Series II Band 1 · No. 167.
HERMANN CONRING AN LEIBNIZ
26. Februar (8. März) 1678. [162.168.]
Nobiliss. et Consultme Leibnitzi 26 Febr. 1678.
Quas 3 Januarii exarasti literas tricesimo demum mihi reddidit Eisenhartus noster, ex Hassia tum redux. Serius respondeo, et quidem jam denique, quia valetudo iniquior omnem curam epistolarem aliquamdiu prohibuit. Sed et ea est in tuis rerum varietas ac multitudo, ut ne nunc quidem mihi sit integrum omnia isthaec tua vel attingere. Nec fortassis ipsemet Tu hoc desideras. Et vero liber haud exiguae molis fuerit mihi scribendus, si pro dignitate omnia sint tua excutienda. Paucis tamen nonnulla tangam, saltim ne videar officio amicitiae plane defuisse. Igitur pro cura literarum ad Justellum ago gratias: aliis vero etiam ad Baluzium itidem te onerabo proxime, si molestum non fuerit et illas curare. Quod novus Episcopus Stenonius alienus nunc sit a studiis Physiologicis, laudo ego. Hactenus enim studiis sacris non multum operae impendit: ceu produnt Epistolae quaedam Florentiae editae. Illorum autem peritia solida requiritur in Episcopo, qui nominis mensuram vult implere. Utque Physiologica illa itidem nos manuducere possint ad divinum cultum, reapse tamen et per se id non faciunt. Alia vere sunt sacra tota quasi natura sua. Quae proinde etiam mihi prae studiis aliis omnibus placent. Sane si ille Episcopus forte ausit Capucini partes suscipere, promptum me habebit disputatorem: praesertim si modeste et graviter sese gesserit, qualem ego illum deprehendi in scriptis aliis.
Motum cordis deberi respirationi, visus fuit Anglus quidam Malachias Thruston singulari libro Londini anno 70 edito defendere. Mihi autem videtur haec sententia esse a vero alienissima: quia cor salit omnibus animalibus sanguine praeditis quorum tamen nonnulla nunquam respirant: nonnulla tunc demum cum ex ovo aut utero prodierunt. Unicum illud abs Temetipso allatum experimentum de corde evulso, quod exiguo calore refocillatum subsilit, sufficit commento illi refutando. Ut taceam nunc, quod aër inspiratus cor ingredi nequeat: quod pridem docui l. de Calido innato cap. X. et frequentissimis experimentis mihi innotuit: quicquid Anglus ille dixerit. Motum porro cordis deberi spiritui fibris cordis insito, quando ille intumescit a calore, docui itidem jamdudum c. 42. l. de Sang. neque video quare debeam mutare sententiam.
Demonstrationem nihil aliud esse quam catenam definitionum, nemo quod sciam alius asseruit. Nec forte etiam Tu serio hoc assertum velis. Quin videris voces Definitio, Analysis accipere alio plane sensu quam qui hactenus fuit receptus. Nova data quin possint effingi atque ex iis utut falsis aliquid demonstrari, nemo negaverit. Sed ejusmodi demonstrationes non tamen sunt vere ĕpisthmonikaì: nec per analysin colligere licet datorum veritatem ex veritate consequentium. Quod tamen olim sibi Mathematici nonnulli persuaserant, et hodie perfrequenter creditur Copernicanis, Cartesianis aliisque. Cartesii ingenium etiam ipse facio magni (fingere enim aliquid in speciem veri non potest quisquam nisi valet ingenio) atque adeo hactenus delectationem mihi peperit Physicorum ejus librorum lectio: nullam vero in ejus ejusmodi libris omnibus potui reperire veram ăpódeijin; ac proinde saepe miratus sum, hominem illum potuisse conciliare sibi quasi nunc demum natae sapientiae asseclas. Video tamen, omnes illos Aristotelicae doctrinae esse plane ignaros, et non nisi ambitione duci ad quaevis nova amplexanda, ac praecipiti judicio damnanda vetera quaevis nunquam lecta multo minus intellecta. Ideoque non etiam dubito, brevi omnem illam novam philosophiam explosum iri a docta posteritate, una cum fastu eorum qui nunc ita novitatibus suis sese offerunt. Meam de Cartesiana philosophia sententiam aperui novissima praefatione Hermetici operis, quo et Chemicorum delira dogmata oppugnavi. Ibidem Boylianos conatus empiricos laudavi. Non tamen etiam in Empiricis illis observavi demonstrandi aliquam peritiam. Formas substantiales scio non rejecturum Te, si legeris Naturalium Institutionum caput tertium. Sicut etiam capite quarto lecto deprehendes, male mihi abs te alibi tributum dogma, de Formarum substantialium ortu ex nihilo. Omnia fieri mechanice, si quidem Cartesiano significatu intellectum velis, equidem non dubito pronuntiare absurdissimum dictum. Certe hactenus Cartesianorum nemo probavit, omnes qualitates sensibiles proprias, non esse diversum quid a sensibilibus communibus: multo minus, praeter sensibiles qualitates, non etiam alias esse. Num Tu probare id possis, fac quaeso periculum. Senties tunc reapse, quam sit a vero alienum etiam illud quod hic asseris; Philosophia naturalis nihil aliud est quam mathematica concreta. Mathematices usum circa quantitatem naturalium rerum a plurimis seculis eruditi agnoverunt: sed omnes affectiones rerum naturalium esse quantitates, post Democriti explosa deliria nemo vel tentavit reddere verisimile. Quod si porro credi velis, Geometriam versari non circa abstracta sed concreta, non potero non tibi regerere illud Empedocli quondam ab Aristotele responsum: lían méga a^%)/ithma.
Specimina tua Mathematica ne invideas, rogo, publicae luci: cumprimis tuam circuli quadraturam avide desidero. Singularia quaedam non probabiliter tantum posse sciri sed certo, et quidem per demonstrationem, affirmantem, negantem, ostensivam, et indirectam, haud arbitror abs te negari. De omnibus singularibus ego neutiquam id asserui: ut nec vera fuerit assertio de omnibus universalibus. Quod adfers pro analysi Mathematicorum, reapse novum est commentum tuum. Mihi res fuit cum Mathematicis priscis, qui tuum illud non habent. Omnia axiomata esse demonstrabilia, novum plane est pronunciatum. Mea assertio stat firmis subnixa fundamentis et ab omni aevo hactenus fuit probata. Tuam ipse destruis dum ais: Omnes propositiones certae demonstrari possunt praeter identicas et empiricas. Jungium laudavi qua parte laudem visus est meruisse: alibi probavi quam et ille aberraverit. De Metaphysicis demonstrationibus Scholasticorum non dubito benignius te fuisse judicaturum, si legisses. Spinosae librum quem significas non vidi. Legi ipsum Cartesium. Et visus ille mihi est, non serio propugnare sive Animae immortalitatem sive existentiam Dei: quia non potuit non agnoscere suorum argumentorum imbecillitatem. Utinam non eodem animo sint et Cartesianorum alii, interque eos ille quem memoras Rinteliensis, mechanicus scilicet animae sensitivae demonstrator!
Fursteneri liber mihi hactenus visus non est: etsi passim ego ejus auctor fuerim creditus. Quam ego longe absim ab illis sententiis, poterit ostendere vel unus meus liber de Pace civili, cumprimis parte sui ultima. Enimvero arbitror, sententias illas nasci perquam intempestive, in ruinam corporis communis Imperii, et subsequentem servitutem singularium Ordinum. Ubi legerim librum ipsum, rectius potero censuram instituere.
Mea de Finibus culpa eorum qui sumptus promiserunt jacent. Forte quia tota Imperii respublica properat ad suum finem. Et vero non est quod mea tu desideres, in tanto numero eorum qui Imperii extrema desiderant. De conatibus Capucini jam pridem nihil et ego accepi: quanquam scurrilem titulum novi libri non dubitaverit nebulo simulac Colonia rediit huc illuc mittere. Mihi certum est ut illi in comoedia, stare et arcere scelus. Valetudine utor minus prospera: itaque nova multa, aut veterum plenam elaborationem non audeo aggredi. Non patiar tamen aliquid priscae diligentiae in me desiderari. Vale autem Tu rectius, mi Amice, et dum vales perge progredi.
T. Herm. Conringius.