Series II Band 1 · No. 157.

HERMANN CONRING AN LEIBNIZ

Helmstedt, 8. (18.) September 1677. [156.162.]

Latin

Nobilissime ac Ampliss. Vir

Multis nominibus gratae fuerunt literae tuae: cumprimis autem eo, quia visus mihi es significare, ab Optimo Principe AntiCapucinica mea fronte benigna esse excepta. Dionysio oportune evenit suorum conventus. Haud dubie enim deliberabitur, quemadmodum saltim seraphica Francisci stigmata sui existimationem queant recuperare, ut et Novenisticae Revelationes: quae a me malis auctoribus adscriptae sunt. Bibliothecae Agrippinenses scurrilitates et mendacia hominis non fucabunt, scio: parum quoque juvabunt quod reliquum est. Opera collatitia requiritur ad malae caussae patrocinium. Si Stenonius Vicarium egerit Apostolicum ejusque censurae subjecerit sua Capucinus, minus scurrilium sannarum exspectandum mihi fuerit. Moderatum enim et gravem hujus calamum ipse jam tum deprehendi, ex quatuor schediasmatibus sacris Florentiae editis, indeque mihi missis a Bibliothecario Mediceo Antonio Magliabechio: ac proinde confido, rectius ab illo expensum iri, quid exigant boni mores, quam est factum a Capucinici libelli censoribus seraphicis et Capucinicis. Utinam solidam quoque sacrarum rerum peritiam idem Stenonius nobis referat, possitque verbum divinum aeque scite ŏruotomeĩn, atque potest animata corpora ănatomeĩn! Tempus omnia docebit.

Ne Justellianae Epistolae argumentum Te fugiat, mitto ipsam illam et quidem cum Responso meo inobsignato. Illam peto reddi: hoc autem commoda occasione curari.

Artis Medicae non minus atque aliarum pene omnium scientiarum, si solas Mathematicas quas puras vocant excipias, duo sunt pridem observata et constituta quasi principia: Experientia et Apodictica ratiocinatio, vel saltim interdum dojastikh̀. Nisi utramque hanc artem quis tenuerit, et secutus fuerit, non poterit non graviter labi. A plurimis autem hac parte peccari certum est. Velim abs te expendi, quae de illustrando Pathologico studio disserui in Epistola praefixa Observationibus Salmuthi, quae Operi quoque Epistolico quod Serenissimi Principis nomini consecravi est inserta. Quod si non graveris quoque cum cura legere quae ultimae editioni meorum Hermeticorum praemisi, possis simul accipere meam de Cartesianis pariter Anglicanisque Philosophiae excolendae conatibus, sententiam a tua non sane multum diversam. Unum hoc peto nunc mihi credi: me hactenus justo studio nostri temporis scripta omnia ĕmpeirikà quae nancisci potui trivisse: iis vero confirmatum me potius in amplexanda veteri Aristotelica doctrina quam permotum ab ea deserenda. Caeterum ipsam Experientiae et Apodicticae methodum, existimo nondum esse a quoquam perfecte traditam. De hac quid sentiam, poteris, si libet, capere ex Epistola ad Frolingium in Viotti librum de Demonstratione: quae itidem in Opere Epistolico habetur. Quod si negotia fuissent passa, pridem utrumque argumentum singulari opere illustrassem: Jam enim quae isthuc faciunt haud pauca congessi. Sed ut hactenus pene nunquam fui, ita nec jam sum meus. Isthaec igitur curatio videtur aliis relinquenda.

Puteanea non reperiri in Bibliotheca Principis, doleo. Forte tamen possint etiamnum ex Gallia curari, donec tertius liber de Finibus fuerit conficiendus. Quod si alia opera me possis juvare, etiam illud utile fuerit commodo publico.

Vale et perge favere Tuo H. Conringio.

Helmestadii 8 Septembr. 1677.

Nobilissimo et Amplissimo Viro Gotfrido W. Leibnitzio Serenissimo Duci Joanni Friderico a Consiliis et Bibliothecis Amico meo honorando. Hannover. Franco per Brunsvic.