Series II Band 1 · No. 137.
GEORG HERMANN SCHULLER AN LEIBNIZ
Amsterdam, 29. März 1677. [136.159.]
Amstelodami 29 Mart. 1677.
[ ... ] Gaudeo sane quod de coëmenda Ethica nihil adhuc Principi Tuo dixeris, nam plane
animo mutatus sum, ut (licet possessor pretium adauxerit) de illo commercio instituendo jam
tibi author esse nolim, ratio est, quod amicorum animos plane dissentientes ita ad consensum
disposuerim, ut non solum hanc Ethicam, verum etiam omnia MSta Fragmenta (quorum potior
pars, nimir. 1. de Emendatione Intellectus, 2. de Nitro, 3. de Politia, 4. Epistolae variae, in
autographo ad manus meas devoluta est) in commune bonum typis publicare constituerim,
quod Tibi confidenter communico, cum nullus dubitem, Te id, quominus propositum hoc
impediatur, omnes, etiam Amicos, celaturum. Objectionem Tuam certe doctissimam ac
ingeniosam tunc ipsemet enervare scies, quando totius operis concatenationem ac Authoris
intentionem plenius videre licebit; Ejusdem generis alia inter Epistolas contra eandem propositionem
continetur, docte tamen satis ab Authore enodata. Pervelim ex Te discere num ex
sequentibus libris (quorum catalogum (: cum hac inscriptione libri rarissimi :) inter posthuma
reperi) unquam aliquos videris 1. Florentinus de rebus Sacris. 2. Joh. Beneventensis de nefandis
Christianae religionis erroribus. 3. Alius de Beneventensis