Series II Band 1 · No. 153.
VINCENT PLACCIUS AN LEIBNIZ
Hamburg, 17. (27.) Juli 1677. [126.166.]
S. P. Vir Nobilissime et Amplissime, Domine Fautor honoratissime.
Communicavit mecum pro familiaritate nostra Tuas ad se scriptas d. 7. Julii litteras, Collega meus longe charissimus Dⁿus Henr. Siverus. Ex quibus uti cum gaudio cognovi summo, non esse me parvo apud Te in pretio: ita indolui aliquid a me proficisci potuisse, quod non usque Tibi placere intelligam. Nimirum ingratiis tuis assertum esse Tibi librum tuum scribis: id quod ego minime futurum arbitrabar, quandoquidem et initialibus litteris nominis Tui praefixis, et aliis indiciis, non admodum anxie tibi ut lateres quaesitum esse testabaris, et caussa nulla cur citra noxam non assereretur tibi quod tuum erat apparebat. Absque hoc fuisset, una cum aliis multis ex alterutra caussarum harum, in abdito mihi, quamvis probari possent eruti, relictis, etiam tuos hosce libros recondidissem. Quod vero nugacem libellum eum appellas, eam, mihi crede, modestiam Tuam nimiam, eruditorum haud ulli satis unquam approbabis, utrumvis etiam sive n. 123. sive 131. detectum ex scriptis tuis velis intellectum. Ego sane quo minus doctrinam tuam atque judicii facultatem insignem, aliunde licet magis adhuc conspicuam, vel inde quoque praedicem, atque doctissimum ingeniosissimumque scriptum utrumque, ceu feci, commendem, a me nunquam impetrabo. Quod vero minari me nescio quid insuper scribis, eas si modo minae sint, ex pelvi crede profectas, si lubet. Neque sane unquam refutandi Te nominatim consilium mihi fuit. Aliqua Tuis insistenti humeris latius, ni fallor, clariusque conspecta, publicare in communem usum, et modeste cum aliquibus tuis conferre propositum mihi me habuisse non dissimulabo. Quod tamen ipsum an exequi labores alii magis necessarii, moramque minus ferentes, sint passuri, corpusque valetudinarium valde sit permissurum, vehementer ambigo. Quidquid ejus sit, hoc, postquam adeo vicinum Te nobis atque litterarii commercii non impatientem, intelligo, ultro nunc promitto: nihil me publicaturum ejus argumenti, quod ad Te tuaque pertineat imposterum, nisi per litteras prius id tibi sit indicatum, ut si velis mentem tuam cum mea collatam aperire mihi possis, adeoque privatis ejuscemodi monitionibus mutuis publicae disputationis invidia facile queat evitari. Tu si quid in meis maxime moralibus opusculis emendandum, augendumve notaveris, gratius mihi facere nihil potes, quam si de plurimis commonefacias auditurum Te tanto lubentius, quanto planius pleniusque, in quibus tibi non satisfecerim dederis indicatum. Sane jam olim ego Amicum mihi talem optavi, qualem in Tacito Plinius lib. 7. Ep. 20. se habuisse testatur. Eum hucusque non repertum in Te si possem invenire, profecto mihi serio gratularer. Quamvis enim in Mathematicis ego parum prae tua illa, uti video, accurata scientia cognoverim, attamen in practica philosophia tanto minus desperem tuae curiositati aliquatenus respondere. De Logicis accessionibus quid animo conceperim, ex edito postremis nundinis commentario in Verulamium p. 198 et seqq. conjicies. Quamvis et hac in parte longe plura Tibi ab honoratissimo Collega meo Joh. Vagetio, discipulo Jungiano, Fogeliique successore dignissimo, ac ad ipsius moribundi commendationem nostri collegii totius unanimi voto, precibusque ad superiores devolutis suffecto, promittere possim, ad cujus amicitiam me pararium offero, si prius ad tuam intromittere me non fueris dedignatus. Denique si quid in litterariis rebus Te juvare vel oblectare possim, aut alioquin hac in urbe gratum quid Tibi sit efficere, scito me vehementer ea felicitate gavisurum. Vale.
Clarissi et Amplissi T. Nomin. cultor observantissus
Hamb. 1677. d. 17. Julii. Vincentius Placcius.
Nobilissimo et Amplissimo Dⁿo Gottfrido Guilielmo Leibnitzio, Seren. Principis Hanoverani Consiliario, Domino et Patrono meo honoratissimo. Hanoverae.