec duo connexio, et cur animal defectu respirationis tam subito intereat, tum quo consilio
natura respirationem instituerit? Spiritum illum motorem fibrarum cordis an in nervis collocas?
Quod difficulter tuebere, nondum enim pervios esse nervos deprehendi potuit. Calorem esse
causam motus cordis non abnuerim, sed quaeritur unde ille? An quandam cordis flammulam
statuis? An novum chylum a venis
Venio ad ea quae circa Apodixin atque Analysin respondes. Puto quod dissentimus fieri, quia alter alterum
non ubique intelligit. Definitio mihi est enumeratio notarum quibus rem aliquam designo, cui certum nomen
impono, et quibus ab alia omni imposterum me distincturum promitto. Probari ergo proprie loquendo non possunt
nec debent in scientiis, quanquam prudentiae sit non abire a significationibus receptis sine causa. Aliud est cum
aliorum verba interpretamur, tunc enim definitiones in nostro arbitrio non sunt. Sed id hujus loci non est. In
scientiis vero ac demonstrationibus sufficit me in assignata semel definitione retinenda esse constantem.
Axiomata mihi videntur propositiones quae vel non possunt vel quas non necesse est demonstrari.
Demonstrari non possunt illae, quae sunt identicae, verbi gratia: A est A, unumquodque sibi ipsi aequale est, et
similes infinitae (tot enim dantur quot termini) quas qui negat eo ipso frustra ratiocinari sese ac disputare fatetur,
sublata enim erit inquisitio veritatis si idem verum et falsum esse possit. Demonstrari necesse non est alias quae
ab auditoribus omnibus sine difficultate admittuntur, ut totum esse majus parte; quae etsi formaliter identicae non
sint, facile tamen ad identicas reduci id est demonstrari possunt.
lacteis venientem, et in corde ac paulo ante, sanguini priori confusum, fermentatione quadam
insurgere arbitraris. Quod nonnullis videtur.
Demonstrationem esse catenam definitionum, non ita paradoxum est, quin assensuros
arbitrer qui intellexerint. Loquor autem de earum veritatum demonstratione, quae non pendent a
sensu atque experimentis. Quanquam et hypothetica propositio, quae ex posito experimento
consequentias ducit, etiam inter veritates puras atque intelligibiles haberi possit. Remotis ergo
experimentis non negabis opinor principia demonstrandi esse definitiones et axiomata, vel alia
theoremata jam demonstrata, quae ideo ablego, quia ipsa in alia rursus principia resolvuntur.
Res ergo omnis redit ad definitiones et axiomata. Ex axiomatibus autem ego illa tantum per se
nota, seu indemonstrabilia esse arbitror, quae sunt identica, verbi gratia A est A vel A non est
non A vel unaquaque res talis est qualis est, unaquaque res sibi ipsi similis, sibi ipsi aequalis
est. Reliqua omnia ope definitionum ad identica reduci id est demonstrari possunt. Idque
Scholastici omnes confirmant, qui axiomatum veritatem patere ajunt intellectis terminis; id est
posse ipsa facili negotio nec longa definitionum serie demonstrari, sive ad identica reduci; sive
quod idem est semper ostendi posse, quod contrarium implicet contradictionem. Atque hoc
sensu dixi Demonstrationem esse catenam definitionum (si scilicet omnes propositiones
inter demonstrandum adhibitae in suas rursus demonstrationes resolvantur, donec ad
propositiones irresolubiles id est identicas, aut experimenta, deveniatur), et propositiones
~~indemonstrabiles esse definitiones* (nominis scilicet)[,] ~~propositiones identicas,*
et denique experimenta. Definitio mihi est expressio quaevis qua res ita circumscribitur,
ut a quavis alia discerni possit. Analysis autem mihi est resolutio propositionis in suam
demonstrationem, problematis in suam constructionem, et definiti in suam definitionem: nec
ullam aliam ego in ratiocinando [adhibeo]; nec alii homines, quantum hactenus observavi,
quanquam ipsi fortasse non semper animadvertant quid agant. Porro Mathematici non ex falsis
verum ducunt (nam regula falsi tantum errorum exclusio est ex animadversa errorum quantitate,
quae denique nos ad veritatem ducit), sed, rem aliquam cujus constructionem, vel veritatem
cujus demonstrationem quaerunt; eam ut factam, vel ut veram supponunt, et ex hoc posito
retrogrediuntur, donec incidant in ea quae facere vel demonstrare jam tum in ipsorum potestate
est. Verum decipit haec ratiocinatio, si inter ratiocinandum adhibeantur aliquando propositiones
non reciprocae. Nam ex eo quod propositione aliqua assumta deduco aliam quam aliunde
constat esse veram, non sequitur ipsam ex qua hoc duco, esse veram; nisi eam inde deduxerim
interventu propositionum convertibilium, tunc enim semper regressus locum habet, et illa initio
assumta ex hac vera inventa duci potest et rigorose demonstrari potest communi more modoque.
Fateor tamen hanc methodum esse particularem, etsi subinde sit egregii usus. Circa
Hypotheses physicas alia res est, nam etsi quaedam naturae phaenomena per quandam Hypothesin
commode explicentur, non tamen inde sequitur aliud, quam eam esse probabilem, et
tanto magis quanto plura phaenomena explicat. Si qua tamen adeo succederet in omnibus
phaenomenis, ut etiam ejus ope praedictiones fieri possint, de ejus veritate non magis dubitarem,
quam de veritate clavis Steganographicae, cujus ope multae Epistolae recte plane et
congruenter explicarentur. Sed nondum eo scientiae venimus. Cartesii certe Elementis nondum
assentior. Video etiam ejus sectatores nihil posse invenire vel praedicere ex suis hypothesibus,
et tantum conari ab aliis inventa explicare secundum sua principia, quod facile et
ignobile est. Hoc ego saepe Cartesianis in Gallia et Belgio objeci. Ideo crebrae mihi cum illis
fuere concertationes: nam illi non minus Cartesium mirantur, quam alii Aristotelem. Mihi
videtur multum abfuisse Cartesius a vera Methodo, etsi multa praeclara viderit. Famam assecutus
est Cartesius (quanquam meruerit magnam) merito majorem, quia erat Geometra magnus;
in quo genere nemo illi tunc par erat. Cumque lucide admodum simulque eleganter et ad
hominum aulicorum, ac ut solet scholis infensorum captum scriberet, statim illos omnes habuit,
qui eruditionis opinionem facili negotio sibi quaerere optabant. Negari vero non potest multas
ejus meditationes esse solidas ac profundas. Certe ex omnibus qui contra eum tunc scripserunt
ne unus quidem operae pretium fecit, quod famam ejus auxit. Si Vietae et Galilei temporibus
vixisset, aut si nunc viveret non ita facile triumphasset. Quas posuit regulas motus, eas falsas
esse demonstrari potest.
[L3 ]
Nobilme
Literas tuas accepi semper optatas, modo Tibi tam eas scribere per valetudinem ac negotia commodum, quam mihi legere gratum esset. Maximam in paucis verbis rerum vim pressisti. Conabor tamen respondere, etiam paucis quantum res patietur. Stenonium Episcopum doleo nunc a physiologicis studiis averti ad theologica vel ideo quia in his facilius quam in illis habebit parem. Si quando ad Baluzium scribere lubebit, literas tuas curabo diligenter. Capucinica scripta qualia hic certe prodeunt vix tanti habentur ut quaerat quispiam quo sint loco, et quousque provecta. Quaeram tamen ab ipso Stenonio data occasione: in quo styli modestiam recte laudas. Titiopolin comperi esse urbem Isauriae sedem olim Episcopalem ArchiEpiscopo Seleuciae subditam, ita habet in Lexico Geographico Ferrarius, ex actis opinor Conciliorum qui addit et Titopolin appellari. Stenonius sese Episcopum Titiopolitanum et Vicarium Apostolicum appellat. Quid de Capucinica controversia sentiat aliquando ex eo quaeram.
Respirationis usum, et quomodo tam sit necessaria ad vitam, nondum satis explicatum puto. Respirationem esse causam motus cordis nemo dicet qui vivorum animalium anatomiam attente viderit. Etiamsi vero cor ob calorem saliat, quemadmodum experimento constat, non tamen apparet unde calor in animali, et quomodo conservetur atque agat. Nam calorem a motu sanguinis atque cordis rursus derivare esset circulum committere. Videtur ergo res reditura ad quandam fermentationem sive reactionem atque conflictum quem quidam oriri putant ex permistione sanguinis veteris et chyli novi. De quo sententiam tuam desideraveram potius quam de quaestione an motus cordis sit a respiratione, quam non moveram. Quanquam illud quaerendum restet an aër in pulmonibus aliquid sanguini conferat: an vero tantum calorem alat, quemadmodum furni chymici respiraculo indigent.
Venio ad ea quae de analysi ac demonstratione regeris. Putas me nova plane paradoxa
circa hanc rem afferre, et dubitas aliquando an serio scribam. Ego vero non nisi ea dixi quae
multorum annorum experientia mearumque et alienarum ratiocinationum exemplis tandem in
hac re collegi: prorsus congruentia illis quae quotidie faciunt homines, etsi ipsi non semper se
facere animadvertant: efficacia etiam ad inveniendum atque judicandum, neque ut aliorum
quorundam methodi et praecepta solent, sterilia et ab usu et exemplis remota. Demonstratio
est ratiocinatio qua propositio aliqua fit certa. Quod fit quoties ostenditur ex positis quibusdam
(quae pro certis sumuntur) eam necessario sequi. Necessario inquam, id est ut contrarium
implicet contradictionem, qui est verus atque unicus character impossibilitatis. Porro ut impossibili
respondet necessarium, ita propositioni contradictionem implicanti respondet identica;
nam ut primum impossibile in propositionibus est haec[:] A non est A, ita primum necessarium
in propositionibus est haec: A est A. Unde solae identicae sunt indemonstrabiles, Axiomata
autem omnia, quanquam plerumque ita clara ac facilia sint, ut demonstratione non indigeant,
sunt tamen demonstrabilia, vel ideo quia demum terminis intellectis (id est substituendo
definitionem in definiti locum) patet ea esse necessaria seu contrarium implicare in terminis. Et
haec etiam Scholasticorum mens est. Propositiones autem identicas necessarias esse constat,
sine omni terminorum intellectu sive resolutione, nam scio A esse A quicquid demum intelligatur
per A. Omnes autem propositiones quarum veritatem ex terminorum demum resolutione
et intellectu patere necesse est, demonstrabiles sunt per eorum resolutionem id est per definitionem.
Hinc patet Demonstrationem esse catenam definitionum. Nam in demonstrando
aliquam propositionem, non adhibentur nisi definitiones, axiomata (ad quae hoc loco postulata
reduco), theoremata jam demonstrata, et experimenta. Cumque theoremata rursus demonstrata
esse debeant, et axiomata omnia, exceptis identicis demonstrari etiam possint, patet denique
omnes veritates resolvi in definitiones, propositiones identicas, et experimenta
(quanquam veritates pure intelligibiles experimentis non indigeant) et perfecta resolutione
facta apparere, quod catena demonstrandi ab identicis propositionibus vel experimentis
incipiat; in conclusionem desinat; definitionum autem interventu principia conclusioni connectantur,
atque hoc sensu dixeram Demonstrationem esse catenam definitionum. Definitio
autem ideae alicujus compositae in partes suas resolutio est; quemadmodum demonstratio nihil
aliud quam veritatis in alias veritates jam notas resolutio est. Et solutio alicujus problematis
quod in efficiendo consistit est resolutio problematis in alia problemata faciliora, sive quae jam
constat esse in potestate. Haec est analysis mea, in Mathematicis aeque atque aliis scientiis
probata et successura. Si quis aliam habet, mirabor si non ad hanc denique redibit, ejusve pars
aut corollarium erit. Synthesis autem est quando a principiis incipiendo componimus theoremata
ac problemata quaecunque nobis offert ordo meditandi naturalis; Analysis vero est,
quando conclusione aliqua data aut problemate proposito, quaerimus ejus principia quibus eam
demonstremus aut solvamus. Hinc Synthesis non inservit quaestionibus fortuito oblatis solvendis,
sed utilis tamen est ad multa egregia reperienda et in usum seponenda, ut postea aliqua
quaestione fortuito oblata illis utamur. Certum enim est qui multa sciat theoremata quae apud
Euclidem, Archimedem, Apollonium aliosque habentur, compendiosius instituere Analysin,
quam eum qui paucas tantum fundamentales propositiones novit. Quanquam hic ipse non minus
quam ille certa methodo semper scopum tandem assequi possit si satis industriae habeat. Multa
in his rebus habeo pulchra, quae speciminibus etiam elegantibus illustrare possem, si satis otii
esset. Quando ex aliquo assumto, quod verum nec ne sit incertum est, incidimus tandem in
veritates jam notas, non possumus inde colligere id quod assumsimus esse verum, ut recte
mones: nisi inter ratiocinandum utamur meris aequationibus, seu propositionibus aeque late
patentibus id est cavendo non tantum ut praedicatum aeque late pateat ac subjectum vel contra
(quod in propositionibus reciprocis contingit) sed et ut subjectum vel praedicatum unius
propositionis aeque late pateat ac subjectum vel praedicatum alterius cujuscunque propositionis
in eadem demonstratione occurrentis. Quod etsi tibi videatur novum commentum
meum, attamen ipsa Veterum praxis ostendit, non fuisse ipsis ignoratum; satis enim sibi ab
erroribus caverunt, tametsi suae analyseos regulas non satis distincte tradiderint, ut taceam
eorum scripta analytica periisse. Porro aequationes hujusmodi non tantum in Mathematicis, sed
et omni alia ratiocinatione locum habent, ubicunque scilicet locum habent definitiones. Sed illi
qui ex Hypothesi quadam Physica sine demonstratione assumta, phaenomena nota deducunt,
non possunt inde demonstrare suam hypothesin esse veram, nisi conditionem paulo ante
positam observent; quod tamen non fecerunt, nec fortasse voluerunt aut potuerunt. Illud tamen
fatendum est hypothesin tanto fieri probabiliorem quanto intellectu simplicior[,] virtute autem
ac potestate amplior est; id est quo plura phaenomena et quo paucioribus assumtis solvi
possunt. Et contingere potest ut hypothesis aliqua haberi possit pro physice certa; quando
scilicet omnibus omnino phaenomenis occurrentibus satisfacit, quemadmodum Clavis in Cryptographicis.
Maxima autem (post veritatem) laus est hypotheseos, si ejus ope institui possint
praedictiones, etiam de phaenomenis seu experimentis nondum tentatis; tunc enim in praxi
hypothesis ejusmodi pro veritate adhiberi potest. Sed longe adhuc abest ab hac laude hypothesis
Cartesiana, quemadmodum enim saepe primariis etiam Cartesianis in Gallia Belgioque objeci:
nihil hactenus novi, Cartesianorum principiorum ope, in natura vel mechanicis artibus, repertum
est. Imo nullus fere rerum egregiarum inventor fuit Cartesianus. Cartesiana autem principia
voco non ea quae Cartesio cum Democrito communia sunt, sed ejus hypothesin physicam atque
elementa. Cartesium tam subito tot asseclas nactum noli mirari. Nam si a Galilaeo abeas,
neminem nostro seculo reperies qui Cartesio comparari possit et ingenio in conjectandis rerum
causis, et judicio in sensis animi lucide explicandis, et eloquentia facili in animis hominum
elegantiorum capiendis. Accedebat fama reconditioris rerum mathematicarum scientiae, quam
etsi constet tantam non fuisse quantam hodie sibi persuadet Vulgus Cartesianorum, fuit tamen
major quam in ullo alio illius temporis. Nam Vieta et Galilaeus obierant cum Cartesius floreret.
Praeterea tunc plerique scholasticae studiorum rationis pertaesi ad libertatem aspirabant, cum
Baconus, aliique animos jam praeparassent. Caeterum nec Galilaeus nec Cartesius nec Gassendus
Aristotelicae doctrinae ignari erant. Gassendus certe veteres diligentius legerat quam
plerique Aristotelicorum. Mihi nemo magis Aristotelicae doctrinae ignarus esse videtur, quam
ipsi Aristotelici, qui vocantur. Ego Aristotelis Organon, et Rhetoricam et civilia semper
admiratus sum. Zoologica a peritis aestimari intelligo. In libris octo Physicae generalis pariter
ac libris de anima, et Metaphysicis multa non spernenda esse puto. Sed libros de coelo ac de
generatione et corruptione magni facere non possum: nec Te aliter sentire credo.
Quod ais omnem illam novam philosophiam mox explosum iri a docta posteritate; minime
verisimile est, si mundus ire perget, qua coepit; nisi forte homines inventa fruge ad glandes, et a
rebus ad voces redituros putas. Quod non est metuendum nisi nova forte barbaries ingruat, quae
noctem inducat rebus humanis. Formas substantiales quis neget, id est differentias essentiales
corporum? Formarum ortum ex nihilo ais me tibi male alicubi tribuisse. Non memini ubi hoc
faciam. Omnia fieri Mechanice in natura, id est certis legibus Mathematicis a Deo
praescriptis, nescio cur inter absurdissima numeres. Ego nihil agnosco in rebus quam corpora et
mentes, nec in mentibus nisi intellectum et voluntatem, nec in corporibus quatenus a mente
sejunguntur, nisi magnitudinem et figuram et situm, et horum mutationem in partibus vel toto.
Caetera dicuntur non intelliguntur: sunt sine mente soni. Neque quicquam in rebus liquide
intelligitur, nisi ad haec reducatur. Fac angelum aliquem mihi velle distincte explicare naturam
colorum. Nihil aget si formas et facultates crepabit, sed si pressionem quandam rectilineam fieri
ostendat ad omne punctum sensibile in circuitu per corpora quaedam regulariter pervia sive
diaphana propagatam, pressionisque hujus et causam et modum exacte doceat, legesque reflexionis
et refractionis inde deducat, atque ita cuncta explicet, ut appareat aliter ne fieri quidem
posse: tum demum me doctiorem reddiderit, cum scilicet mathematicum in physica aget. Quis
unquam dixit omnes rerum naturalium affectiones esse quantitates? Motus non est quantitas,
imo nec figura, etsi sint quantitatis subjecta. Figura enim et motus mensurari possunt. Postulas
ut vel ullam qualitatem sensibilem propriam reducam ad communes. Quid aliud agunt mathematici
circa visum et auditum, ubi quantum possunt omnia ad leges mechanicas revocant?
Circa odores et sapores minor adhuc dubitatio est. Porro quid verisimilius quam qualitates
sensibiles omnes esse tantum qualitates tactiles pro varietate organorum varias. Tactus autem
non nisi magnitudinem motum situm, vel figuram et varios resistentiae gradus agnoscit in
corporibus. Certe in omnibus scientiis semper id contingit, ut specialia nil sint nisi communia
varie complicata. Sed si nihil apud Te possunt hae considerationes, hoc unum velim cogites,
nisi legibus mechanicis explicari possint physica, Deum nobis ne si vellet quidem, posse
revelare atque explicare naturam. Quid enim dicet obsecro de visu et de lumine? An lumen esse
actum corporis potentia perspicui? Nihil verius, modo non nimis verum esset. Sed an inde
doctiores reddemur? an explicare poterimus, cur lux reflectatur angulis iisdem quibus incidit?
Cur in perspicuo densiore radius magis inflectatur ad perpendicularem, quod contra fieri debere
videbatur? aliaque id genus; quorum causis intellectis intelligemus opinor naturam lucis.
Horum autem causas quis nisi mechanices legibus id est mathematica concreta, sive geometria
ad motum applicata, explicare speret? De singularium demonstratione non puto nos dissentire.
De Metaphysicis Scholasticorum ais me benignius sensurum fuisse, si legissem. Et ego tamen de illis benignissime senseram; scripseram enim Tibi, si bene memini, me credere in illis extare multas praeclaras demonstrationes metaphysicas, dignas quae a barbarie et confusione purgarentur. Nec poteram hoc dicere nisi credi vellem legisse. Et legi vero, immoderatius etiam et cupidius quam praeceptores mei probabant, cum primum in Academiis philosophiae operam darem. Quin imo verebantur illi ne nimis adhaerescerem ad haec saxa. Vidisses me de principio individuationis, de compositione continui, de concursu Dei singularia quaedam, et ut tunc etiam aliis videbatur, profunda commentantem; nec postea unquam haec studia degustasse poenituit.
Non ausim Tibi assentiri, cum Cartesium simulato propugnasse putas existentiam Dei et
animae immortalitatem: nec video unde id conjeceris. Argumenta ejus non sunt sophistica, sed
imperfecta, id est supponunt aliqua nondum ab ipso demonstrata, vera tamen et demonstrabilia,
quanquam ex ejus principiis facile demonstrari non potuerint. Illud tamen certum est pleraque
ejus Metaphysica jam reperiri partim in Platone et Aristotele, partim et in Scholasticis. Rintelensem
illum amicum meum de Deo atque anima optime sentire hactenus credidi, nec habeo
cur mutem sententiam. Itaque nolim animo tuo sedere eam opinionem quam ex falsis narrationibus
aliorum de viro bono atque erudito, hausisse videris. An sit in brutis substantia
quaedam incorporea, quam vocant animam sentientem, indagari debet experimentis, est enim
res facti. Certum est tamen, ni fallor, Deum potuisse creare machinam quandam animali
similem, omnesque functiones, aut certe plerasque, quas in brutis videmus sine sensu peragentem.
Quod fecerit[,] nemo pro certo asserere potest sine revelatione. Contra quod in Brutis
sit anima sentiens etiam pro certo asseri non potest, nisi afferantur phaenomena per machinam
inexplicabilia. Certe si mihi detur simia, Insidiosorum ludat quae bella latronum, sive ludum
Scaccorum, et quidem contra hominem, et cum successu; cogar fateri aliquid intus esse,
machina majus. Sed et ab eo tempore incipiam fieri Pythagoricus et cum Porphyrio esum
animalium, et tyrannidem quam in ea exercent homines, damnabo. Sed et animabus eorum de
loco prospiciam post mortem, neque enim ulla substantia incorporea destrui potest. Sed de his
tandem satis nunc quidem. Fui autem in his prolixior tum ut me purgarem apud Te a suspicione
temerariae proclivitatis in opiniones ineptas novitate blandientes, tum ut experirer an a Te tanti
ingenii judiciique viro aliquid contra dici possit. Mihi contingit quod omnibus illis qui medii
esse volunt, ut utrique pugnantium, in adversarium nimis propensus videar. Certe quoties cum
Cartesianis res est, Aristotelem extollo, ubi meretur, et veteris philosophiae Apologiam instituo;
quoniam video multos Cartesianos unum Magistrum suum legentes quae apud alios praeclara
geruntur ignorare limitesque ingenio suo imprudenter praescribere. Nec vero voces probo in
pristinam philosophandi rationem liberius jactatas: nec assentior disputationi illi quam amicus
quidam in vicinia vulgaverat, quod ipsi literis datis significavi. Puto enim conjungi debere
utramque philosophiam, et ubi desinit vetus, incipere novam.
Tetragonismus meus edetur fortasse aliquando in Gallia, ubi demonstrationes reliqui. Non est qualem desiderant Mathematici vulgo, sed qualem desiderare debent; nam rationem inter Circulum et Quadratum uno numero explicare impossibile est, opus est ergo serie numerorum in infinitum producta, nec puto simpliciorem dari posse quam mea est.
Tuo de finibus operi moram aliquam injectam valde doleo; scio enim in hoc genere praeclara a Te dici posse. Opto, quod nuper, ut his aliisque quae affecta habes absolutis, aliquid tibi in re medica commentari adhuc, et in re tantae difficultatis pariter atque utilitatis specimina laudatae tantopere analyseos edere liceat. Inprimis autem desidero et doctrinam de usu partium recte stabiliri, et pathologicam de morborum causis, ac symptomatibus explicari observationibus superstructam. Quod nescio an quisquam te uno accuratius possit. Sed ut haec aliaque egregia praestare posses valetudinem Tibi firmam et diutissime productam ex animo opto. Vale faveque
Nobilme et Amplme Dne Tuo Gottfredo Guilielmo Leibnitio.
Hanoverae 19 Mart. 1678.