Series II Band 1 · No. 155.

HEINRICH SIVER AN LEIBNIZ

Hamburg, 27. Juli (6. August) 1677. [179.]

Latin

Nobilissime, Consultissime Vir.

Quod me nomine discipuli Jungiani dignaris, gratum quidem id est; sed, cum virum istum summum de cathedra docentem non audiverim, quod maxime doleo, tantum mihi non arrogo, ut me hoc nomine dignum existimem. Si tamen quis voluerit, me sic dici, eo quod per sesquiannum fere ejus (viri) familiaritate usus sim, quam mors spe et voto citius interrupit, non omnino id renuo. Nonnulla enim brevi isto tempore per colloquia singulis hebdomadibus semel cum ipso habita (cum frequentiora vitae meae conditio, utpote qui extra urbem praeceptoris munere tum fungebar, non [admitteret]) subinde me didicisse haud diffiteor, quae, ut accuratam ejus Sciendi methodum mirer et praedicem, faciunt.

Erat sane vir ille vere Philosophus, et omnium scibilium quasi promtuarium, cui in Geometricis aequalium figurarum demonstrationem empiricam per sectiones: in Logicis, praeter Notionum et Enunciationum accuratiorem doctrinam, species quasdam argumentationum non adeo notas, methodumque demonstrandi faciliorem: in Physicis Doxoscopias minores a D. Fogelio editas debemus; deberemusque longe plura, si ingenia essent philosophica, quibus vacaret fasciculos ejus innumeros pervolvere, et, quae in iis varia eruditione referta latent, eruere.

Hunc tantum virum si per annos aliquot et publice et privatim continue audire mihi contigisset, uti D. Fogelio, aemulo ejus, dum viveret, felicissimo (in cujus proinde morte praematura magnam res literaria jacturam fecit) et Dⁿo Joan. Vagetio, collegae ac amico meo integerrimo, Professori Logices et Metaphysices, in locum pie defuncti Fogelii cunctis suffragiis suffecto; promtius tibi satisfacerem, ac fieri jam poterit. Moderatius igitur de me sentias velim. In Mathematicis enim non excello, sed vulgarem tantummodo eruditionem consecutus in notioribus adhuc ac tritis versor, magis recondita et abstrusa vel divinioribus ingeniis linquens, vel laxiori aliquando animo reservans, si forte Deus labores meos ita temperaverit, ut iis quoque rimandis ac penetrandis nonnihil temporis tribui possit. Nunc enim non licet, cum in eo totus sim, ut compendia sive Systemata Scientiarum Mathematicarum Tassiana (quibus meam qualemcunque rerum Mathematicarum cognitionem proprio interim, ut ajunt, Marte confisus acceptam refero) typis in usum Gymnasii nostri describantur.

Prostant jam (praeter Jungii Geometriam Empiricam) Tassii doctrina Proportionum in magnitudinibus, Arithmetica empirica, Trigonometria utraque, Geodaesia et Photica. Astronomia Sphaerica et Geographia universalis sunt sub prelo, quas Astronomia Theorica, Chronologia, Stereometria, Statica, Gnomonica, Graphica, aliaeque, si quae plures fuerint Scientiae absolutae, per divinam gratiam sequentur.

Quid inde laboris mihi incumbat, facile novit is, qui alterius manuscripta, saepius correcta, necdum satis exasciata atque dedolata, partimque confusa, non quidem culpa Auctoris, sed, post mortem ejus, collectoris rerum prope omnium ignari, tractare contigit.

Singulis iis, postquam omnes sunt impressae, figuras et explicationes convenientes addere animus est. Eumque tandem laborem (si Deus ulterioris vitae usuram concesserit) excipiet Phoranomicus ille dudum susceptus. Dederat enim ipse Auctor (Jungius) mihi proxime ante obitum suum aliquod Phoranomicae rudimentum, pro collegio, quod quondam habuerat, ex schedulis suis conceptum, elimandumque postmodum, ut, quid placeret, indicarem; siquidem satis patiens erat alieni judicii, dummodo id a Matheseos imperito (quem solum respuebat judicem) non proficisceretur. Placebat mihi tunc illud. Quare communicatis pluribus Schedularum fasciculis, petiit a me, ut ex illis idem in perfectioris systematis modum supplerem. Occipiebam igitur conditionem, opem Auctoris, si quid haererem sperans; sed illum non diu post viribus tum corporis tum animi deficientem occupabat mors[,] non sine desiderio et luctu omnium solide eruditorum.

Nihilo minus, quod per fidem susceperam, deponere nolui. Rem igitur strenue quidem aggressus sum, verum[,] quae varia mihi fuit fortuna, alii motus partim grati partim ingrati intervenientes saepius hos locales motus per annos aliquot cessare et fecerunt, et nunc faciunt. Quamprimum tamen temporis copia dabitur (quam subinde per Dei benignitatem spero, adornatis prius iis, quibus functioni meae publicae satisfieri queat) omni nisu in id incumbam, ut opusculum illud, auctum jam ultra mediam sui partem ulteriusque pro pleniori reliquorum sensu augendum, ad colophonem perducatur, et diagrammatis illustratum publici juris fiat.

Tractat autem id ipsum motum localem abstractim sine omni materia, ut Geometria magnitudinem: habens jam Capita decem, quorum 1, agit de Loco sive Situ puncti aut magnitudinis respectivo: 2, de Motu eorundem respectivo in genere: 3, de Motu simplici et composito late dicto, qui comprehendit compositum stricte dictum et mixtum, et hunc vel coordinatim vel subordinatim vel immediate talem: 4, de Motu composito per volutationem angulosam: 5, de Motu mixto per interceptionem: 6, de Motu mixto per vergentiam: 7, de Motu mixto per volutationem orbicularem: 8, de Motibus mixtis enchronis: 9, de motu per vectionem mixto: 10, de compensatione motuum. His tandem accedet Cap. 11, de Motuum aequipollentia, eoque, si non pluribus, res haec ista vice absolvetur.

De Fogelio quid dicam? Eheu mortuus est, et cum illo denuo Jungius, nisi quantum in Dⁿo Vagetio nostro restat. Scripta ejus plurima sunt affectata, perfecta autem praeter orationem de meliori Logices constitutione, et tractatulum de praestantia Logicae Hamburgensis prae aliis, nulla. Pro Lynceorum Historia, quam moliebatur: et tractatu de Turcarum Nepente sive Maslach, satis multam congessit materiam; verum haec non minus ac cetera omnia Fogelium (nimio labore confectum sibique ereptum) desiderant. Quid de Bibliotheca ejus, rarissimis Auctoribus referta, futurum sit, nondum satis liquet. Asservari quidem illam pro filiolo suo voluit pie defunctus noster; verum, cum ille (filius) admodum tenerae adhuc aetatis sit: et praeterea mater altero jam conjugio implicita mentem quoque, ut Poëta ait, alio diviserit; varia sunt de ea vel asservanda vel per auctionem distrahenda judicia, quorum decisiones exspectamus.

Ad Dⁿum Placcium quae attinent, de iis literae sunt hic inclusae. Forsan illae magis e voto tuo erunt, ac meae. Nam, cum ipse domi negotii satis habeam, quid foris in re literaria agatur, non adeo accurate referre queo: sicuti nec de Würziana haereditate te certiorem reddere. De Würzii autem Bibliotheca, vel rarioribus ab eo relictis rebus, ne tantillum audivi. Reliqua ejusdem bona adhuc sub lite versari ajunt.

Quod igitur restat, Vir Nobme, valeas velim faveasque

Tuo, et nominis tui cultori strenuo

Hamburgi 27 Julii: Ao 1677. Henr. Sivero, Math. P.P.