Series II Band 1 · No. 150.

LEIBNIZ AN HERMANN CONRING

Hannover, 19. (29.) Juni 1677. [145.151.]

Latin

Amplissime Domine Hanoverae 19 Jun. 1677.

Literas Tuas eo majore gaudii sensu accepi, quo minus sperabam aliquam Tibi restare memoriam mei, quam certe meruisse me, dicere non possum: nam cum temporum locorumque intervalla colere amicitiam illam vetuissent, qua me olim dignari velle visus es, habebam cur vererer ne hominis tui quidem studiosissimi, sed reapse inutilis parum recordareris. Sed hoc metu me literae tuae absolverunt, quas humanitati potius tuae, quam ulli merito meo tribuo. Redditae sunt mihi tardius ob absentiam: postea expectandus fuit reditus Sermi Principis ex Holsatia ut tibi de nonnullis responderem certius. Gratias ago maximas quod misisti literas Clmi Justelli. Cui si respondere voles, poteris id tuto facere per me. Ab eo tempore alias accepi ab eodem Justello, quas Glazius quidam Secretarii Consistorialis filius nuper redux attulit. Sed nihil est in illis quod in prioribus non contineretur: nam dubitasse de earum redditione visus est.

Diu est quod laborat in Diplomatum vetustorum Critica, quae mihi hodie longe utilior videtur, quam vetus illa quam autores nostri in autores tantum graecos et latinos, quos ipsi vocant classicos, exercebant. Multas in eam rem collegit regulas, quibus vera a supposititiis discerni possint, quas lectissimis exemplis illustravit: non dubito quin hoc suum institutum tibi quoque exposuerit, a quo et juvari potest. Sciunt enim omnes quantum tum in aliis multis rebus, tum maxime in hoc genere possis.

Audio resumtum a Te opus de finibus Imperii, quod haud dubie te dignum pariter et praesenti rerum statui congruum est. Si qua alia aut meditaris aut affecta habes, eorum indicem aliquem ex Te discere opto, ut saltem interim nos spe pascamus. Ego certe non dubito quin multa habeas praeclara cogitata, quae nondum comparent in scriptis tuis. Neque de rebus tantum civilibus aut Germanicis loquor, scimus enim ad omnia pene studiorum genera extendi ingenii tui vastitatem, et in religionis quoque negotio et in ipsa scientia medica sive naturali multa minime vulgaria a te dici posse. Nescio an videris libellum quem P. Honoratus Fabry e Societate Jesu, Gallus natione, sed Romae a multis annis agens libro tuo, quem Concussionem Fundamentorum fidei pontificiae appellasti, opposuit. Autor est sine controversia eruditus, et in variis scientiis, etiam mathematicis ac physicis egregie versatus.

Cum tot annorum decursu partim experientia quam non negligis, partim meditatione, qua inprimis vales, multa de re medica praeclara observare potueris, quae certe ad hominum multorum salutem conferre possunt, optandum est profecto ut des operam ne quicquam eorum pereat.

Pro libello de Pace protestantibus danda gratias ago nomine Serenissimi Principis: eidem non ingratum erit, quicquid ei mittes, etiamsi contra Capucinos dirigatur, tametsi intellexisse se dicat, scribi a te quaedam acrius, quam nonnulli desiderant, aut necessitas postulet.

Si quid est in his locis, quo tibi operam meam probare possim, id mihi ut imperes rogo. Vale interea faveque

Vir Amplissime Tibi deditissimo Gottfredo Guilielmo Leibnitio.