Series II Band 1 · No. 141.
EHRENFRIED WALTHER VON TSCHIRNHAUS AN LEIBNIZ
Rom, 17. April 1677. [132.172.]
Romae d. 17 Aprilis Anno 1677.
[ ... ] Quoad demonstrationem tuam de ente perfectissimo; hanc a D. Schullero transmissam accepi, admodum placuit: sed quae de Cartesio habes pace tua dicam nullius roboris sunt; 1. enim Cartes. non ad experientiam provocat quod nullibi legi imo potius indicavit qua ratione homines incidant in notionem entis perfectissimi, dum dicit quod affirmando aliquid in positivo, dehinc assurgant ad comparativum et sic porro ad superlativum, et quia haec operatio admodum familiaris est hominibus ut vel de quibusvis rebus in superlativo loquantur non video quare homines possint recusare se non intelligere quid sit ens perfectissimum; atque sic per consequens recusare demonstrationem quam ipsis exhibuit existentiae Dei; 2do verum licet hoc maximum usum habeat, adeo ut et Stupidi quivis possint convinci existentiae Dei; attamen Philosophis non satisfactum fuisset, cum cognitio talis entis perfectissimi prout vulgus concipit satis crassa cognitio est; adeoque Cartesius dilucide et variis in locis explicat (adeo ut mirer te haec negare) quid per perfectionem intelligat; dicit itaque Perfectionem ac realitatem, unum et idem ipsi esse[;] item in alio loco; per perfectionem intelligit quod de esse participat, quo magis itaque res de esse participant eo sunt perfectiores (hinc est quod Cartesius dicit substantias esse perfectiores modis). Sic e contra ipsi est imperfectum, quod de nonesse participat, seu ut ipsius Phrasi utar de nihilo, veluti dubitatio, ignorantia, divisio etc. Cum itaque omnia distincta sint in ipsius definitione nescio quare demonstratio huic soli innixa possit rejici. 3. hinc colliges quanta sit differentia definitio[nis] Cartes. et Tuae. Ens enim perfectissimum, sic conceptum et Ens quod ejusmodi infinitis perfectionibus constat, differunt et qui priore definitione utitur saltem necesse ei est ut ostendat, ea quae comprehendit distincta cognitione constare prout fecit Cart. juxta annot. 3. qui vero 2da utitur, is debet prius probare prout optime fecisti, quod tales infinitae perfectiones possint in eodem subjecto esse; possem 4to ostendere quod ex hac posita definitione entis perfectissimi juxta Cartes. statim tua sequatur definitio tanquam corrolarium, sed tempus revera non permittit, ut Metaphysicis speculationibus ulterius incumbam. Et saltem has eo congessi rationes, ne tibi viderer ex passione loqui, ut qui tibi hac in re maxime suspectus sum; et ut ingenue loquar mirare[ri]s, si non passione aliqua colerem Cartes. Cui tot nominibus devinctus sum et a quo tam multa et perquam utilia addidici; sed ut videas hanc passionem mihi oculos non obcaecare, atque adeo noxiam esse; libere dicam, perplures et qualitate grandes errores in Cartesii Scriptis contineri, imo plus; me hanc quam attulit de [Deo] demonstrationem non magni facere licet legitima sit; et hoc est quod semper conquestus sum; non quod Methodum quae per definitiones (quam ipse approbo) procederet improbarem: sed quod inquirendae sint definitiones adaequatae omnium rerum; Quod autem non adaequata sit eo [sensu] quo Cartesius sumit patet; quia revera infinita ex Dei natura sequuntur quae nescio an Cartesius ex hac posita definitione deduceret, cum tamen si adaequatam Dei definitionem nobis tradidisset, omnia nobis deberent obvia esse quaecunque in Deo sunt, imo nobis aeque clara ac certa ac ipsi Deo; Et licet non mihi ullo modo jam tempus sit Metaphysicis delectari; hoc enim tempus si habuero, forte a Mundo penitus abstractus vivam, adeoque quaecunque jam circa talia affirmo, saltem inter conjecturas et probabilia pono; attamen non intermittere possim quin dicam mihi eam definitionem quam tradidit mortuus noster videri adaequatissimam dum Deum definit per substantiam absolute infinitam; substantia autem per ens quod in se est seu, quod idem, quod per se concipitur; prima enim definitio (quod in se est) exhibet naturam substantiae qualis in se est absque respectu nostrae naturae; 2da definitio (quod per se concipitur) exhibet naturam substantia[e], quatenus a nobis concipitur, hisce enim positis non credendum quam ardua et quam tamen magna facilitate deducantur et infinitae difficiles admodum quaestiones quae omnibus crucem fixere in Metaphysicis quanta claritate decidantur; Et quia percipere possum te legisse Scriptum ejus hac de re elaboratum non opus erit adeo prolixe esse, ad aliquod meae assertionis argumentum proferendum: sic itaque ex definitionibus quas ibi tradit et axiomatibus primae partis aliquando deduxi (seu potius collegi aut contraxi quae prolixius habeat, ne videar quod alterius est mihi attribuere) demonstrationem sequentem existentiae Dei.
1. Propositio
Substantia est ens absolute infinitum.
Substantia est ens quod in se est; adeoque non est in alio, nec in ullo alio quocunque (alias
enim non esset in se absolute loquendo); Unde a nullo alio absolute terminatur; adeoque
absolute infinitum est.
2. Prop.
Substantia necessario existit.
Substantia est id quod per se concipitur, adeoque non est effectus alterius rei (Effectus
enim per aliud, hoc est per suam causam debet concipi) nec cujuscunque alterius rei effectus
(alias enim non per se conciperetur absolute loquendo); Unde nullam causam habet absolute
suae existentiae, adeoque per se ipsum existit sive ex vi suae naturae, seu quod idem necessario
existit. NB hinc clare sequitur extensionem absolute sumptam necessario semper extitisse.
3. Propos.
Deus necessario existit.
Substantia est ens absolute infinitum (per primam prop.) quodque necessarium existit (per 2dam) adeoque ens absolute infinitum hoc est Deus (per defi.) necessario existit.
Nec credo te hanc definitionem contradictionem posse involvere entis quod in se est,
Nimirum Dei, et Mundi id quod in alio; nullus enim vel puer est qui non adaequatam hujus rei
habet cognitionem; et quoque hoc ipsum non circa Cartes. definit. entis perfectis. debebas
timere; Ponamus enim Cart. definitionem Dei per ens perfectissimum etiam juxta mentem
Cartes. superius expositam in se contradictionem involvere, dico tamen eandem legitimam esse,
sit enim talis definitio quam contradictionem involvere existimamus ac ponamus quod necessario
hac posita, existentia definiti sequatur; dico quod eo ipso essentia definiti hoc est ipsa
definitio, nullam contradictionem involvat; si enim existentia hac posita possibilis, erit etiam
essentia ejus prout supposita possibilis; Adeoque ut quia posito ente perfectissimo necessaria
adeoque et possibilis est existentia ejus (prout ipse fateris) e contrario etiam conceptus hujus
entis perfectissimi debet possibilis esse, et si possibilis (ut quoque fateris) etiam ejus existentia
necessaria;
Gaudeo praeterea Claris. Hugen. bene valere, cum mundus paucos sui similes habet eo plures sunt aestimandi; et quia revera vera hominum utilitas a talibus expectanda, qui sincere intellectum excolunt, non deberent non in eo omnes toti esse (si verum suum utile nossent), ut horum esse quam maxime conservarent; ego eo reflectens non possum quin ut tibi restituaris ex animo optem, et si aliquid unquam erit quo tibi inservire possim, id sine fuco, astutia, uno verbo candidissimo pectore exsequar, immemor tuae suavissimae conversationis, cui aeternum obligatus vivo in aeternum quoque Tuus
Sincerus Amicus E. W. de Tschirnhaus.
P. S. [ ... ]
A Monsieur Monsieur Leibnitz Consr de S.A.S. de Hannover. Present â Hannover.