Series II Band 1 · No. 140.
LEIBNIZ, UNTERREDUNG MIT ARNOLD ECKHARD
Hannover, 5. (15.) April 1677. [139.142.]
praesente Dⁿi Abbatis Molani fratre.
Hanoverae 5 April. 1677
Mane sermo primum fuit de Hobbio, quem dicebam de re morali satis eleganter scripsisse;
pessime de Geometria, quanquam ipse dixerit cuidam amico meo, omnium scriptorum suorum
optima esse geometrica, tantum scilicet opinio hominis privata de se ipso, ab aliorum judicio
distare potest. Inde ad Cartesium delatus est sermo, cumque quaereret a me Molani frater,
quibusnam in rebus optime Cartesium scripsisse putarem, respondi in Physicis. Ille: Cartesio
ipsi videri potissima suorum scriptorum esse Metaphysica, Ego: vereri me ne idem Cartesio
hac in re acciderit, quod supra Hobbio accidisse dixeram. Cum quaereretur quid contra Cartesiana
Metaphysica haberem. Dixi mihi cum alia, tum ejus demonstrationem existentiae Dei
non satisfacere. Hujus defensionem Dn. Eccardus in se recepit, rogavitque ut dicerem, quid in
ea desiderarem. Addidit Cartesium cum multis egregiis viris hac de re per literas contulisse,
neque ab ullo eorum fuisse convictum. Ego: non videri mihi semper satisfecisse. Ille: quanam
in re. Ego: ut hoc pateat, resumendum esse Cartesii argumentum, quod huc redeat. Deus est
Ens perfectissimum, de Entis perfectissimi conceptu est existentia (quippe quae est ex perfectionum
numero), Ergo Deus existit. Mihi vero videri hoc argumentum reddi posse compendiosius,
sublata perfectionum mentione, si scilicet sic argumentemur: Ens de cujus essentia est
existentia necessario existit. Deus est Ens de cujus essentia est existentia. Ergo Deus necessario
existit. Ille: probandam esse minorem, quod scilicet de [essentia] Dei sit existentia. Eam vero
ex eo probari, quod sit Ens perfectissimum. Ego: Minorem non opus habere probatione, posito
quod haec sit Dei definitio: esse Ens a se, seu quod existentiam suam a seipso, nempe a sua
essentia habeat. Definitiones enim probari non est necesse, praeterquam quod haec definitio
etiam aliis, ut Thomae et Scholasticis probatur. Ille: sed quid respondetur ad argumentum.
Ego: Respondeo dubitari posse an Ens de cujus essentia sit Existentia non implicet contradictionem,
fateri enim me si semel concedatur tale Ens esse possibile, seu esse talem conceptum
vel ideam, sequi quod existat. Molani frater dixit videri sibi probari idem per idem.
Nam si semel admittitur Ens quod necessario existere debet, utique jam admittitur ipsum
existere. Eccardus: argumentum hoc esse probum: nam attributum aliquod competere alicui
subjecto, v.g. triangulo, demonstrandum est ex ejus definitione, quod si ergo de aliquo existentia
ex ejus definitione ostendi possit, ei utique competet existentia. Ens autem cujus essentia
involvit existentiam tale utique est, ex Hypothesi, itaque tale Ens existit. Ego: superest ergo
tantum ut ostendamus talem conceptum possibilem esse, sive non implicare contradictionem.
Ille: Ideam Entis perfectissimi, vel etiam Entis cujus essentia involvit existentiam dari ex eo
patet, quia intelligitur, neque enim quisquam posset de Ente perfectissimo cogitare, nisi ejus
conceptum vel ideam haberet. Ego: non omnia de quibus cogitamus esse possibilia, ut de Motu
celerrimo cogitamus cujus nulla datur idea quia impossibilis est, ut facile demonstrari potest.
Ille: posse demonstrari quod motus celerrimus sit impossibilis, non vero posse demonstrari
idem de Ente perfectissimo vel de Ente a se. Ego: posito quod id a nobis non demonstretur, a
Cartesianis tamen demonstrari debere, quod tale Ens concipi possit. Ille: durum esse postulatum,
non debere probari talem possibilitatem, quemadmodum nemo probat dari triangulum
etc. Ego: imo demonstrari talium rerum possibilitatem, quoties ostenditur modus eas generandi
vel producendi. Ille: talia possibilia esse, etiam antea sciri posse, etiam antequam modus ea
generandi ostendatur. Ego: de eo saepe posse dubitari, exempli causa, si quis conceptum
habeat de Linea quae sui ipsius evolutione describitur (qualem Cycloidem esse probavit
Hugenius) eum dubitare posse, utrum talis linea sit possibilis. Ille: aliud esse de rebus
simplicioribus, quales esse possibiles intelliguntur. Ego: probabilem esse earum possibilitatem,
sed non certam, donec probetur. Praesumi scilicet donec probetur contrarium. Sed hunc
probandi modum tantum in foro, non vero in philosophia admitti. Ille: admitti etiam in
philosophia, neque enim quemlibet ad quidvis probandum teneri. Ego: si de praxi agatur fateri
me quod praesumatur Entis necessarii vel Entis perfectissimi possibilitas. Sed quando de
demonstratione agitur, tunc opus est eum qui perfectam certitudinem sive demonstrationem
quaerit, omnes propositiones quas supponit, probare. Interea supervenientibus aliis et inter eos
Abbate Molano soluta est disputatio. Cumque Abbas Molanus quaereret, quonam loco essemus,
dixit Eccardus se hic dicere quod olim Felix Paulo, nos te porro audiemus.
Horis pomeridianis rursus convenimus, cumque diu de rebus aliis essemus collocuti,
tandem Molani frater rursus quaestionem circa demonstrationem Cartesianam existentiae Dei
[movit]. Repetita fuere nonnulla eorum quae antea dixeramus. Dixi ego in hac divinae existentiae
demonstratione duo esse consideranda, unum an Ens perfectissimum non implicet
contradictionem, alterum posito quod Ens perfectissimum non implicet contradictionem, utrum
existentia sit ex numero perfectionum. Videri enim perfectiones esse quasdam qualitates qualis
non est existentia. Itaque petere me ut declaretur quidnam veniat nomine perfectionis. Ille: hoc
non posse facile definiri, quemadmodum multa alia quae cuilibet sunt nota. Quemlibet tamen
concessurum, quod existere sit quaedam perfectio, et quod perfectiora sint existentia quam non
existentia. Ego: id non esse definitionem sed exemplum perfectionis. Ille: perfectionem esse
omne attributum, seu omnem realitatem. Ego: ergo etiam dolorem esse perfectionem. Ille:
dolorem non esse quiddam positivum, sed privationem tranquillitatis, quemadmodum tenebrae
lucis. Ego: videri mihi dolorem non magis dici posse privationem [voluptatis], quam voluptatem
privationem doloris. Sed tam voluptatem quam dolorem esse positivum quiddam. Et
longe aliter se habere dolorem ad voluptatem, quam tenebras ad lucem. Nam tenebras non
posse intendi et remitti, exclusa semel luce, neque tenebras alias aliis esse majores, ubi omnis
lux absit. Sed dolorem non existere sublata tantum voluptate, et unum dolorem alio esse
fortiorem. Itaque sequi ut Ens perfectissimum habeat et dolores. Ille: posse dici dolores esse
perfectiones materialiter, quatenus continent aliquid positivum, et eatenus posse esse in Deo.
Ego: nullam [me] videre rationem diversitatis, cur voluptates potius quam dolores formaliter
in Deo esse dicamus. Frater Molani: si permissum esset uti definitione morali
perfectionis, nempe quod perfectio sit congruentia cum ratione, tum facile excludi dolorem.
Agnovit tamen hic agi de definitione Metaphysica ex qua sequatur existentiam esse perfectionem.
Hic ergo haesimus, neque satis explicatum fuit, cur dolor non aeque sit perfectio ac
voluptas seu satisfactio animi. Inde paulatim in alia sumus delapsi. Frater Molani dixerat:
Ens perfectissimum idem esse quam quod est infinitae perfectionis. Ego: dubitari an infinitum
tale non implicet contradictionem. Eccardus: infinitum esse prius finito, finitum enim ab
infinito quodammodo abscindi, atque negationem ulterioris processus significare. Ideo infinitum
non esse negationem termini, sed contra finitum sive terminatum esse negationem
processus ulterioris, quod si ergo infinitum implicet, sequi etiam finitum implicare. Non erat
quidem talis ejus ratiocinatio, sed ita eam absolvo. Ego: distinguere me inter heterogenea et
homogenea. In heterogeneis exempli gratia numeris finitum non esse negationem infiniti, nam
numerus aliquis finitus constituitur, non abscindendo eum a toto aggregato infinitarum unitatum,
sed formando eum ex aggregato unitatum finitarum. Secus est in spatio seu extensione,
nam spatium totum est unum homogeneum, et demonstrari potest ipsum non finiri, quia cum
per omnia sibi similes sint ejus partes impossibile est inveniri rationem cur alicubi finiatur.
Idem est de Motu celerrimo, etsi enim motus sint inter se homogenei, tamen non constituunt
unum totum. Idem ergo est de Ente perfectissimo, nam plures perfectiones non sunt homogeneae,
nam plures perfectiones non constituunt unum quoddam, etsi in communi perfectionis
nomine conveniant. Ille: imo homogeneas esse in perfectione. Ego: ita et numeros in quantitate
et motus. Reliqua de his ultro citroque dicta nihil fere notari dignum continebant, et cum
nondum appareret demonstrationem Cartesianam satis clare et irrefragabiliter mihi proponi
posse, ad alia paulatim dilapsi sumus.