Series II Band 1 · No. 133.
LEIBNIZ AN HONORÉ FABRI
[Hannover, Anfang 1677.] [90.]
Adm. Rev. Pater
Nuper ex Gallia reversus incidi in Epistolas tuas Moguntiae biennio abhinc editas; caeterum ante triennium scriptas ad R.P. Ignatium Baptistam Pardies e Societate vestra, in quibus aliquam mei mentionem factam video. Fuit mihi cum Pardiesio, dum ille in vivis esset, et ego Parisiis agerem, consuetudo non vulgaris, ex quadam studiorum similitudine nata; ut mirer quae me apud Gallos versante ad Gallum mihi amicum a te scripta fuerant, et me tangebant, in Germania demum mihi innotuisse. Erat ille ingenio promtus, in Analysi Mathematica et penitiore Geometria egregie versatus, experimentorum minime negligens, machinamentorum curiosus; denique et scribendo validus, quod editis patrio sermone libellis ostendit, qui delicatis, ut scis, in illo genere hominibus, satisfecere: paucis dicam, habebatur inter ornamenta Societatis vestrae, quod sufficit ad maximam laudem, in tanta praestantium Virorum apud vos copia. Quo magis ejus morti omnes indoluere, quos haec studia tangebant. Ego certe non mediocrem jacturam fecisse mihi visus sum, cujus sensum imminuit postea notitia R.P. de Chales, quem Lugduno evocatum in Pardiesii locum Claromontani suffecere. Hujus et candorem morum et multiplicem sine affectatione doctrinam semper amavi; diligentiam autem et perspicuitatem, quae in magno Corporis Mathematici opere eluxit, etiam sum miratus. Equidem et R.P. Berthet videram, sed hujus usum itinera et negotia viri mihi ademere, donec paulo ante novissimum iter, quod cum Eminentissimo Cardinali Bullionaeo Romam suscepit, facta subinde colloquendi copia est, ipso, qua est humanitate, audaciam meam invitante. Tum vero et viri doctrinam, et ingenii facilitatem agnovi; nam praeter exquisitam variarum scientiarum notitiam et vim animi pluribus rebus parem, promta illi eloquentia, seu dicendum ex tempore, seu stylus meditatione exercendus sit. Cum carmina pangit, igneus in illis vigor, et character autoris micat. Romanum, Thuscum, Gallum, Hispanum pari facilitate exprimit. Sed haec nihil ad rem nostram. Interiorem vero Geometriae notitiam, quis cum illis studiis consistere posse putet? Consistunt tamen, et cum de Geometria disserentem audias, putes tota vita pulveri Archimedeo impalluisse. Voluit me sibi debere notitiam R.P. Francisci de la Chaise, non minus Regis Christianissimi judicio quam sua dudum virtute ad summae laudis fastigia evecti. Hunc virum, cum vastissimum scientiarum orbem absolveret, nihil Mathematicarum artium fugit, nihil curiosae eruditionis latuit. Sed majoribus destinatum non potuere retinere pellaces Musae. Rerum divinarum profunda meditatio, experientia humanarum, Virtus sine fuco, pietas sincera et ardens benefaciendi studium illi loco debebantur ad quem postea ascendit. Nunc quoque eadem vitae simplicitas, et affectus in studia, et expromta erga omnes humanitas.
Vides, Honorate, egregios Vestrae Societatis viros a me coli, virtutemque quocunque demum loco repertam in pretio esse debere homini profectum quaerenti. Te certe semper magni feci, nec sine laude nominavi, qua tamen non indiges. Dudum enim plurimis et doctissimis in omni prope scientiarum genere monumentis id effecisti, ut inter primos nostri temporis autores habeare. Ego tuis scriptis quae quidem vidi, valde delectatus sum, etiam illis quae rebus a materia abstractis occupantur. Tecum enim sentio caeterarum scientiarum fundamenta in prima philosophia contineri. Hujus meae sententiae etiam in Hypothesi Physica in publicum aliquot ab hinc annis edita, expressa satis vestigia habentur. Et cum Marii Nizolii Brixellensis libros de veris Principiis et vera ratione philosophandi, quos eruditis prope ignotos videbam cum praefatione recudi curassem, adjecta Epistola ad amicum ostendere conatus sum, Aristotelem a vera Philosophia non ita remotum esse, ac quidam putant. Quo magis miror quod me in Epistola tua velut ab Aristotele omnino alienum publice notasti.
Equidem neque de judicio tuo neque de ejus publicatione queror. Scio enim cuique liberam esse judicandi, et si abstineat verbis mordacibus, etiam judicium suum publicandi, facultatem. Et qui publice loquitur, pati debet publice contradicentem. Quare non nullos facile tuli qui quibusdam meis, quibus juvenis lucem publicam audacius quam prudentius experiebar, censuram appinxere: quorum alii qui scripsere immodestius, a me facile contemnuntur: his enim magnorum quorundam virorum pene invidenda judicia opponere possum: qui vero maturo judicio meis opinionibus suas rationes objiciunt, his etiam gratias ago. Nam mihi ipsi multa quae olim excidere nunc minime satisfaciunt, ex quo interiore Geometriae familiaritate usus sum, quae scientia ingenii ebullientis tempestates oportune sedat. Itaque quod me a scopo aberrasse putas in Hypothesi physica facile ferrem, neque a judicio tuo provocarem ad te ipsum, nisi aliam mihi personam induisses, quam sustinere velim.
Epistolas tuas eo, ut ais, consilio scripseras Honorate, ut hominis Democritici, aut ut
quidam vocant Atomistae opinionem amolireris, quam nonnullos de te habuisse didiceras,
credo quod mathematica in Philosophia a te adhiberi insolens illis videretur in tui ordinis viro.
Tu vero ut probes injuriam tibi fieri, parallelismo perpetuo ostendis, quantum a Cartesio et
Gassendo absis, qui in Gallia inprimis sectam condidere et philosophiae quam aliqui corpuscularem
vocant in illa regione principes habentur. Qua occasione etiam Hobbesianae de
corpore philosophiae nuntium mittis, et meam qualemcunque Hypothesin attingis, ut admoneas
diversa a te sentiri, quod facile persuadebis: quoniam tamen digna tibi visa est nostra, quae
rationibus objectis obiter licet, convelleretur (cum alias contentus esse soleas dissensus professione),
etiam me tibi debitorem constituisti. Fecisti enim pro humanitate tua, cum judicares
credo alios quos memoras non aeque instructionis egere ac me, hominem juvenem ac novum,
quem inter memorabiles novarum hypothesium autores non nisi liberalitas tua locare potuit.
Neque vero post rem a te judicatam litem instaurarem nisi viderem distento tibi tot negotiis,
causae hujus cognitionem defuisse. Apparet hoc ex verbis tuis quae integra exhibere interest.
Omitto Hypothesim Guilielmi Leibenitii, quam ab uno dumtaxat vel altero anno ab ipsomet auctore accepi, qui per rapidissimum aëris, vel aetheris motum circa superficiem terrae omnes alios motus explicare conatur; puta gravium casum, potentiam elasticam etc. sed abs re, meo judicio, quamvis enim motus ille circularis corpora, quae in eo feruntur, versus centrum agat, id tamen fit sensim sine sensu, et aeque rara, ac densa; immo illa longe facilius: ea demum in eam partem in quam fertur secum una celerrime rapit: unde haec hypothesis in meam minime quadrat: accedit, quod meae nugae longe ante in publicam lucem prodierunt, quam d. auctor in meam cognitionem venerit; de illo porro id satis erit, dixisse, ab Aristotele omnino alienum videri, et propensum in Democritum: quamquam Cartesium imitatus, Hypothesim pro arbitrio sibi gratis finxerit.
Ubi quidem novissimis lineis vellem supersedisses, nam nec ab Aristotele sum alienus,
nec in Democritum adeo propensus, nec Cartesii exemplo neque meo ingenio ad Hypothesin
pro arbitrio fingendam proclivis. Ibo per singula si pateris: quam non contemnam Aristotelem
supra dixi. Eloquentiae artem et civilem Scientiam praeclare tractasse scio, sed et in ipsa
Physica de principiis, de motu et continuo, de anima acute et saepe solide disputasse, et in
problematis ac Zoographicis praeclara et ingenii et diligentiae specimina edidisse arbitror.
Quod praeter alios eleganter ostendit P. Pardiesius in Epistola ad amicum Cartesianum quam
suppresso suo nomine edidit. In Germania Abdias Trew Noribergensis Academiae Mathematicus
sine controversia egregius, octo Aristotelis libros de physico auditu demonstrationum
forma exhibuit ubi satis apparet quidem non omnia aeque firma esse, apparet tamen et pleraque
non adeo inepta esse, ac multis videntur.
Idem dicam de Metaphysicis ejus contemplationibus quae ad primi motoris a materia separati inventionem dirigi videntur.
Addis me in Democritum propensum videri: equidem eos valde laudo, quia res naturales per causas intelligibiles, id est per figuras et motus explicant, quod inprimis fecit Democritus, non tamen et corpora natura sua insecabilia admitto nec sensum atque intellectum corporeis motibus explicari posse arbitror.
Quod vero addis me in Democritum propensum videri, id eo haud dubie sensu dixisti, quo tu Democritus haberi non vis, nam phaenomena naturae, intelligibilibus rationibus per magnitudines scilicet et figuras et motus explicari debere, quod fecit Democriticus [bricht ab]
Vides quam sim ab Aristotele alienus. Superest ut videamus quam in Democritum propensus sim. Ego vero pro certo habeo, esse substantias incorporeas, motum a corpore non esse sed extrinsecus advenire; nulla esse corpuscula natura sua insecabilia: neque ad visum necesse arbitror ut aliquod objecti effluvium ad nos perveniat. Quae tamen sunt prima capita Democriticae philosophiae. Illud nihilominus Gassendo potius quam Cartesio assentior, essentiam corporis in extensione non consistere sed aliam loci, aliam materiae naturam esse. Quod tamen non impedit quominus arbitrer mundum (: saltem quantum ad physicos usus sufficit :) plenum esse.
Quod addis Cartesii exemplo impulsum me novam Hypothesin comminisci voluisse, de eo sic habeto, cum meam ederem nondum satis Cartesianam me intellexisse. Neque enim illa nisi ab attento admodum lectore intelligi potest; ego vero tunc in multa distractus nondum a me impetrare potueram, ut unius hominis, utcunque ingeniosi, scriptis tantam operam impenderem.
Tantum vero abest ut exemplo ejus novam Hypothesin fingere voluerim ut contra sim arbitratus Hypothesibus quoad ejus fieri potest abstinendum esse. Hypothesibus, inquam, arbitrariis, qualis non est mea. Quod enim eam gratis assumi ais, ostendis non satis a te examinatam.
Ego, mi Honorate, cum viderem nullum esse condendarum Hypothesium finem, et, ut quisque ingenio pollet, ita plus sibi licentiae sumere: diversam ab aliis viam institi, ni fallor primus; quam si sequerentur plures, spem fore credebam, ut tandem aliquando certi aliquid in physica constitueretur. Nimirum tentandum putabam an non phaenomena naturae difficiliora ex aliis quibusdam phaenomenis manifestis atque exploratis deduci possent. Hoc enim praestito patebat frustra causas possibiles assumi pro veris, dum ipsae verae atque certae causae in promtu essent. Itaque cum constet astrorum inprimis errantium actione atque luce solis fluidum omne circa nos motibus origine quidem variis, attamen in aequabilitatem quandam compositis cieri, ex quibus ille inprimis motus eminet satis rapidus, quo lux quotidie tellurem ambit; volui harum causarum tam potentium tamque late fusarum consequentias scrutari adhibitis Mechanices legibus: Has inter consequentias visus sum mihi et Gravitatem et vim quam Elasticam vocant, et Magnetis directionem, et multa alia naturae phaenomena reperisse. Quo successu aliis judicandum relinquo: credidi tamen excitari posse ingeniosiores hoc exemplo, ut imposterum quoad ejus fieri posset sine fictitiis Hypothesibus Philosophiam naturalem tractare conentur, assumtis causis quas revera in natura esse constaret. Hoc fuit in edendo Schediasmate tumultuario consilium meum, quod quantopere a Gassendi aut Cartesii instituto absit, facile judicatu est. Nemo enim quod sciam antea phaenomena ex phaenomenis, particularia multa ex paucis generalibus explicare, aggressus est. Quae tamen vera est ratio physicam certis demonstrationibus muniendi. Nimirum causae effectuum dupliciter demonstrantur, vel cum ex ipsis effectibus erui possunt necessaria collectione (: quod tamen saepe fieri non potest quoties scilicet unius effectus, quoad nobis cognitus est, multae sunt causae possibiles :) vel cum ipsae causae prostant, sed tamen connexio cum effectibus demonstranda est, quod in nostro instituto locum habet, eaque sola superest ratio inveniendi causam unicam veram, quoties effectus alioqui multas admittit possibiles.
Vides quod mihi fuerit institutum, cum Hypothesin Physicam condidi, in qua si rem acu
non tetigi, non ideo minus operae pretium fecisse videbor: ad novam enim et ni fallor veriorem
de rerum natura ratiocinandi viam homines vocavi; si ausis ingentibus excidi tunc juvenis, et
harum rerum cum illa scriberem pene novus, non exemplo meo, sed consilio standum profitebor,
quod alii majoribus ingenii atque experientiae opibus felicius exequentur; sed nec causa
est cur primi tentaminis eventu deterrear, nec despero exquisitiora a me aliquando et fortasse
jam nunc dici posse, sed haec in aliud tempus servo, quoniam altius repetenda sunt. Nunc
Hypothesin in Schediasmate edito adumbratam, paucis repetam, ut totam ejus vim ac potestatem
tibi ante oculos ponam.
Ante omnia manifestum est Lucem singulis diebus Tellurem circumire. Manifestum est enim
quolibet momento in alio atque alio loco oriri atque occidere diem, at proinde ab Ortu in occasum per Telluris
nostrae superficiem progredi. Neque vero hic refert Tellus an sol moveatur; Circa nos Deus omnia, an nos agat.
Motus enim solis apparens negari non potest. Is vero idem est cum motu diei sine Lucis.
Hunc Motum Lucis diurnum constat satis rapidum esse quoniam enim ambitum telluris intra
24 horas absolvit[,] necesse est ut intra horae minutum per dimidium graduum promoveatur, id est per plus quam
septem miliaria Germanica.
Sed certum est, quoque magnam Lucis Solaris ejusque motus vim esse, inde enim anni
tempestates et ex veterum quoque sententia pleraeque generationes rerum et corruptiones. Unum tamen considerare
operae pretium erit, liquores apud nos calore, id est motu a luce propagato fundi, quemadmodum plumbum
ab igne. Cessante autem agitatione externa concrescere. Ea quoque quae non facile gelantur plurimum ignis sopiti
ex solari luce concepti continere videntur, quibus eorum fusio conservatur.
Suppono Globum Telluris jam formatum. Tametsi enim elegantius esset ex iisdem principiis ipsius
globi formationem ducere, nolim tamen captandae cujusdam elegantiae causa ludere Hypothesibus. Suffecerit
enim explicari a nobis quid in globo jam constituto necessario fiat, si tamen conjecturam exponere fas est
crediderim Globum telluris aliquanto Corpus liquidum fuisse, et a circumstantibus diversae naturae fluidis in
guttam rotundatam postea induruisse; crusta [obducta], et parte liquoris exhalante aut in pecularia receptacula
collecta. Cur autem fluidum heterogeneo fluido positum in guttam rotundetur, non est difficile explicatu, sunt
enim necessario in quolibet fluido multi motus intestini, pro fluidi natura diversi, ac non omnibus aeque
convenientes. Hinc turbatio mutua, et necessarius naturae conatus ad obtinendum minimae turbationis statum; id
vero obtinemus si heterogenea sibi quam minime objiciantur. Quod fit uno in guttam collecto, nam non nisi
superficies exponitur, quae vero intus latent ab ictu tuta sunt. Illa ergo forma eligitur, qua et plurima teguntur,
(capacissima enim figurarum ejusdem ambitus sphaera est) et aequaliter ab omni parte resistitur. Quae omnia
tamen non ob sensum aliquem aut cognitionem, sed ipsa naturae necessitate evenire manifestum est, porro cum
illa fluida telluri circumfusa motum a sole et caeteris sideribus accepisse pateat, dubium nullum est quin
rotundatio telluris in has quoque causas novissime refundatur.
Prop. 1.
Ante omnia pro certo sumo Mundum planetarium quantum ad consequentias
Physicas sufficit pro pleno habendum esse. Nam nullum in eo punctum
sensibile assignari potest, in quo non possit videri lux alicujus astri, modo alia visionis
requisita adsint, verbi gratia ut nihil opacum obstet. Ubicunque autem lux videri vel lumen
transire potest, corpus esse necesse est. Nullum ergo punctum sensibile est in mundo planetario
ubi non sit corpus. Porro ubique in mundo planetario astra videri posse, patet: Et quidem in
nostra terra res manifesta est quotidiano experimento. Idem alibi ostendunt Planetarum quoque
aliorum mutuatum lumen et Eclipses atque umbrae variis in positionibus. Cui addo vix punctum
sensibile in vasto illo spatio designari posse, per quod alicujus astri radius ad nos tendens
non aliquando transeat. Radium autem lucis non esse sine corpore, pro certo sumo, sunt enim
omnes lucis effectus corporei[,] ut qui hoc negat, pari jure corpora in universum negare posse
videatur.
Prop. 2.
Motus omnis per liquidum plenum quantaecunque id sit magnitudinis
propagatur. Est enim omnis motus aut totius extra locum, aut partium circa axem immotum:
ille totam materiam commovet, quia dum corpus loco exit, aliud succedat necesse est, unde fit
quidam motus per lineas in se redeuntes, qui per totam massam ideo propagatur, quoniam
propagatur certe aliquousque, et limites nulli possunt assignari intra quos ullo jure concludatur:
quanquam enim remotiora tardius moveantur, moventur tamen. Si vero sit motus circa axem,
rejiciuntur contigua per tangentem, etiam in omnes partes: impulsus autem ille semper exitum
habet, quousque materia suppetit, quantumcunque per spatium diffundatur, quia nihil tam
durum tamque magnum est quin impulsum aliquantum cedat, totum aut per partes.
Prop. 3.
Omnia liquida sive fluida sunt in motu intestino. Nam moventur Planetae et
quidem in loco quantum ad sensum pleno per prop. 1. unde eorum motus ad nos propagatur per
prop. 2. Is autem est varius. Ergo in liquido (: quod scilicet separationi partium sive motui
vario minus repugnat :) varius partium id est intestinus motus erit.
Aliquamdiu corporum partes cohaererent, nam nisi fuisset causa cujus [bricht ab]
Causam connexionis in corporibus explicare. Ex praecedenti propositione patet causa motus
varii in liquidis, si quid vero non sit liquidum, totum potius motu ciebitur, quam ut partes separentur, cujus rei
causa intelligi potest motus partium conspirans satis fortis. Ea ergo causa quae [bricht ab]
Prop. 4.
Causam connexionis majoris ac minoris atque adeo Heterogeneitatis in
corporibus explicare. Quaeritur cur corpora plus minusve partes habeant cohaerentes:
Ajo ejus rei nullam aliam esse causam quaerendam, quam quod sunt atque moventur simul.
Moventur autem simul, quia in tanta motuum generalium in totam massam propagatorum
varietate utique necesse erat quaedam ab aliis contiguis valde abire, quaedam, caeterorum
comparatione, parum: Igitur causa quae fecit ut alia ab aliis contiguis parum aut nihil abirent,
facit etiam ut in eodem statu perseverare conentur, quia causa subsistit. Causa enim ipsa
motuum generalium complicatio est: motus autem generales semper subsistunt. Hos ergo turbat
qui quicquid ab illis effectum et constitutum est in quod tota natura consensit, subito mutat.
Unde manifestum est pressionem externam esse causam firmitatis primam, quietem vero aut
motum conspirantem partium esse causam proximam, sed tum demum cum a causa externa
subsistente oritur. Ut ergo concomitantia id est quies aut motus conspirans dicto modo ortus,
facit corpus firmum, ita motus partium varius liquidum constituit: Et hoc est principium
Diversitatis specificae in corporibus, et quod alia aliis crassiora, id est magis firma aut ex
partibus firmis majoribus composita sunt. Haec sententia experimentis quoque firmatur sic.
Prop. 5.
Quaecunque in fluido motum intestinum habente ponuntur heterogenea,
~~turbant motus aequabilitatem*. Nam causa motus aequabilis est fluidi uniformitas,*
*tametsi enim in eo varius sit motus, erit tamen ubique eodem modo varius, nulla enim tum ratio
est dissimilitudinis. Ea vero aderit posito heterogeneo.
Prop. 6.
~~~~Ubicunque motus est turbatus, conatus est ad aequabilitatem~~, nam in statu~~ ~~motus turbati alia minus aliis resistunt, ergo debiliora vincuntur donec tandem res eo redeat, ut omnibus aequaliter resistentibus, non sit ratio cur unum potius quam aliud vincatur cumque omnia simul vinci non possint, quia totum obstaculum e medio tolli non potest, sistitur tandem in aequabilitate.
Prop. 7.
~~~~Fluida fluidis heterogeneis circumdata in guttam rotundam colliguntur~~.~~ ~~Motui enim liquidorum intestino per prop. 3. resistunt sive eum turbant per prop. 5. sed aequaliter, et omnium minime tum demum cum in guttam sphaericam collecta sunt, in hanc ergo colligentur per prop. 6.
Prop. 8.
~~~~Etiam~~ solida fluidis circumdata aut varie jactata tractu temporis [rotundantur].~~
~~Nam nihil tam solidum est, quin paulatim deteratur, sive omne solidum sensibile
aliquem habet liquiditatis gradum, ergo locum habet demonstratio propositionis praecedentis.
Prop. 9.
~~~~Causam rotunditatis terrae explicare~~. Si nimirum aliquando rotunda non fuisset~~ ~~certe aliquando rotunda facta fuisset qualis nunc est, per prop. 8. Quod si aliquando liquida fuit, licet exiguo tempore in guttam collecta per prop. 7. et postea crusta dura obducta est, sive exhalantibus aquis, sive in peculiaria receptacula collectis.
Prop. 10.
~~~~Habemus et causam gravitatis,~~ nam eadem causa quae terram rotundavit (prop. 9.)~~ ~~divulsam a globo partem ad eum repellit, nempe quia heterogeneo corpore turbatur liquidi ambientis aequabilis motus, unde et solidiora, ac minus subtilis atque aetherei, plus crassi atque terrei continentia, aliis graviora sunt.
Prop. 11.
~~~~Quae est causa gravitatis eadem est Elasticae quoque potentiae~~. Potentiam~~ ~~vocant Elasticam qua corpus volumen aut figuram mutare conatur. Porro liquidum nobis circumfusum solidorum interpositione turbatur, turbatum causam turbantem removere conatur per prop. 6. Hoc fit dupliciter, aut dejiciendo scilicet versus tellurem ob eam quam dixi gravitatis causam; [aut] dissipando nempe, in parem sibi subtilitatem, quod enim dissipatum est, heterogeneum esse cessat; quae est causa vis Elasticae qua corpus volumen mutare conatur. Ex quo fit etiam plerumque dum partes volumen mutare conantur, ut totum mutet figuram. Hanc porro Elasticam potentiam in aëre inprimis manifestam esse constat, et in aliis quoque rebus forte aëris nonnunquam interventu deprehendi: Et haec est vis Elastica subtiliorum. Nam alia etiam speciali ratione eam oriri posse in crassioribus jam dicemus.
Prop. 12.
~~~~Nimirum~~ ex sola etiam gravitate sequitur Vis ~~Elastica in crassioribus,~~~~
~~quemadmodum videmus Embolum, quem antlia extraximus, e manu dimissum magna vi
introrsum redire pondere aëris incumbentis. Manifestum est autem corpora solida, inaequalitatibus
distincta, et hinc cavitatibus, illinc prominentiis variata esse; et prominentias cavitatibus
inseri, planas etiam facies faciebus applicari, quamquam autem non exacte prominentiae
quorundam corporum cavitates aliorum, quibus inseruntur, claudant (ut emboli solent), nec duo
plana exacte consentiant, modo tamen hiatus tam arcti sint ut aëri incumbenti, cui gravitatem
tribuimus non pateat transitus, utique diducta, ac mox dimissa, ejus pondere in priorem statum
restituentur, nisi divulsa sint quantum satis est ad transitum aëri dandum, tunc enim ruptura
sequetur, aut certe restitutio cessabit. Patet autem nihil ad rem pertinere quod aether, id est
liquidum circumfusum, quod gravitatis non subjectum sed causa est, per poros transire potest;
modo aër non possit.
Prop. 13.
~~~~Ex his manifesta quoque aliqua Duritiei ratio est~~, nam quae crebras sed~~
~~exiguas habent applicationes difficulter separantur, sed parum diducta statim franguntur. Hinc
varii firmitatum gradus non difficulter explicantur. Ego semper in hanc inclinavi causam
duritiei, ex quo experimentum duarum tabularum politarum sibi impositarum vidi;
Prop. 14.
~~~~Si tellus movetur motu diurno necesse est ut imposita corpora solida
sed libera rejicere conetur per tangentem in plano paralleli.* Patet ex natura
motus circularis. Quicquid enim circulariter movetur cessante retinaculo aut per tangentem, aut
per lineam maxime accedentem tangenti motum continuat, quod experimentis pariter et rationibus
constat. Nec valet exceptio Galilaei et Kepleri, qui Hypothesin Copernicanam hoc
argumento prementibus respondebant quod ob magnitudinem circuli telluris, linea tangens
sensibilis in eo satis diu serpit, quasi globus accederet ad instar lineae rectae: praesertim cum
nec ita politus sit telluris ambitus, quin asperitates ejus [avolatura] per tangentem morentur.
Nam replicari potest, quae per tangentem abire conantur, nec possunt, tamen abire per aliam
tangenti quam maxime possunt vicinam, ut corpus quod tubo circa alterum extremum rotato
exit.
Prop. 15.
Necesse est ergo in ea Hypothesi esse vim retinentem vi terrae rejicientis
fortiorem.
Prop. 16.
Datur Motus fluidi cujusdam circa tellurem in aequatore et parallelis
~~motum lucis diurnum secutus.* Cum enim rapidus sit lucis diurnae motus, qui uno horae*
*minuto plus quam septem milliaria Germanica percurrit, et vis ejus maxima; patet materiam
liquidam, ac proinde mobilem, non minus radiis agitari, ac si baculi multi a sole ad nos usque
protensi in hoc liquidum nobis circumfusum immergerentur, nam sive baculis cum sole circumeuntibus
sive liquido cum vase in quo est moto, et baculos deserente, motus in liquido
nascetur a baculis impressus, quo partes liquidi sequi baculos, id est radios, quoad per alias
causas licet, conabuntur.
Prop. 17.
~~~~Motus lucis in aequatore et parallelis rejicit corpuscula solida versus polos in meridianis.~~ Cum enim solidum corpus non possit motum liquidi subtilioris aequis~~ ~~passibus sequi, eum turbabit: quare conante ad uniformitatem natura, rejicietur in locum debiliorem id est ubi minor est motus. Adeoque vel versus centrum vel (: cum ille locus jam occupatus est :) versus Polos et quidem via in sphaera brevissima, id est per meridianos. Hic motus, cum sit in circulis magnis, quorum omnium centrum commune, centrum terrae est, inter primarios illos liquidi terram ambientis motus censeri debet ex quibus in unum conspirantibus et uniformitatem suam tuentibus supra gravitatem deduximus.
Prop. 18.
~~~~Ex motu universali in meridianis directionem Magneticam oriri necesse est.~~ Unde sine alia Hypothesi pleraque Magnetis Phaenomena explicari posse arbitror,
~~
*non minus feliciter ex causa indubitabili atque comperta, quam a Cartesio factum est ex assumtitia utcunque ingeniosa sed hoc alterius loci est.
Lux non potest consistere in simplici corporum conatu ad motum. Nam conatus omnis sine~~
~~obstaculo propagatur in infinitum. Lux repelli ac refringi potest.
~~Displosionum creberrimarum atque subtilissimarum aggregatum omnes praestabit effectus lucis.~~ Primum enim manifestum est in luce esse ictus minimos creberrimos, deinde lux in linea recta~~ ~~propagatur et momento; displosionis quoque effectus momento latissime funditur et in linea recta propagatur. Nam pone in camera utcunque vasta sclopetum ventaneum displodi, statim aër tota camera aequaliter distribuetur. Effectus ergo displosionis ubique sentietur et quia momento ideo brevissima linea id est recta. Porro displosio nihil aliud est, quam restitutio sive Elasticae Potentiae actus, quem explicuimus; non is sane hoc loco qui a gravitate aëris oritur, sed qui generatim a conatu naturae ad consistentiae sive raritatis ac densitatis uniformitatem. de quibus alias amplius: illud tamen addo, alios adhuc esse motus circa globum nostrum generales qui jungendi sunt: omnes enim in gravitatem, in Elasticam vim, in Magnetis actionem influunt, nec dubito experimenta excogitari posse quibus plene definiatur et quinam sint illi, et quid a singulis contribuatur.
Prop. 19.
~~~~Si~~ corpora diversa ita misceantur per ~~partes exiguas, ut viae fluidi
motoris invisibilis satis~~ mutentur, sequitur reactio sensibilis: *reactio, ~~inquam,
id est motus sensibilis partium cujus causa non apparet.~~ Qualis est~~
~~ebullitio, incalescentia, infrigidatio, odorum quoque et colorum subita mutatio. Hujus rei
manifesta ratio est. Nam movens fluidum diu per easdem transiens vias, tandem aptissimas
maxime ad transitum sui partes ibi collegit. Quae libenter ibi haerent, et, exclusis aliis motum
quendam in se redeuntem, in loco sibi diutino usu aptato, tuentur, qui ipsius motus generalis in
fluido ambiente toto existentis, propago quaedam atque consequentia est. Viis autem subito
mutatis impediri illum motum specialem necesse est, de improviso; et impedimentum in ipsum
fluidum movens seu motum generalem, refundi, quod tanta vi, quanta est perturbatio sive
diminutio uniformitatis, in obstaculum pugnat. Unde intima quaedam commutatio nascitur cum
tumultu cujus effectus ad nos usque pervenit. Hinc mirari non debemus majorem saepe vim
esse reactionis, quam pro mole corporis, quoniam non corporis in quo fit reactio, sed fluidi
ambientis potentiae debetur. Ideo vis reactionis, est in composita ratione ex potentia fluidi
ambientis sive motoris, et quantitate turbationis sive introductae difformitatis.
Prop. 20.
~~~~Si duo corporum genera sufficienter misceantur, unum in quo plurimum materiae crassioris, alterum in quo parum; post mixturam fiet distributio quaedam tendens ad aequabilitatem. Ea autem distributio fiet cum tumultu.~~~~ ~~Nam conatus generalis ad uniformitatem per prop. 5. causa est cur materia aequabiliter distribuatur, ubi id fieri potest. Potest autem cum locum nacta est, nacta est autem mixtione; nam cum antea unumquodque corpus suis limitibus continebatur quibus diutino motu liquidum ambiens assueverat; nihil nisi aequivalens elabebatur, vel illabebatur: itaque ubi crassa erant corpora, alia crassa succedebant, et subtilibus subtilia; nunc postquam mixtura hos motus liquidorum turbavit, rupta sunt vincula (quae ut dixi non alia erant, quam hi ipsi motus) et materia per utrumque corpus diffunditur virtute conatus ad uniformitatem; unde omnibus discussis et disjectis tumultus: qui denique desinit in quietem, id est motum conspirantem et qualemcunque uniformitatem: qualemcunque, inquam, non omnimodam: hanc enim praecipitata in novum corpus coitio praevenire solet. Unde fit ut nova semper reactionum materia supersit, neque unquam Elementaria quaedam corpora plane pura habituri simus.
Prop. 21.
~~~~Si duo corpora ita sint constituta ut fluidi ambientis motus aequabilis facilius circa ipsa atque per ipsa exerceatur si propinqua sint quam contra; tunc ad se invicem tendent atque cohaerebunt: sin vero ille difficilius exerceri possit, [tunc] fugient sese atque repellentur. Patet ex prop. 6.~~
Ex hoc principio dubium nullum est phaenomena fugae atque attractionis in magnete aliisque corporibus oriri. Et cum videamus limaturam ferri admoto magnete (: id est aucto motu fluidi ambientis ob praesentiam materiae circa magnetem gyros exercentis ob dicta prop. 19. :) in pilorum formam erigi, et quasi funiculum ex arena necti, sequitur in corporibus saepe etiam hinc oriri connexionem atque firmitatem, et prioris formae recipiendae conatum, et corporum in liquidis solutorum recollectiones in crystallos certa forma praeditas.
Ex his paucis intelligi arbitror, quantus nobis apertus sit campus, accurate et sine hypothesibus philosophandi, modo jam experimenta (: quae habentur annotata a viris diligentibus aut quae adhuc sumenda esse vera Analysis ostenderit :) geometricis elementis et legibus mechanicis conjungantur, nec dubito quin studio adhibito, de summa rerum et potissimis motibus qui circa nos exercentur, aliquid certi demonstrari possit, unde postea varia rerum particularium phaenomena explicabuntur, et imperium nobis in naturam asseretur.
Cum enim ego pro certo habeam omnes motus in corporibus nobis obviis ab Astrorum motibus, atque luce oriri, fixarum autem distantia causa sit cur credam, quae in ipsis fiunt, ea effectus quidem aliquos sed lentos tamen et multorum seculorum decursu aegre sensibiles apud nos excitare; ideo superest ut omnia solis et planetarum luci et motibus transscribantur. Hi motus neque tam multi neque tam implicati sunt ut a Geometriae et mechanices intelligentibus accurate satis cognosci posse sit desperandum. His autem semel constitutis poterunt ab ipsis principiis et a priori, ut vocant, rerum terrestrium phaenomena derivari: unde patebit quae sit natura Elementorum, et quibus omnia mixtionibus formentur. Quibus si addantur Analyses corporum quaeque nobis quotidie occurrunt, non dubitem certis demonstrationibus constitui posse causas rerum. Et quemadmodum in Analysi Mathematica judicari potest, sufficientiane sint data ad solvenda problemata, ne scilicet quaeramus quae dudum in potestate sunt; ita in re physica analysin aliquam superesse arbitror cujus ope et ex datis phaenomenis duci queat, quicquid in illis continetur, et appareat quantum datorum desideretur ad absolvendam quaestionem. Inde enim ars nascitur, experimenta ita data opera instituendi ut ad difficultates e medio tollendas serviant. Equidem fateor quosdam bona fortuna in Experimenta quaedam insigniter lucifera incidere: saepe tamen ad easdem conclusiones via certa perveniri poterat, in quam nihil fortunae juris esset. Neque dubito si homines aliquot lecti serio agerent, quae in nostra potestate sunt, unius decennii opera omnium retro seculorum labores obscurari posse.
Habes, Honorate, sententiam meam de fugiendis Hypothesibus arbitrariis deque quaerendis in re naturali demonstrationibus, quod fit dum probabilia a certis sejunguntur, et ex compertis phaenomenis inveniuntur aliorum phaenomenorum rationes incompertae, ut fingere causas minime opus esse videatur. Hujus instituti specimen paucis hoc loco propositionibus exhibui, sed ex quibus vides res magnas pendere. Breviter animi sententiam exposui, quod scribam versatissimo in hoc atque omni alio studiorum genere viro. Nam apud plurimos omnia minutim declaranda essent familiaribus exemplis, et schematismis: quod si viri docti quemadmodum coepere hanc naturalis scientiae tractandae rationem utilem judicare pergent, spes est a me aliisque majora praestari posse. Quae contra Hypothesin meam objecisti, iis ni fallor ipsa ejus explicatione factum est satis, quam ubi perpenderis, fateberis forte mecum, qua es perspicacia, atque ingenuitate, non esse cur diutius gravitatis aut restitutionis aut sympathiae explicandae causa appetitus quosdam aut qualitates atque virtutes adhibeamus quae etiamsi admittantur, quid ad rem clariorem reddendam praestent, ne intelligi quidem a quoquam potest.
[Schluß von L ]
Nunc postquam causam meam apud Te satis dixisse videor, invitante occasione, quaedam
tuarum literarum loca si pateris, obiter attingam. De Cartesio tecum ita sentio magni ingenii
virum fuisse, et illud addo longe plura recte ab eo dicta quam errata esse. Dictio ejus vere
philosophica est, expressiones lucidae atque naturales, verba neque inanibus coloribus picturata,
neque scholastico pulvere squalentia. Ordo qualem desideres a docente, tametsi aliquando
dum meditationibus potius lectorem ducit, quam demonstrationibus cogit, certitudinem abruperit.
Sententiae in re morali sanae admodum et probae; de Deo ac mente rectae atque
praeclarae, in naturali scientia certe in exemplum utiles, ut etiam cum veras rerum causas non
explicat, ingenia tamen inveniendis illis atque percipiendis aptiora reddat, ne scilicet unquam
admittant hypotheses pro veris, quae minus clarae sint quam haec ficta est. Quare Cartesii
scripta vestibulum appellare soleo Philosophiae verae, tametsi enim intima non attigerit, propius
tamen accessit, quam ante illum quisquam, uno excepto Galilaeo, cujus viri utinam omnes
de variis rebus meditationes haberemus quas infortunia ejus suffocavere. Itaque qui Galilaeum
et Cartesium leget aptior erit ad inveniendam veritatem, quam si per omne autorum vulgarium
genus vagetur. Fateor tamen multas et magnas res in Cartesio emendandas esse, potissima est,
quod corporis naturam ponit in extensione, quod est notionibus nostris vim facere, ut taceam
rationem mysteriis quae ipse credere profitebatur inconciliabilem reddere. Nam qua ratione
corpus unum in pluribus locis esse potest, si corpus et spatium, ut ille ait, in re idem sunt. Quis
vero toleraret, quod eludendae hujus ipsius difficultatis causa commentus est, Deum quidvis
posse, etiam quod fieri non posse demonstratur, exempli causa ut alia sit Trianguli natura quam
ab Euclide demonstratur, ut Circulus non sit capacissima figurarum ejusdem ambitus. Quasi
scilicet Deus libero quodam decreto capacitatem largitus sit velut Rex subdito privilegium
concedit, aut quasi eam hodie possit in quadratum transferre. Quae satis ostendunt intimam
veritatis atque certitudinis rationem ei non intellectam. Quae ratio est etiam, si quid judico, cur
ad veram analysin non pervenerit. Unde alius mea sententia gravissimus et periculosissimus
ejus error nascitur, quod Bonitas pendeat a libero Dei arbitrio, non a natura rei. Hoc enim
admisso frustra de Justitia Dei disputamus, qua sublata non tantum admissa Cartesio redemtionis
mysteria laborant, sed et in universum amor Dei tollitur, nam quid est quod Deum, id est
optimum universi regem a Tyranno distinguat, si ejus voluntas bonitatis causa est: aut cur ab eo
bona potius quam mala nostra expectemus, si caeco quodam impetu sine ulla ratione, id est ob
solam voluntatem suam eligit. Neque est cur promissis ejus credamus si veracem esse non
constat. At, inquies, verax est, quia perfectus; recte, perfectionis igitur natura non pendet a Dei
arbitrii voluntate, nisi Deum ipsum a sui ipsius arbitrio pendere ponamus. Si vero quemadmodum
mea sententia est essentiae rerum non a Dei arbitrio sed essentia ejus pendent, manifestum
est ipsam boni atque justi ideam quoque non a Dei arbitrio pendere; quanquam rerum
bonarum atque perfectarum creatio a Dei arbitrio sit profecta, neque enim essentiae sed res
creantur. Res autem creavit Deus quas creari bonum esse vidit, quae rerum sive potius idearum
bonitas non magis libertati ejus obest, quam sapientia quae facit, ut nisi bene agere non possit.
Quod si non est bonitas in ipsis ideis, certe nec in Deo sapientia est, quae nil nisi scientia boni
est. Imo si naturae rerum atque veritates a Dei arbitrio pendent, non video quomodo illi scientia
tribui possit
Itaque non alia foret Dei scientia quam vulgo causidici, qui non universales regulas, sed singulares tantum causarum species novit. A quo errore Plato et Aristoteles longissime abfuere, qui contra suspicati sunt Dei cognitionem non nisi aeternorum esse. Quod improbarem nisi scirem, ex aeternorum cognitione perfecta, cognitionem rerum singularium sine ulla alia peculiari apprehensione sequi quanquam forte non omnes videant, qua id ratione fiat.
Quomodo autem Dei scientia ab ejus voluntate sit independens non video, si rerum naturas pro arbitrio fecit, antequam enim eas faceret, non habebat quod intelligeret, quod rursus absurdum est, nam voluntas sine intellectu, et quae non fiat sub ratione boni, nulla est. Quae faciunt ut verear ne Deus Cartesio fuerit res longe alia quam haberi solet. aut etiam voluntas. Nam voluntas utique intellectum aliquem requirit, neque enim velle quisquam potest, nisi sub ratione boni. Intellectus autem requirit aliquid intelligibile, aliquam scilicet naturam. Quod si ergo naturae omnes sunt a voluntate, etiam intellectus a voluntate erit. Quomodo ergo voluntas intellectum requirit? Haec faciunt ut vereor ne Deus fuerit Cartesio res longe alia quam haberi solet. Caeterum ut error errorem trahit, cum bonitatem ac perfectionem e rerum natura sustulisset Cartesius, omniaque ad caecum quoddam conditoris arbitrium reduxisset, quod scilicet, cum ipsae rationes arbitrariae sint, nullis utique rationibus niti poterat, mirum non est, si periculosam supra quam credi potest sententiam asseveravit, materiam omnes successive formas recipere, sive quod idem est, omnia possibilia aliquando existere, unde sequitur nihil tam inepte ac mirifice fingi posse, quin aliquando existat in mundo: quare omnes illi qui fabulas Milesias sive ut hodie vocant, Romanas fingunt, historiam quandam per omnes circumstantias verissimam, sive praeteritam sive futuram, sive etiam in spatiis longe dissitis, praesentem tradere censendi sunt. Quod falsum esse, demonstrari ni fallor potest. Eo vero admisso mirum non est, si Deus bonum non elegit, sive potius si nihil sua natura bonum est, si quando omnia tandem aliquando futura sunt, nec forte nisi temporis praerogativa discernuntur.
De Logica etiam et in universum de receptis studiis mihi contemtius videtur sensisse Cartesius quam par erat. In Geometria tametsi res maximas gesserit, abfuit tamen ab ea perfectione quam prae se ferebat, in quo non ingenium ejus quod maximum erat, sed pronuntiandi audaciam culpo. Videbatur enim sibi determinare posse in Geometria quicquid ab homine fieri potest, unde quantum abfuerit eventus ostendit. Est enim ejus geometria non nisi rectilinearis, neque ad problemata servit, nisi quae magnitudinem quarundam rectarum per alias rectas determinatam quaerunt; ea enim sola ad aequationes revocantur et a locis pendent. Tantum ergo Cartesius Apollonium ad altiores gradus promovit, praeclare quidem, sed non ut propterea omnibus Veterum luminibus obstruxisse putari debeat. Quoties vero curvilineorum magnitudo quaestionem ingreditur, incipit Geometria illa cujus vim nullus opinor Veterum praeter Archimedem intellexit. Cujus non nisi pauca, elegantia licet Cavalerius et Torricellius attigere. Ego et duobus e Societate vestra viris summis, Guldino et San Vincentio plurimum debere arbitror Geometriam. Sed nunc eo ni fallor provecti sumus, ut tantum ab illis absimus, quantum illi a prioribus. Quod si nihil aliud Hugenii certe opus ostendit de Pendulis, in quo sublimis cujusdam atque arcanae Geometriae specimina eduntur. Quod si dicam a me nunc aliquid addi posse Geometriae fortasse non indignum seculo, rem Hugenii aliorumque amicorum sententia non absurdissimam asseruero: possumus enim quae Cartesius a se praestari non posse fassus est, et singulari quodam analyseos genere tribus lineis praestamus, quae tota sua methodo nequicquam aggressum alicubi Epistolae ostendunt.
Haec ut res ipsa tulit de Cartesio dixi, nunc tua vestigia sequar Honorate, et quod
scientiam rationum universalium sive Metaphysicam a Cartesio praeteritam, excoluisti, valde
laudo, ac vellem tamen aliquando fuisses paulo in demonstrando severior, quam fuisti.
Caeteris missis, quae aut omnino probo, aut in alium locum differo, nunc ad Physicam tecum transeo. Ubi quidem non video cur eidem spatio pleno nunc plus nunc minus materiae tribuamus. Quid est enim penetratio, si hoc non est. Certe cum manifesta in promtu explicatio sit rari atque densi, per subtiliorum ac minus resistentium extrusionem atque intrusionem, cur ad nescio quae non intellecta confugiamus. Quod materiam homogeneam ad diaphanum requiris, cum pororum usu conciliari posset, nam in homogeneo similes ubique sunt pori.