Series II Band 1 · No. 151.

LEIBNIZ AN HERMANN CONRING

Hannover, 29. Juni (9. Juli) 1677. [150.152.]

Latin

Nobilissime et Amplissime Domine Hanoverae 29. Junii 1677.

Duae propemodum septimanae sunt quod ad Te literas dedi operculo inclusas, quod Clmo Eisenharto inscripseram. Eas non perlatas doleo satis ac miror. Scripseram in illis et accepisse me Tuas, et mirifice gavisum quod Te mei adhuc meminisse intelligerem. Sed et gratias agebam de transmissis literis Clmi Justelli et obsequia mea studiaque, qualiacunque effectu, certe voluntate amplissima, Tibi deferebam. Significavi etiam me libellum Tuum, de pace Religionis obtentu non violanda, obtulisse Sermo Principi nostro, cui ille gratus fuit: eademque occasione intellexisse me non illubenter accepturum Principem, quicquid ei contra Capucinos mittes. Haec erat literarum mearum summa, quas non ante scribere potueram quam ubi Principi ex Holsatia reduci loqui licuit. Adjeceram nonnulla ex quibus intelligere posses virtutem tuam atque consummatam eruditionem a me coli. Hortabar etiam, ut quicquid in schedis tuis elaboratum superest, publico bono quamprimum producere ne gravareris. Neque enim dubito quin multas praeclaras meditationes in omni eruditionis genere habeas, quas nondum nobiscum communicasti. Ea occasione rogavi, ut frui nos patiare etiam illis tuis lucubrationibus, quae ad naturalem scientiam et sanitatem tuendam atque restituendam pertinent. Neque enim fieri potest, quin Tu, qua es ingenii vi, multa in eo genere praeclara excogitaveris, et longo annorum spatio observaveris, quae non perire interest Reipublicae.

Haec erant quae fere ad Te tunc scripseram, quibus nunc quae adjiciam vix habeo. Intellexi tantum Lugduni Gallorum prodiisse libellum Jacobi Spondii Medici, cui titulus est ignotorum atque obscurorum Deorum arae. Multae in eo inscriptiones veteres apud alios non extantes. Autor in itineribus suis per Italiam et Graeciam ad tria millia Latinarum, et sexcentas graecas a se collectas ait, quas suo tempore producet.

De Republica quae scribi possint vix habemus, in tanta rerum omnium perturbatione, necdum enim apparet quis futurus sit exitus. Progressus hinc Gallorum, illinc Danorum pacem magis magisque difficilem reddunt. Batavis voluntas optima sed quae ad extremum sufficere tot oneribus non possit. Itaque si ut quidam ajunt, ego vero vix credo, Gallus Burgundiae Comitatum reddere et in Belgio iis tantum quae finibus suis imminent contentus esse vult (nam Lotharingiam et Siciliam ne retinere quidem velle professus est), putem ambabus manibus arripiendam pacem; praesertim cum metuendum sit ne Hungarici motus Caesareum militem a Rheno avocent. Noviomagi adhuc litigatur, et credo litigabitur de Jure Principum mittendi legatos, qui ab Electoralibus non distinguantur, qua de re Tuam sententiam audire optarem. Vale faveque

Vir Nobilme et Amplme tui nominis cultori Gottfredo Guilielmo Leibnitio.