Series II Band 1 · No. 135.

GEORG HERMANN SCHULLER AN LEIBNIZ

Amsterdam, 6. Februar 1677. [136.]

Latin

[ ... ] D. B. de S. vereor, ut brevi nos derelicturus sit, cum phthisis (morbus ipsi haereditarius) indies ingravescere videatur. Demonstrationem, quam petis, circa propositionem, quod in rerum Natura non possunt dari duae aut plures substantiae ejusdem Naturae sive attributi hic addo: Si darentur plures distinctae, deberent inter se distingui, *vel ex diversitate attributorum, vel ex diversitate affectionum (per prop. 4.); Si tantum ex diversitate attributorum, concedetur ergo non dari nisi una ejusdem attributi. At si ex diversitate affectionum, cum substantia sit prior Natura suis affectionibus (per prop. 1.) depositis ergo affectionibus, et in se considerata, h.e. (per def. 3. et [axiom.] 6.) vere considerata, non poterit concipi ab alia distingui, h.e. (per prop. 4.) non poterunt dari plures, sed tantum una, Q.E.D.*

Objectiones tuas si reddere proximis dignaberis, sedulo curabo, ut clarius atque distinctius solvantur, dummodo possibile. [ ... ]

Dabam Amstelodami 6 Februar. 1677.

A Monsieur Monsieur Leibniz Conseiller de S.A.S. de Hannover. Hannover.