Series II Band 1 · No. 142.
ARNOLD ECKHARD AN LEIBNIZ
Loccum, 9. (19.) April 1677. [140.143.]
Nobilissime et Amplissime Dⁿe
Posteaquam in coenobium Loccense veni, otium nactus ad hanc rem necessarium, recollegi ea, quae inter nos de existentia Dei disputata fuerunt. Demonstratio Cartesii haec est:
Quod in idea alicujus rei clare et distincte continetur, id de illa re vere affirmatur.
At in idea Dei actualis et necessaria existentia clare et distincte continetur.
Ergo actualis et necessaria existentia de Deo vere affirmatur.
Concessa majore negabat T. C. minorem: quae ita probatur:
In qua idea continentur omnes perfectiones, in illa etiam continetur actualis et necessaria existentia.
At in idea Dei continentur omnes perfectiones. E.
Putabat T. C. dubiam esse et majorem et minorem hujus prosyllogismi. Nec enim existentiam esse perfectionem, quod in majori supponitur: et, quantum ad minorem, illud probandum esse, ideam entis summe perfecti vel habentis omnes perfectiones non involvere contradictionem: Ante omnia autem definiendum esse, quid intelligatur nomine perfectionis.
Perfecti vocabulum me non aliter accipere dicebam, ac omnes in universum Philosophi, qui perfectum ab ente non distinguunt, nisi sola ratione. Ens enim et positivum opponitur non enti. Et quoniam ens verum et realem conceptum involvit, quem non ens non habet, praestatque aliquid esse, quam nihil esse, ideo omne ens dicitur perfectum. In quo omnes conveniunt.
Regerebat T. C. Ergo et dolorem esse perfectionem, quia est aliquid reale ac positivum.
Respondebam in dolore duo inesse, primo sensum et cogitationem: quae si sola consideretur,
non quatenus admixtum habet aliquem defectum, uti est ens aliquod positivum et reale,
ita etiam est perfectio. Melius enim est et perfectius sensum habere et cogitare, quam non
habere sensum et non cogitare. Secundo defectum aliquem et negationem: dolor enim semper
involvit negationem alicujus rei, quam si haberemus, melius nobis futurum esset, quam tunc
est, cum dolemus. Atque hac ratione dolor non est aliquod positivum, sed non ens et negatio,
adeoque etiam imperfectio. Neque hac de re dubitationem esse posse putabam. Omnes quippe
Philosophi ita rem explicant. Quaeritur jam, an existentia sit perfectio. Quod sane omni dubio
carere existimabam. Etenim si ens, positivum, reale, inter se non differunt, quis negabit existere
esse perfectionem. Nam esse ens, esse reale, esse positivum, et existere inter se non differunt.
Illudque C. T. assentiri plane non possum, quod dicit videri essentiam et existentiam
~~plane inter se differre, neque quicquam commune habere, velut potentia et
actus, ideoque dubitari posse, an ipsa existentia velut quaedam essentiae
portio aut species concipi possit.~~ Contrarium docent omnes Philosophi, estque notissimum.
Essentia et existentia non magis inter se differunt, quam extensum et divisibile, imo
adhuc minus. Fluit enim divisibilitas ex extensione ut conceptus posterior ex priori. At qui
concipit essentiam, eodem actu non potest non concipere existentiam: et contra. Sunt enim
plane unum et idem esse et existere. Videturque T. C. hoc intelligere, essentiam possibilem ab
existentia actuali differre, quod nemo negat. At inde non inferri potest, essentiam et existentiam
realiter distingui. Nam etiam essentia possibilis ab essentia actuali realiter differt. Inde tamen
non sequitur essentiam ab essentia differre, non magis, quam homo idem a se ipso. Uno verbo
essentia possibilis et existentia possibilis, essentia actualis et existentia actualis nullo modo
inter se differunt, non magis quam essentia possibilis ab essentia possibili, hoc est, a se ipsa, et
essentia actualis ab essentia actuali, hoc est, a se ipsa. Quantum ad potentiam et actum, vide
quaeso (quod tamen pace T. C. dixerim) quantum contraria sententia ad veritatem videatur esse
propensior. Potentia enim et actus realiter inter se differunt, neque dici potest potentiam, quae
nondum existit, eandem esse cum actu suo, [qui] itidem nondum existit: ut nec potentiam, quae
jam existit, eandem esse cum actu suo, qui etiam existit. At essentia, quae nondum est, ab
existentia possibili, et essentia, quae actu est, ab existentia actuali non differt. Haec autem
quamvis ita sint, non tamen existentia velut quaedam essentiae portio et species concipi debet.
Est enim essentia possibilis ipsa existentia possibilis, non quaedam ejus portio et species.
Eadem ratio est essentiae actualis, quae est ipsa existentia actualis, non portio ejus aut species.
Confero me ad minorem. Requirebat T. C. secundo loco, ut ostenderem ideam entis summe perfecti non involvere contradictionem. Aequissimum est postulatum, ideoque morem geram. Non possunt contradictionem involvere nisi duo conceptus inter se conjuncti, quorum unus alterum tollit. Hoc enim est contradictionem involvere, quando uno conceptu destruitur, quod altero ponitur. Contradictio enim semper est inter duos conceptus diversos, seu qui ex natura rei conjungi non possunt. Ita contradictionem involvit idea quadrati trilateri: quae composita est ex idea quadrati, et ex idea trianguli. Quando itaque ab una parte clare et distincte percipio quadrilaterum, quale etiam est quadratum, ab altera triangulum, manifeste intelligo quadrilaterum non esse trilaterum, et contra, adeoque quadratum trilaterum contradictionem involvere recte affirmo. Videbimus jam, an talem contradictionem involvat idea entis summe perfecti. Ens et perfectum a se invicem non differunt, ut supra ostensum est. Ideoque ens summe perfectum idem est quod ens purum, seu quod nullo modo est non ens. Itaque ens non magis contradicit summe perfecto, quam ens enti. Ens enim summe perfectum vere et absolute est ens, ens autem imperfectum certo modo est non ens. E. g. Intelligamus nos, qui sumus res cogitantes, intelligere et velle, sed imperfecte. Multa enim plane non intelligimus, et pauca ea, quae intelligimus, ita perfecte tamen non intelligimus, ac intelligi illa possent. Quatenus quaedam intelligimus aut intelligere possumus, sumus entia, quatenus autem multa aut non intelligimus, aut non perfecte, eatenus participamus de non ente. Adeoque res cogitans imperfecta partim est ens, partim non ens, hoc est, participat ab ente, quatenus quaedam cogitat, aut cogitare saltem potest, et a non ente, quatenus non omnia aut non perfecte cogitat. Itaque si quae contradictio hic metuenda esset, illa profecto esset in idea entis imperfecti, quae composita est ex idea entis et non entis: non autem in idea entis summe perfecti, quae est simplicissima, nihilque aliud continet, quam ens verum, purum, simplex et absolutum. Quis autem unum et simplicissimum conceptum contradictionem involvere dicet? Itaque positive probo conceptum entis summe perfecti non involvere contradictionem, quod difficile esse putabat T. C.
Qui conceptus est simplicissimus, seu nullo modo compositus, is non potest contradictionem involvere.
Talis est conceptus entis summe perfecti. E.
Major est notissima. Contradictio enim est inter duos conceptus, quorum unus tollit, quod alter ponit. Et profecto is aliquid diceret, quod contradictionem involveret, qui contrarium asserere vellet. Qui enim diceret, unum et simplicem conceptum contradictionem involvere, is duo diceret, primo conceptum illum esse unum et simplicem ex hypothesi, et non unum sed compositum, quia contradictionem involvit.
Neque de minori dubium esse potest, si attendamus, in idea entis summe perfecti nihil aliud esse, quam solum ens. Quid enim est ens, nisi quod est positivum et reale, quid summe perfectum, nisi itidem, quod positivum et reale, hoc est, ita positivum et reale, ut non sit non positivum et non reale, seu cui nihil non positivum et non reale est admixtum. Ens autem non opponitur enti, sed non enti. Adeoque cum idea entis imperfecti composita sit ex ente et non ente, hic aliqua est contradictiopotius, quam in ente summe perfecto, quod nihil aliud est, quam ens purum, simplex et absolutum.
Venio ad demonstrationem Tuam, qua, posito ens necessarium non involvere contradictionem, Deum existere probare conaris. Quae profecto particula est demonstrationis Cartesianae. Ita argumentaris:
Deus est ens necessarium (ex definitione).
Ens necessarium est necessarium (est propositio identica).
Omne necessarium existit (est axioma).
E. Deus existit.
Redigatur haec argumentatio in syllogismos:
Ens necessarium existit.
Deus est ens necessarium.
E. Deus existit. Major probatur:
Omne necessarium existit.
Ens necessarium est necessarium.
E. Ens necessarium existit.
Hoc prosyllogismo plane non est opus, quia major ejus et conclusio aut unum et idem sunt, aut certe aeque notae. Cui enim non aeque notum esset, ens necessarium existere, quam necessarium existere. Unum enim est aliud. Interim duo syllogismi faciendi sunt, quia quatuor pronunciatis includere voluisti, quod tribus potueras.
Veniamus itaque ad principalem syllogismum. Cujus major haec est: Ens necessarium existit. Ens necessarium potest dupliciter intelligi: primo, quod necessario existit, deinde quod necessariam existentiam in conceptu suo involvit. Si priori modo acciperetur, totus ille syllogismus inanem petitionem principii continere[t] hoc modo:
Ens quod necessario existit, existit.
Deus est ens, quod necessario existit.
E. Deus existit.
Nam minor ipsa conclusio est, cujus probatio desideratur. Quod si ens necessarium posteriori modo accipiatur (quemadmodum illud a C. T. accipi non dubito), argumentatio haec est:
Ens illud, quod in suo conceptu necessariam existentiam involvit, existit.
Deus est ens, quod in suo conceptu necessariam existentiam involvit.
E. Deus existit.
Hoc est ipsissimum Cartesii argumentum. Sed et major et minor probandae sunt. Quod a C. T. factum non est. Majorem, quam dicis esse axioma, nec est, probat Cartesius ex hoc principio generali, quod omne illud, quod in idea alicujus rei clare et distincte continetur, de illa re vere affirmetur. Adeoque de ente in cujus conceptu includitur necessaria existentia, vere etiam affirmatur, quod existat.
Minor probatur ex illo principio, quod existentia necessaria et actualis est perfectio, imo omnium perfectionum fundamentum. Nam si quis Deum esse dicat ens necessarium, seu ens, quod in conceptu suo necessariam existentiam involvat, quemadmodum T. C. facit, ei, licet verum dicat, tamen si cum Atheo res esset, statim illud objiceretur, peti illud, quod est in principio. Hoc enim est in quaestione, an in conceptu Dei necessaria existentia involvatur. Quod utique tanquam obscurum et dubium adhuc probandum est. Aliunde autem probari non potest, nisi quod omnes Deum concipiunt ut ens perfectissimum. Existentia autem non solum est perfectio, sed basis et fundamentum omnis perfectionis, ita quidem ut negata existentia negetur etiam perfectio.
Habes, Vir Nobilissime, quae ingeniosissimis objectionibus Tuis reponi posse putavi. Quae ideo quidem adduxi, ut occasionem Tibi praebeam errantem me in viam revocandi, totamque hanc materiam uberius explicandi, quo nihil gratius accidere potest
Nobiliss. Amplitud. T. Observantissimo
Scrib. in Coenobio Loccensi d. 9. April. 1677. A. Eckhardo.
A Monsieur Monsieur Leibnitz, Conseiller et Bibliothecaire de S.A.S. Monseigneur le Duc de Brunsvick et de Lunebourg. à Hannover.