Series II Band 1 · No. 131.
LEIBNIZ FÜR BARUCH DE SPINOZA
[Mitte November 1676.] [89.]
Quod Ens Perfectissimum existit.
Perfectionem voco omnem qualitatem simplicem quae positiva est et absoluta seu quae
quicquid exprimit sine ullis limitibus exprimit.
Qualitas autem ejusmodi quia simplex est ideo est irresolubilis, sive indefinibilis, alioqui enim vel non una erit simplex qualitas, sed plurium aggregatum vel si una erit limitibus circumscripta erit, adeoque per negationes ulterioris progressus intelligetur contra hypothesin, assumta est enim pure positiva.
Ex his non est difficile ostendere, omnes perfectiones esse compatibiles inter
se, sive in eodem esse posse subjecto.
Nam sit propositio ejusmodi:
A et B sunt incompatibiles
(: intelligendo per A et B duas ejusmodi formas simplices, sive perfectiones, idemque est si
plures assumantur simul :). Patet eam non posse demonstrari sine resolutione terminorum A vel
B, alterutrius vel utriusque; alioqui enim natura eorum non ingrederetur ratiocinationem ac
posset incompatibilitas aeque de quibusvis aliis rebus ac de ipsis demonstrari. Atqui (ex
hypothesi) sunt irresolubiles. Ergo haec propositio de ipsis demonstrari non potest.
Posset autem utique de ipsis demonstrari si vera esset quia non est per se nota. Omnes autem propositiones necessario verae sunt aut demonstrabiles aut per se notae. Ergo necessario vera non est haec propositio sive non est necessarium ut A et B in eodem subjecto non sint. Possunt ergo esse in eodem subjecto et cum eadem sit ratiocinatio de quibuslibet aliis ejusmodi qualitatibus assumtis, ideo compatibiles sunt omnes perfectiones.
Datur ergo sive intelligi potest subjectum omnium perfectionum, sive Ens perfectissimum.
Unde ipsum quoque existere patet, cum in numero perfectionum existentia contineatur.
(Idem ostendi potest etiam de formis compositis ex absolutis modo dentur.)
Ostendi hanc ratiocinationem D. Spinosae cum Hagae Comitis essem qui solidam esse
putavit, cum enim initio contradiceret, scripto comprehendi et hanc schedam ei praelegi.
Schol.
Cartesii ratiocinatio de Entis perfectissimi existentia supposuit Ens perfectissimum intelligi
posse, sive possibile esse. Hoc enim posito quod detur ejusmodi notio, statim sequitur
existere illud Ens, quoniam ipsum tale finximus ut statim existentiam contineat. Quaeritur
autem an sit in nostra potestate tale Ens fingere, sive an talis notio sit a parte rei, clareque ac
distincte sine contradictione intelligi possit. Dicent enim adversarii talem notionem Entis
perfectissimi sive Entis per Essentiam existentis esse chimaeram. Nec sufficit Cartesium
provocare ad experientiam, et allegare quod idem ejusmodi in se clare distincteque sentiat, hoc
enim est abrumpere non absolvere demonstrationem, nisi ostendat modum per quem alii
quoque ad ejusmodi experientiam venire possint. Quotiescunque enim inter demonstrandum
experientias allegamus, debemus aliis quoque modum ostendere faciendi eandem experientiam,
nisi eos sola tantum autoritate nostra convincere velimus.
Propositiones quarum desideratur demonstratio.
Prop. 2. duae substantiae diversa attributa habentes nihil inter se commune habent.
Prop. 5. in rerum natura non possunt dari duae aut plures substantiae ejusdem attributi.
[Prop.] 10. unumquodque unius substantiae attributum per se concipi debet.
[Prop.] 22. 23. de modis infinitis.
Sch. 31. intellectus, voluntas, ad naturam naturatam non vero naturantem referri debet.
(part. 2) [Prop.] 19. 22. pugnare videntur: attamen 26. Datur ergo idea ideae. 29. 49.
III. HANNOVER Dezember 1676 ─ 1685