Series II Band 1 · No. 152.
HERMANN CONRING AN LEIBNIZ
Helmstedt, 13. (23.) Juli 1677. [151.156.]
S. P. D.
Utrasque literas tuas, Amplissime Leibnitzi, recte atque in tempore curavit Eisenhartius. Nunc tamen demum aliquid respondeo, quia jam tandem ultima manus imposita est libro meo Anticapucinico, et a laboribus nonnihil conquiesco. Illius vero libri exemplum jam quoque mitto Bibliothecae Ducali consecratum; quia Serenissimi Principis constantem erga me et mea gratiosum affectum significasti, non hunc minus quam alterum acceptum fore testatus. Nec enim quidquam fiduciam meam de Optimi Principis animo vel tantillum movet quod narrasti; non defuisse qui Principi benignissimo voluerint persuadere, justo inclementius Capucinum esse exceptum. Tanto sane magis visum mihi fuit, ex re futurum, ipsius Principis oculis et manibus mea omnia exhibere, et sistere sapienti judicio. Scurrilitatis sane et infinitorum nomine mendaciorum Capucinum, fateor, toto libro perstrinxi: sed injuriam homini ullo loco a me factam nego ac pernego. Certus quoque sum, intelligentem quemvis et aequum lectorem ita judicaturum, qui Capucinica pariter et mea justa lance expenderit; procul amore, procul odio alterutrius partis. Enimvero nactus equidem fui adversarios quammultos, homines non bonae notae; impudente autem scurrilitate pariter et libidine mentiendi pervertendique omnia Capucino huic parem neminem. Non sane dubitavit nebulo, passim in ipsum quoque sanguinem meum calumniari, ausus profiteri, me omnes omnino Romanae communionis execratum, imo scelestos appellasse: quod delictum utique fuerit sanguine expiandum. Haud me fugit, non pati negotia Principis Optimi, ea quae hinc inde sunt agitata cum cura expendere: itaque rogo, ne graveris molestiam hanc Tu, Amice, suscipere et commoda occasione, si non plene exponere summam rerum gestarum, saltim manuducere ad quorundam duntaxat capitum aequum examen.
Honorati Fabri librum pridem mihi misit bonus noster Boineburgius: qui illum conscribi curaverat, quod illi quos antehac concitaverat non satisfecissent exspectationi, aut demonstrationis meae vim fregissent. Huic nihil hactenus reposui, quia ne ipsi quidem Boineburgio placuit, et ipse tandem haud obscure agnovit nodum meum solvi non posse: mihi autem Honoratus visus hactenus est nihil attulisse, quod non sit prius dictum ab aliis et a me abunde confutatum, ut nec ausus fuit sequi meum disputandi modum vere ăpodeiktikòn, perinde atque alii omnes non fuerunt assueti ăpodeiktikṽw agere sed verba fundere. Ubi tamen mea illa omnia denuo prodibunt, seorsim fortassis etiam Honorato respondebitur.
Proxime mihi versandum erit in Opere de Finibus, et recensendo et integro tertio libro augendo: quoniam Imperator ipse non desiderat hoc tantum, sed jam tum injunxit ex aula. Utinam vero adeo facile fuerit antiquos limites armis recuperare, vel conservare, atque mihi calamo eos defendere! Ast si singuli Ordinum perrexerint totius Imperii corporis exiguam habere rationem, et sibi tantum privatim studere, brevi fortassis tota compages peribit, et dum singuli adversus potentiam vicinorum pugnabunt universi vincentur, ceu Tacitus olim divinabat de Britannis. Nihilominus agam id quod mei est officii, nec desinam universi corporis saluti pro virili consulere. Si ex Serenissimi Principis ac Domini mei Bibliotheca possis mihi hanc in rem subsidium suppeditare, rem mihi gratissimam feceris. In Petri Puteani librorum indiculo video quidem recenseri a Nicolao Rigaltio, aliquot hujus argumenti pro Jure Galliae scriptos libellos: nec dubito si sint publicati, apud vos reperiri: an tamen lucem publicam viderint, hactenus nescio.
In Naturali Philosophia et Medica Arte complura mihi observata esse praeter ea quae libris editis prodidi, non negaverim: sed ad longe utiliora humanae vitae me vocat senectus et valetudo minus constans. Non tamen et haec negligam, si vires respondeant et negotia patiantur.
Cum Justello nullum mihi antehac fuit literarium commercium. Unas hactenus ab illo literas hoc ipso anno accepi: quibus respondeo nunc denique quia defuit mittendi commoditas; quam Tu nunc mihi dum suggeris debeo equidem hoc quoque nomine tibi gratias. De ejus circa Diplomatum notitiam studio nihil a quoquam acceperam, nec ipse ejus ullam apud me fecit memoriam. Me idem labor habuit antehac occupatum, cum conscriberem censuram Diplomatis Lindaviensis integro libro. Quod si novissima editio Parisiensis Conciliorum in Bibliotheca Ducali reperitur, quaeso cures describi in meos usus, quae Philippus Labbius Jesuita ad Epistolas Leonis III. Papae sive praefatus sive commentatus est. Significavit scilicet Stephanus Baluzius, haud dubie etiam tibi non ignotus, acerbe me ab illo Jesuita exceptum: quibus autem verbis id factum sit hactenus me fugit, scire autem desidero, cum hominis os maledicum pridem mihi innotuerit. Vale Amplissime Leibnitzi et perge favere
Tibi deditissimo H. Conringio.
Helmstadii 1677. 13 Julii.
P. S. Bitte beyliegendes Serenissimo unterthanichst meo nomine una cum libro zue überreichen, auch das andere brieflein nach Osteroda zue befoderen. Zue Leipzich ist kein Index über das buch De Pace civili gemachett, und also das übersante exemplar perfect. Dieses ietzige kan noch nicht gebunden werden weiln es recens a praelo.
Amplissimo Viro Gotfrido Guilielmo Leibnitz Serenissimo Duci J. F. a Consiliis et Bibliothecis, Dom. et Amico suo honorando.