Series II Band 1 · No. 149.
ARNOLD ECKHARD AN GERHARD WOLTER MOLANUS FÜR LEIBNIZ
[Sommer 1677.] [148.173.]
P. S.
Quae a Dⁿo Leibnitzio ad me misisti, mirifice mihi placent: illisque responsum aliquod
paro propediem ad vos mittendum. Objectiones, quas fecit, ad rem valde faciunt, ad quas tamen
satis commode respondere, difficultatesque omnes amoliri me posse non diffido. Certat in hoc
Viro cum eruditione humanitas, alteraque alteri non cedit. Ego licet eruditione ab ipso me vinci
non diffitear, id tamen operam dabo, ne humanitate etiam vincar. Theorema Mathematicum
nuper mihi transmissum descripsi, illudque jam remitto, gratiasque ago Viro Nobilissimo, quod
scientiam meam ingeniosissimo hoc invento augere non dedignatus fuit. Quod autem judicium
meum ea super re insuper requirit, humanitatem ejus agnosco. Demonstratio satis liquida est, et
ex suppositis