Series II Band 1 · No. 139.
ARNOLD ECKHARD AN GERHARD WOLTER MOLANUS FÜR LEIBNIZ
Rinteln, 29. März (8. April) 1677. [138.140.]
Reverendissime et Magnifice Dⁿe Abbas et Director,
Domine et Patrone aeternum venerande.
Quod tam doctum tamque amicum (ita enim scribis) mihi adversarium excitare voluisti, gratias eo nomine et ago et habeo Tibi ingentes. Ego non putaveram esse in vicinia Virum Mathematum tam peritum, atque hunc esse video. Ideoque in magna felicitatis meae parte putabo, si Viri tam Eruditi amicitiam mihi conciliaveris. Inter alia, quae de rebus Mathematicis praeclare disserit, illud egregium est, quod methodum invenisse se scribit, cujus ope valor radicis incognitae cujusque aequationis in quocunque gradu analytice exprimi possit. Quod inventum vel solum Auctoris memoriam aeternitati consecrabit. Ceterum de rebus Mathematicis facile inter nos conventurum esse video. Neque enim Cartesius omnia, quae potuit, tradere voluit, neque si voluisset, ita tamen tradidisset, ut nihil amplius inveniendum restaret. Illud tamen assentiri Viro Clarissimo nondum possum, quod aut methodum, qua usus fuit Cartesius, imperfectam, aut Archimedem Cartesio praeponendum existimat. Voluit enim Cartesius methodi suae praestantiam unico tantum exemplo declarare, ideoque famosum illud problema, quod Geometriae suae lib. 1. Pappi verbis proponit, cujusque solutionem magno studio Veteres frustra quaesiverant, expediendum sibi sumit. Quod quidem admirabili prorsus via modoque perfecit. Quod si ille in alia quadam Matheseos parte, et ea quidem, quam Archimedes excoluit, ingenii sui specimen aliquod edere voluisset, non dubito quin id aeque egregie fecisset in Archimedea, atque in Apolloniana Mathesi. Ad ea, quae de reliqu«is Philo»sophiae partibus disserit Vir Clarissimus, m«ulta mo»nenda essent. Sed de his propediem, spero, col«loquemur. Et»enim, si Deus volet, futuro die lunae ad vos exc«urrere» constitui. Interim vale, Reverendissime Dⁿe A«bbas,» et si grave non est, Virum Amplissimum qua«m -»issime meo nomine saluta, faveque
Reverendissimae Magnificae T. Obsequentissimo
Rintel. d. 29. Mart. 1677. A. Eckhardo.