Series II Band 1 · No. 147.

ARNOLD ECKHARD AN LEIBNIZ

Rinteln, 7. (17.) Juni 1677. [146.148.]

Latin

Nobilissime et Amplissime Domine

Literis Tuis responsum aliquod paravi, quod a reduce Reverendissimo Abbate Loccensi, ad quem illud jam ante miseram, accipies. Prolixior fortasse fui, quam sat erat: sed quoniam a primis principiis omnia arcessere, omnesque, quibus usus sum, terminos definire volui, brevior esse non potui. Si ex principiis solo naturae lumine cognitis demonstrari potest existentia Dei, non puto alio modo illud fieri posse, quam quo id facere tentavi. Sed Tuam ea super re sententiam audire gestio. Vale, Vir Nobilissime, faveque

Nobiliss. Amplitud. T.

Obsequentiss. A. Eckhardo.

Rintel. d. 7. Jun. 1677.