Series II Band 1 · No. 143.

LEIBNIZ AN ARNOLD ECKHARD

28. April 1677. [142.146.]

Latin

Pl. Reverende et Amplme Dⁿe

Epistolam tuam legi lubentissime Tui pariter et argumenti causa, nam argumentum scio esse grave, te vero aptum ad accurate tractandum quae suscepisti.

Respondere volui mature, ut quam saepissime beneficio fruerer notitiae tuae quam Reverendo Abbati nostro debeo. Heri enim primum, id est tertia Paschatos feria literae tuae mihi redditae sunt. Duo moneo ante omnia, primum, non me negare nonnulla esse vera, et demonstrabilia quae tantum a Cartesio demonstrata fuisse negavi; alterum non me attulisse novam demonstrationem in ea quam tibi misi scheda, sed voluisse purgare Cartesianam ab inutili et dubitationibus obnoxia perfectionis mentione. Nunc ad literas tuas accedo, et illam cui institisti ratiocinandi formam persequar. Ita argumentabaris:

Quod in idea Dei continetur de Deo vere affirmari potest

(quia quicquid in alicujus idea continetur de eo vere affirmari potest).

Existentia actualis et necessaria continetur in idea Dei.

Ergo essentia actualis et necessaria de Deo vere affirmari potest. Concessa majore minor probatur hoc modo:

In qua idea continentur omnes perfectiones, in ea continetur existentia

(quia existentia est perfectio).

In idea Dei continentur omnes perfectiones.

Ergo in idea Dei continetur existentia. Majorem pariter et minorem ex principiis Cartesianis demonstrari petebam. Major ostensa erit, quando ostensum erit existentiam esse perfectionem. Minor vero ostensa erit, quando ostensum erit Ens continens omnes perfectiones non implicare contradictionem, tale enim Ens nihil prohibebit appellari Deum.

Ad probandum, existentiam esse perfectionem, definiendum erat quid sit perfectio, quod ni fallor ne nunc quidem praestitisti. Ais perfectum ab Ente non differre nisi ratione, dicendum ergo erat quanam ratione differret: nisi id velis ex tua ratiocinatione colligi hoc modo: Quod praestat id est perfectius: praestat autem esse quam non esse, ergo esse est perfectius. Sed vellem scire quid hoc sit dicere: praestat: An? melius sive gratius est? Sed tunc concedo quod dixisti de illis tantum quorum existentiam alia bona comitantur, quidam enim tot malis obruuntur, ut non esse malint quam sic esse; non ergo esse sed bene esse perfectio erit, hoc quidem sensu. Nisi illud tuum, praestat, aliter explices. Cum in colloquio videreris dicere id esse perfectum quod sit pure positivum, objeci exemplum doloris, qui non magis est privatio voluptatis, quam voluptas doloris. Respondes in tua Epistola: dolor est perfectio, quatenus sensum et cogitationem involvit, quia melius et perfectius est cogitare quam non cogitare, sed est imperfectio quatenus involvit negationem alicujus rei quam si haberemus melius nobis futurum esset, quam cum dolemus. Cur melius? nisi quia gratius. Optime: concedo ergo hoc sensu dolorem non esse perfectionem, sed non video cur existentia sit perfectio. Unum tamen videtur pro te responderi posse. Nempe id censendum esse perfectius sive melius, quod per se et caeteris extra ipsum paribus melius ac perfectius est. Talis autem videtur utique existentia. Tametsi enim dubium sit, an non sit melius non existere, quam in summa infelicitate existere, fatendum est tamen melius esse existere in statu indifferenti, felicitatis atque infelicitatis experte (siquidem talis in eo qui optandi capax est fingi potest), quam non existere. Et ita concedam existentiam esse perfectionem, sive nulla aliarum vitae circumstantiarum ratione habita melius esse existere quam non existere. Melius autem interpretor, cum ratione optabilius. Nisi id aliter explicare malis, quo casu mihi circumspiciendum erit denuo, an tunc quoque concedendum sit, quod nunc concedo: existentiam esse perfectionem. Non tamen puto lapidibus, ex. gr. esse melius quod existunt, sed nobis ob eorum usum, feles existere ipsis felibus apud Cartesianos indifferens esse debet, nobis id est melius at muribus si boni malique capaces fingantur, pejus. Cervos existere id ipsis indifferens (apud vos) dominis melius, rusticis pejus quam si non existerent. Videtur ergo existentia non esse per se melior non-existentia. Sed hoc sensu quem dixi, concesso existentiam esse perfectionem, ostendendum est Ens continens omnes perfectiones (id est, hoc quidem sensu, Ens cum ratione optabilissimum) non implicare contradictionem.

Aequissimum esse dicis postulatum meum ostendendi Ens perfectissimum non implicare contradictionem, idque aggrederis hoc modo:

Quicquid non est compositum ex duobus conceptibus se tollentibus non implicat contradictionem.

Ens perfectissimum non est compositum ex duobus conceptibus se tollentibus.

Ergo Ens perfectissimum non implicat contradictionem. Concessa majore probas minorem hoc modo:

Conceptus Entis non participantis de non ente est simplicissimus seu non compositus.

Conceptus Entis perfectissimi est conceptus Entis non participantis de non ente.

Ergo conceptus Entis perfectissimi est simplicissimus.

In hoc argumento dubitari potest de majore et minore, quod ne temere dixisse videar, ita explicabo animi sententiam. Conceptus entis non participantis de non ente, duo involvit, unum: esse, alterum: nihil non esse, seu omnia esse, quare non possum concedere esse simplicissimum; compositus est enim ex his duobus, quae an sint compatibilia magna quaestio est. Impossibile enim esse videtur, dari Ens, quod sit omnia, de tali enim Ente dici poterit, illud esse Te, item illud esse me; quod puto non admittes.

Minorem quoque concedere non possum, neque enim video cur necesse sit Ens perfectissimum non participare de non Ente, seu (ne in vocabulis ludamus) nihil non esse, praesertim si eam quam ex tuis verbis collegisse visus sum perfectionis definitionem sequamur, ut perfectissimum sit optimum, seu cum ratione optabilissimum.

Videor mihi nullam ex tuis rationibus sine responso dimisisse. Venio ad ea quae meo argumento objicis. Scripseram tibi purgari posse argumentum Cartesii a mentione perfectionis et posse reduci ad argumentum illud quod extat jam apud Scholasticos, scilicet Ens quod involvit existentiam sive Ens necessarium existit (quia Ens involvens existentiam sive Ens necessarium utique necessarium est seu necessario existit, quod autem necessarium est, seu necessario existit, id utique existit), Deus est Ens necessarium, seu ens Existentiam involvens, ergo Deus existit. Majorem probavi in parenthesi, minor probatur ex definitione Dei, supponendo scilicet concipi posse Ens necessarium, tunc enim nihil prohibebit, tale Ens appellari Deum. Respondes, hanc ratiocinationem esse particulam ratiocinationis Cartesii. Concedo nam hoc ipsum dixeram rationem Cartesii ablata inutili perfectionis mentione reduci ad ratiocinationem veterum. Propositio qua usus sum, Ens necessarium est necessarium, non est plane inutilis. Quemadmodum ad probandum, quod in omni triangulo aequilatero tres anguli sint aequales duobus rectis necessario argumentandum est hoc aut simili modo: Omne triangulum habet tres angulos aequales duobus rectis; triangulum aequilaterum est triangulum, ergo etc. Et tali ratiocinandi modo constant omnes subsumtiones, tametsi fatear posse omitti. Negas propositionem, omne necessarium existit, esse axioma. Putabam esse, sed probari facile est. Nam per necessarium intelligo quod necessario existit, tale autem ni fallor existit. Res ergo huc redit: Ens necessariam habens existentiam existit (est identica). Deus est tale Ens (ex definitione Dei, modo supponatur, hunc conceptum non implicare contradictionem. Hoc enim posito utique Ens a se seu tale quod existentiam suae essentiae necessitati debet, potest appellari Deus). Ergo Deus existit. Tantum ergo probandum est tale Ens a se, non implicare. Et augeri difficultatem probandi dixi ex eo quod dubitare poterit aliquis an ex essentia possit sequi existentia, sive an possit concipi existentia (actualem semper intelligo) velut portio ac species essentiae, sive ut qualitas essentialis, et an ut extensio est quaedam essentialis qualitas corporis ita existentia possit intelligi essentialis qualitas alicujus Entis, nempe Dei. Et ratio dubitandi erat, quod essentia est possibilitas, existentia vero actus. Fateor hanc rationem dubitandi non esse firmissimam, concedo tamen illud quoque: imperfectum esse argumentum nostrum, antequam demonstretur, Ens continens existentiam vi suae essentiae, non implicare contradictionem. Quod etsi fieri posse putem, fecit tamen hactenus nemo.

Habes vir Clme quae hactenus in Cartesii tuoque argumento desideravi. Quae si suppleveris responso gratissimo plurimum me tibi obstrinxeris. Vale faveque.