Series II Band 1 · No. 130a.

LEIBNIZ AN HEINRICH OLDENBURG

Paris, 27. August 1676. [121.]

Latin

[ ... ] Pendet negotium ex re longe majore, arte scilicet combinatoria generali ac vera, cujus vim ac potestatem nescio an quisquam hactenus sit consecutus. Ea vero nihil differt ab analysi illa suprema, ad cujus intima quantum judicare possum Cartesius non pervenit; est enim ad eam constituendam opus alphabeto cogitationum humanarum et ad inventionem ejus Alphabeti opus est analysi axiomatum; sed non miror ista nemini satis considerata, quia plerumque facilia negligimus, et multa quae clara videntur, assumimus; quod quamdiu faciemus nunquam ad illud perveniemus, quod mihi videtur in rebus intellectualibus summum, nec genus calculi, etiam non-mathematicis accommodati, obtinebimus. [ ... ]