Series II Band 1 · No. 169.

VINCENT PLACCIUS AN LEIBNIZ

Hamburg, 19. (29.) März 1678. [166.171.]

Latin

Nunquam aeque diligentiae Tuae atque occupationum certa mihi fuit fides, quam dum respondere meis distulisti, quibus vel tandem responderi pro beneficio est. Nam quod apud Te loco etiam sum aliquo, fortunae potius quam meritis adscribo meis. Tuis autem utique illud imputo, quod Consiliarii munus es adeptus apud serenissimum Principem, id quod et Tibi et reip. litterariae (quae vereor ne quid ex hacce Practica occupatione in Theoreticis detrimenti capiat) quam optime cedere opto.

De Feldeno affine meo quae scire cupis sic habe. Ipsum vendito praedio suo egregio quod uno ab urbe Hallensi lapide situm habebat, in salinas Halenses argentum collocasse, ac Halae Saxonum agere, atque Collegia cupientibus etiamnum ibi aperire. Praeter ea quae memoras, impressa, quod sciam, haec sunt. Analysis Politicorum Aristotelis. in 12. Francof. 1654. De Enunciationibus et syllogismis maxime modalibus. 12. Helmaest. ~~Sphaericae et~~ ~~Geometriae compendia in 8. *Disputationes duae ad *Institutiones, item alia ~~de Coelo, *de Analysi Euclidaea, *de Regimine gentium et Civitatum, de definitione, *et inauguralis *de Jurisdictione. Horum ea quae lineis subduxi, puto Helmaestadii adhuc haberi posse, caetera non haberi amplius posse scio. Manuscripta illius habeo bene multa, partim ipsius dono, partim ex ore disserentis excerpta, partim transmissa per suos. Eorum nihil est quod non communicaturus sim ac lubens. Quod oportune autem nunc in mentem incidit, aliquis ex ipsius discipulis mortuus reliquit manuscripta sequentia penes haeredes venalia. (1) De Analysi Euclidea descriptam nitidissime disputationem, cum marginalibus lemmatis accuratis in impresso exemplari non extantibus. 4 Bogen a 1 M. (2) Analysis Nicomachicorum praeter propter 60 Bogen. 5 Rth. (3) Analysis Rhetoricorum Aristotelis. praeter propter 48 B. 4 Rth. (4) De Geometricis demonstrationibus, ubi a puncto ad lineam inde ad angulos, et hinc simplicissimas figuras procedendo, synthetica methodo scientiam Geometricam coepit exponere. 12 Bogen. 1 Rth. Accedit (5) De Propositionibus variis, earumque affectionibus, et Locis communibus faciendis ac emendandis. pr. pr. 24 B. 2 Rth. (6) De dialectica ejusque locis, et sophismatis. 12 B. 1 Rth. (7) Propositiones Politicae ex Tacito sub certos locos communes sive titulos redactae cum indice titulorum alphabetico. 16 B. a 1 Rth. Hoc postremum in 8o, reliqua in 4ta sunt forma. Von Leibniz' Hand am Rande untereinander geschrieben: prix 5 thl, 4 thl, 1, 2 thl, 1 thl, 1 thl; offerendi 7 thl oder 8 Praeter haec adhuc penes me sunt Mssta illius sequentia. (1) Excerpta ex Theologico ipsius opere mea. (2) Prolegomena juris, de libris juris nostri ac Titulorum connexione. (3) Commentarius ad Institutiones ipsius manu scriptus ac mihi donatus. (4) alius fusior postea dictatus, uterque hinc inde mutilus. (5) Ad Matt. Stephanum et Gillotum de Jurisdictione animadversiones. (6) de Historia Romana quaedam. (7) ad Observationes Hahnii in Wesembecium imperfecta. (8) Excerpta ex Elementis juris aliquando disserendo praelectis. (9) Dictata Elementa juris tribus voluminibus in 4t. (l0) Notae in Tacitum. (11) De Locutione emendata. (12) Astronomica. (13) Astrologica. Genethliaca, ubi pro exemplo suam dedit genesin. (14) De demonstratione. (15) ad Aristotelis V. Metaphysicorum. (16) ad Topicorum libros omnes, ubi exempla pleraque Juridica vel certe ex Practica sunt Philosophia. Num aliud quid habeam vel editum sit nunc non succurrit. Commentarium in ff scio haberi Msstum sed quem ipse nunquam potui consequi, licet viderim aliquoties. Nuper adhuc cognato meo dederam id operae ut exscriberet eum a filio ipsius acceptum, sed is infelici morte obiit Witebergae confossus, filius infelicis nunc Syndici Garmeri nostratis, Avunculi mei. Hujus consobrini mei librorum suppellex cum huc transferretur, illud Msstum in ea frustra quaesivi, quo proinde Feldeni filius et ego simul carere cogimur. Sine dubio defunctus id describendum alteri dederat, insciis aliis, qui nunc illud premit. Caeteroqui ea quae venalia sunt descripta sunt vel ipsius auditoris, hominis docti dum viveret ac judiciosi manu non obscura nec ineleganti, vel ab aliis descripta relecta, nec uti solent quae ut veneant describuntur spatiose, sed aliqua compressius etiam quam forte velles, et quibus alii describentes duplum chartae sint impensuri. Vide an emi eorum aliquid velis, et mature indica, nam aliqua jam veniere. Nec his emptores deerunt. Si volueris omnia, spes est a pretio aliquid detractum iri etiam.

Hueti opus valde opto prodire. Etzardiana tardius eduntur, cum ob Typographorum nostrorum inertiam, tum ob alias caussas. Interim non est metus ne pereant ejus observata, quando quidem habet jam filiorum patrissantium trigam, Gymnasium nostrum frequentantem. Illud afflictum est nunc morte nupera primi Professoris Kirstenii, cujus funeri scriptum a me decumbente programma his adjunxi. Gisebertus hic saepe in curia nostra comparere solet, credo eum si non semper at maximam partem hic agere, familiaritatem cum eodem non habeo. Huc adveniens, quod opto, eruditionis verae amantes invenies paucissimos, ex litteris quaestuariam rem facientes plerosque. De meis edendis adhuc, si tanti videatur id Tibi, scribam epistolam aliquando peculiarem, unde quo in statu nunc sit quaelibet pars eorum, et quid de illarum unaquaque sit expectandum appareat. Nunc videor satis te onerasse. Spinosianam Ethicam necdum videre contigit. Neque magni quid ab eo mihi homine in hoc genere promitto, quod ad praxin bonae vitae possit conducere. Subtilia paradoxa forte dederit. Sed quorsum hae aranearum telae, quae nec firmare voluntatem, nec ligare appetitum aut affectum aliquem inordinatum valent. Nam quod Stoicorum aliquos sine praemiis aliis quam honestae hujus vitae putamus virtutem amasse, in eo etiam fortasse fallimur. Plerisque cum Platone, Socrate, Epicteto, etc. futurae vitae licet dubiam spem in sinu alentibus, aliquibus etiam forte necessitate quadam professionem vitae quam tanta cum arrogantia et jactatione professi erant, vel simulando continuare, ne plane riderentur, adstrictis. Quo enim quaeso loco alio quam inter fatuos mansissent illi, qui ăpáueian tam severe professi, vita sua doctrinam refutassent, aut quosnam auditores retinuissent? Itaque nec liberum erat omnibus simulationem virtutis excutere, quae ipsa tamen non sivit eos fieri aeque ac alii erant malos. Vagetius noster in Jungianis Msstis ordinandis est totus, is salute plurima Te impertire jussit, ac indicis accuratioris schedarum Jungianarum, simulac is absolutus erit exemplar promittit. Quod superest, an ex vestra Bibliotheca Moralium auctorum Catalogum descriptum consequi liceat scire vellem. Magis vero etiam, an ex Guelphenbytanae Bibliothecae catalogo partem illam meo sumptu mihi describendam curare possis. Fuit hic ejus Bibliothecarius Hanisius abhinc biennio fere, quem cum visitarem, atque Langebecianae Civitati nostrae donatae quidem, at fortassis inter haeredes, nisi aliquis ex Machina Deus prohibeat, strangulandae Bibliothecae Catalogum desiderare cognoscerem, omne studium impendi ut eo potirer. Scripsi deinde illi sub initium anni superioris, posse me nunc desiderio suo satisfacere, petere vero vicissim, Moralium Bibliothecae ipsorum copiam. At responsi nihil tuli. Num Tu aliquid hac in re consulere possis vide. Nimirum ad Bibliographiam moralem meam uti vellem hac designatione, quam mihi promitto pleniorem alia quavis. Nec enim nunc impressis forte libris instructior alia Bibliotheca extat. Vale favere pergens

Vir Amplissime Tuo observantissimo V. Placcio

Hamb. 1678. d. 19. Martii.

De immortalitatis animae adjuncta demonstratione quaeso judicium tuum aperire ne graveris.