Series II Band 1 · No. 156.
LEIBNIZ AN HERMANN CONRING
Hannover, 24. August (3. September) 1677. [152.157.]
Nobilissime et Amplme Dⁿe Hanoverae 24 Augusti 1677.
Poenas Tibi debeo tardiusculae scriptionis, sed cum plures literas accumulatas haberem, quibus respondendum erat, et vero impenderet labor quidam, qui uno tractu absolvendus erat; praeterea a Justello responsum expectarem, quod hic accipis, spero faciliorem mihi veniam fore. Librum AntiCapucinicum Seremo Principi tradidi, qui gratias Tibi suo nomine a me agi jussit. Labbaeus sive Cossartius cum editioni conciliorum inseruissent Epistolas Leonis Papae III. a te editas tantum in margine adjecere haec pauca contra Te: Hanc et novem *sequentes edidit anno 1655 Helmstadii Hermannus Conringius, sed pro solenni haereticorum more foedissimis adversus Ecclesiam Catholicam ejusque supremos Pontifices criminationibus atque* calumniis conspurcatas. Nec aliud quicquam adjectum video, quod Te tangat. Sed ita perstringere conviciari est, non refutare. P. Dionysius hinc dudum Coloniam abiit ad Capitulum suorum, mox rediturus: responsum se illic coepturum dixit usurumque commoditate Bibliothecarum quibus Colonia abundat. Sed quale id futurum sit judicatu facile est.
Quod de finibus Imperii prolatandis cogitas, gaudeo. Cum multa a Te praeclare scripta sunt, tum ille inprimis liber eminet, eruditione et judicio. Nec dubito quin multa addi possint a Te egregia et praesenti tempori congrua. Cum vero integrum librum tertium promittas, rogo ut saltem obiter ubi vacabit participem me facere velis summorum capitum quae in eo tractabuntur. A Puteanis fratribus aliqua circa jura regis regnique Galliae edita me Lutetiae videre memini, et apud Baronem Boineburgium. Hic vero ea non reperio. Alium habemus cui titulus est: memoires et instructions pour servir dans les negotiations et affaires concernant les droits du Roy de France. Paris. Chez Cramoisy. fol. 1665. In quo illud tamen displicet, quod autor pleraque sine ulla autoritate affirmat. Cum tamen res facti, testimoniis probari debeant.
Repeto quod nuper optaveram, ut quas habes sine dubio multas circa rem naturalem ac medicam observationes aliquando ne negligas. Et miror cur ad alia humanae vitae utiliora te vocari dicas. Quid enim est post studium pietatis cura sanitatis utilius. Nam in plerisque rebus nobis consulere possumus mediocri prudentia: at sanitatis conservationem fere casui committere coguntur homines, in tanta verarum causarum ignorantia, quicquid etiam felicitas seculi jactetur. Quanquam enim multa elegantia detexerint Anatomici, pleraque tamen curiosa magis quam utilia videntur, et morborum origines non tam manibus quam accurata ratiocinandi methodo assequi licet. Quam si Sanctorium ex prioribus, Cartesium ex novissimis eximas, in paucis scriptoribus agnosco. Vellem Claromontii scripta Medica haberemus. Campanellae Medicinalia multa quidem habent ingeniosa, sed nihil tamen solidi struunt. Si in Cardano praeter mirabilem ingenii vim, et rerum copiam quam in eo agnoscimus, etiam ratiocinandi severitas fuisset, restaurator Medicinae extitisset. Cartesius haud dubie et judicii vi, et conjectandi felicitate plane mirifica maximis antiquitatis viris comparari potest; sed defuit illi rerum sylva. Nam Mathematicis et Metaphysicis contemplationibus immerso, et postea controversiis cum doctissimis aevi sui viris implicato, ut illis evenire solet, qui sectae autores haberi ambitiosius affectant, magnam temporis partem utilioribus debitam perdidit, et physicam suam non nisi experimentis in vulgus notis superstruere potuit. Sed quantum praestare potuisset, si vita diuturnior fuisset, libelli de meteoris, de passionibus animi, de homine, ostendunt. Longe tamen ab illis absum qui per Galliam Angliam Batavosque Cartesiani vocantur, viri sane ingeniosi sed qui non nisi Cartesium suum legentes, alios omnes contemnunt, quia ignorant. Physicum ejus Systema ingeniosum est haud dubie, sed parum exploratum, quia non nisi pro Hypothesi haberi potest, quales fingi possunt aliae multae, omnes phaenomenis vulgaribus utcunque satis facientes. Quemadmodum in Astronomicis. Fateor quidem in illis ubi nulla spes est longius progrediendi necessario sufficere debere Hypotheses, quia unius effectus variae sunt causae possibiles. Sed ubi nobis permissum est ulteriora experimenta sumere, quibus ex variis hypothesibus possibilibus discerni possint verae a falsis, quemadmodum in re medica, quippe circa nos ipsos versante, fieri posse arbitror; ibi non recte in Hypothesi sistitur. Optarim ergo delineari aliqua Medicinae elementa a viro artis apodicticae perito, in quibus certa ab incertis separentur, et saltem ea quae ex datis certo asseri possunt, demonstrentur. Quod praestandi utinam tibi esset otium, facultatem enim Tibi esse, et propemodum soli esse, non ignoro.
Expectamus hic Dominum Nicolaum Stenonium natione Danum religione hodie Romanum, olim Anatomiae studio clarum, editaque Myologia et Anatome cerebri aliisque monumentis celebrem. Is nunc presbyter et Episcopus, Maroccano defuncto succedet, Florentia a Principe evocatus. Eruditio ejus publice nota est, sed et moderationem et pietatem ac probitatem moribus prae se ferre ajunt. Sed chartae spatiis excludor. Vale faveque
Amplme Dⁿe Tibi addictissimo G. W. Leibnitio.
P. S. Si quid novi Justellus perscripsit, quod ad rempublicam literariam pertineat, id ubi vacabit, significes rogo.