Series II Band 1 · No. 148.

LEIBNIZ AN ARNOLD ECKHARD

[Sommer 1677.] [147.149.]

Latin

Adm. Revde et Amplme Dⁿe

Doctissimas Oben auf der Seite von Leibniz' Hand: NB. disputation von fliegen. Was sonst da Curieuses. et amplas magis quam prolixas literas tuas ut primum accepi, statim devoravi totas. Nihil enim est quod legam lubentius, quam quae de tanti momenti argumento tam eleganter ac solide scribuntur. Responderem fusius, nisi Revmus Abbas Loccumensis spem fecisset secuturae ratiocinationis in demonstrationis forma. Hanc enim expectare malui. Sed quoniam nondum advenit illa demonstratio, haec pauca interea reponenda putavi, ut intelligas acceptas mihi lectasque studiose literas tuas.

Postquam explicuisti perfectionem tibi esse Entitatem, in quantum a non Entitate recedere intelligitur, vel ut ego definire malim, perfectionem esse gradum seu quantitatem realitatis seu essentiae, ut intensio gradus qualitatis, et vis gradus actionis, cessant nonnullae mearum objectionum. Patet etiam Existentiam esse perfectionem, seu augere realitatem, id est cum concipitur A existens, plus realitatis concipi, quam cum concipitur A possibile. Quanquam etiamnum videatur hinc sequi plus perfectionis seu realitatis esse in animo dolente, quam in indifferente, qui nec gaudeat nec doleat, adeoque metaphysice loquendo, etiam dolorem esse perfectionem. Quoniam vero voluptas est etiam perfectio metaphysica, quaerendum videtur, dolorne an voluptas metaphysice loquendo major sit perfectio. Et videtur voluptas esse major perfectio, quia est conscientia potentiae, quemadmodum dolor conscientia imbecillitatis, imbecillitas autem etiam metaphysice loquendo imperfectio est, conscientia autem metaphysicae imperfectionis, etiam metaphysice loquendo minus perfecta est, quam conscientia metaphysicae perfectionis. Atque ita dolor quandam in dolente imperfectionem supponit, supersunt tamen et hic scrupuli quidam, quos nunc praetereo.

Ad arcem causae propero, quae est Utrum Ens perfectissimum non implicet contradictionem, hoc enim demonstrare suscepisti, quod neque Cartesius fecit neque Cartesianorum quisquam, licet a me saepe sint admoniti. Optimam id demonstrandi ingrederis viam, nam si confeceris, perfectissimi conceptum non esse compositum, etiam non implicare contradictionem conclusisti. Promittis ergo te assignaturum esse conceptum aliquem quem constet et simplicissimum esse, et omnem involvere realitatem. Conceptus autem, quem assignas hic est: ut Ens perfectissimum vel Ens a se, vel Ens necessarium sit quod se ipsum ad id omne cujus capax est, determinat. Hunc conceptum ais non implicare 1) quia sit distinctus, nam singulae ejus partes sunt clarae. 2) Praesertim cum et omnes dividant Ens in id quod est a se et quod ab alio, necesse est ergo aliquam illis subjectam esse notionem, alioqui homines ut psittaci loquerentur. 3) Praeterea scimus quid sit esse ab alio, seu ab alio ad aliqua determinari, ergo sciemus etiam quid sit ab alio non determinari. 4) Praeterea experimur non implicare hunc conceptum, determinari a se, hoc enim quotidie in volitionibus nostris experimur. 5) Item purus actus simplicior actu cum possibilitate mixto. Ergo cum hic non contineat implicantia, multo minus continebit ille. 6) Quin imo addis nihil aliud ad Ens perfectissimum requiri, quam ut sit Mens perfectissima, id est cui omnes competant perfectiones quae in aliquam mentem cadunt. Quoniam omnis substantia aut Mens est aut corpus, Ens autem seipsum determinans non est corpus, Ergo erit Mens. Mens autem perfectissima utique non implicat: nempe Mens perfectissime intelligens et volens. Perfectissime intelligere seu omnia intelligere non implicat contradictionem, quia nec intelligere. Ita omnia uno actu semper intelligere non implicat, quia plura uno actu aliquandiu intelligere non implicat. Ipsi enim intellectioni repugnat nihil aliud quam non-intellectio, non intellectio perfecta. Mens etiam perfectissime volens non implicat, seu quae omnia quae vult possit. Nam ipsi potentiae non opponitur omnia posse, sed ipsum non-posse. Quia ergo Ens se ad omnia quorum capax est determinans est Mens perfectissima, adeoque perfecte volens seu omnipotens, sequitur omnes alias realitates ab ipso esse. Atque ita alteram quoque partem probas asserti tui, scilicet quod Conceptus quem Enti perfectissimo assignas non tantum non implicet, sed et omnem aliam perfectionem producat, seu eminenter contineat. His jam ostensis 7) probas existentiam Entis perfectissimi etiam alio modo, ex Existentia Entium quorundam contingentium, ex. c. mentis nostrae aut Mundi. Talia enim Entia necesse est accepisse suam existentiam ab eo, cujus natura haec est, ut alia omnia ab eo fluant.

His ni fallor ratiocinationum tuarum compendium continetur, quae a te praeclare atque eleganter diducuntur. Dicam ingenue ac sincere quid etiamnum ad absolutae demonstrationis perfectionem in summa desiderem. Ad 1.) Respondeo, non sufficit ad distinctum conceptum, quod omnes partes ejus sint clarae, nisi illud etiam clarum sit, posse eas conjungi inter se. Ita qui dicit maximam velocitatem, intelligit, quid sit velocitas quid maximum, nec tamen intelligere potest maximam velocitatem, ea enim implicat, ut facile demonstratur. Ad 2.) quemadmodum qui dicunt Maximam velocitatem non loquuntur ut psittaci, etsi aliquid dicant, cui nulla subest notio possibilis, ita et objici potest illos facere qui Ens a se enunciant. Ad 3.) Non sequitur, oppositorum uno intelligibili existente, intelligibile esse et alterum, potest enim fieri ut alterum oppositorum implicet. Ut si hominem dividas in rationalem et irrationalem, corpus in mobile et immobile. Ita et si Ens dividas in id quod est ab alio, et quod non est ab alio. Nam adversarii dicent, quicquid sit, necessario esse ab alio. Ad 4.) an a nobis, an vero potius ab objectorum impressionibus determinemur ad volendum magna adhuc quaestio est. Ad 5.) videtur esse sófisma. Eodem modo summa vel pura celeritas, erit simplicior (in speciem) celeritate quae cum tarditate mixta est, et tamen simplex illa celeritas implicat, mixta tarditati non implicat. Et re recte inspecta, purus actus supponit multa et magna, nempe tot potentias quot sunt res ad quas se determinare debet, imo potentiam excludendi et velut repellendi potentias externas. Unde vides quam lubricum sit argumentum hoc: actui non repugnat nisi non-actus, ergo purus actus non repugnat, quasi vero certum sit omnes actus omnesque potentias secum invicem stare posse. Adversarii credunt talia Entia in quae omnem virtutem, omnem actum velut coacervamus esse chimaerica. Ad 6.) Assumitur sine probatione omnem substantiam esse Mentem aut Corpus quod tamen certum non est, etsi nullae aliae a nobis unquam sint cogitatae. Possunt enim aliae esse forte de quibus non magis cogitamus quam caecus de coloribus. Ut probes Mentem omnia intelligentem perfectissime volentem seu omnia potentem, non implicare, eodem quo ante (si quid judico) paralogismo uteris, quia ipsi, intelligere opponitur, non intelligere, non omnia simul ac semper intelligere; eodem argumento probabis etiam oculum omnia simul ac semper videntem, esse possibilem. Idem est cum ipsi posse opponi ais impotentiam[,] non potentiae perfectionem. Haec ad ea quibus probas conceptum Entis se determinantis non implicare. Probatio autem qua contendis Ens illud quod se ipsum determinat, etiam alia omnia determinare adhuc debilior minusque elaborata videtur. Nam huc redit: Ens seipsum determinans ad omnia quorum capax est, non est corpus. Ergo Mens. (Assumitur ergo quod minime demonstratum est, omnem substantiam esse Mentem vel Corpus.) Porro quia Mens, nec Mens quaelibet, ideo erit Mens aliqua in particulari, quae alia ergo quam perfectissima? (quam possibilem esse eo quem dixi paralogismo probare conaris). Sed hoc non sequitur, potest enim Menti perfectissimae cum aliis quibusdam mentibus commune esse, ut seipsam ad omnia [quorum] capax est, determinet. Nec enim statim perfectissima erit quae seipsam determinat, quia fieri potest ut alia detur perfectior, se etiam ad omnia [quorum] capax est determinans. Nam perfectior Mens cum plurium capax sit, se etiam ad plura determinabit. At vero inquies Mens perfectissima est omnipotens, ideo omnia alia potest, seu determinat, ergo non possunt esse plures mentes se determinantes. Respondeo non esse probatum talem Mentem perfectissimam possibilem esse, et praeterea sufficit ad perfectionem mentis, ut omnia sciat, omniaque quae velit possit. Hinc vero non sequitur omnia posse, quia non omnia volet, neque enim volet, quae non esse in potestate intelliget, id est non volet ea determinare quae jam per se determinantur. Ratiocinatio 7.) supponit tale Ens perfectissimum a quo scilicet omnia sint, possibile esse. Ideoque non indiget peculiari responsione.

Haec sunt quae per compendium tuis ratiocinationibus reponi possunt, ut quicquid mihi adhuc scrupulum moveat circa rei summam, velut in Tabula depictum videas. De reliquo multa a Te pulchre dicuntur, quae nunc non attingo. Multa etiam passim inspergis quibus assentiri non possum, quale illud est Cartesianum, quod aeternae veritates sint a voluntate Dei, quod mea sententia aut error est, aut logomachia. Multa praeclara affers, de natura actionis, potentiae, necessario, immutabili, aeterno, voluntate, cogitatione, voluptate, dolore, quae laudanda, non refutanda sunt. Passim tamen annotavi nonnulla, quae Tibi opinor non ingrata futura eaque tibi alias mittam, vel ideo ut ampliorem habeas materiam ingenii dotes explicandi. Ego in summa illud arbitror, Cartesium quod maxime in hoc negotio desiderabatur possibilitatem Entis perfectissimi probare, ne aggressum quidem, itaque quod a Te hoc loco factum est non pro Cartesiano a me haberi, sed pro Tuo. Nam quod Cartesiana methodo id a te factum ais, non capio. Quid est enim obsecro illa toties a nonnullis jactata methodus Cartesiana? et quid habet quod nos alii ignoremus aut quo non omnes bene ratiocinantes ante Cartesium natum sint usi. An forte et Archimedes et Galilaeus Cartesiani fuere? In Geometria fateor methodum dedit Cartesius, sed illa neque a Vietaea multum abest, et multum abest a perfectione. Nam ad innumera et potissima ac pulcherrima problemata non pertingit. Falsum enim est problemata omnia ad aequationem revocari posse, quae postea per curvam aliquam [qualem] Cartesius recipit construi queat. Ego ingenium Cartesii et judicium maximi facio, sed quae vi genii praestantis peregit methodo quadam singulari a se praestita orbi persuadere [voluit], ut scilicet allicerentur homines spe artem reperiendi, qua mediocre ingenium eximio aequari possit. Ego vero video neminem fere Cartesianum quicquam dedisse quod ad inventa Magistri vel eminus accedat, et quae post Cartesium praeclara reperta sunt, ejus methodo non deberi, imo nescio qua fortunae invidia a quibusvis potius quam Cartesianis inventa esse. Quare nolim Vir Clme Tibi aliisque eximiis philosophis injuriam fieri, et quicquid ab ipsis producitur egregium id statim credi Cartesianum. Illud quoque observo, quicunque uni autori nimis assuescunt plerumque sibi obstruere progressus ulterioris vias. Sed haec de his nunc quidem. Varietatis causa adjicio hic demonstrationem cujusdam singularis theorematis circa Cycloidem a me reperti, quod Gallus quidam a me sibi mitti postulat. Ego tibi examinandum subjicere volui. Rogo ut mihi remittas, non enim describendi otium fuit, et talia per alium non commode describuntur.