Series II Band 1 · No. 126.

LEIBNIZ AN VINCENT PLACCIUS

Paris, 10. Mai 1676. [153.]

Latin

Clarissimo Viro Vincentio Placcio

Gottfridus Guilielmus Leibnitius.

Cum dudum mihi ex tuo Nomico Pacemuto notus esses, et subinde quaererem si quid aliud tuum nomen praeferret; ecce in manus meas incidit liber tuus de Scriptoribus Anonymis et Pseudonymis, multis eruditionis et judicii documentis refertus. Eum avide legi, et sub finem promissa tua vidi laetus. Statim impetum sumsi hortandi ut pergeres atque instituta tam praeclara urgeres. Video enim ab omnibus doctrinae et ingenii praesidiis te instructum, posse praestare quae alii ne animo quidem concipere audeant. Gaudeo etiam Feldenum tibi amicum esse, cujus viri judicium et demonstrandi peritiam semper magni feci. Audio quendam alium tractatum a te fuisse publicatum, cujus argumentum sit necessitas religionis, et quod philosophia sola ad beatitudinem non sufficiat: gratulor tibi hujusmodi meditationes, ad quas JCtorum vulgus assurgere non solet. Ita enim semper judicavi Jurisprudentiam veram a religione et philosophia inseparabilem esse.

Quaeres quid a me promissis olim tam liberali ab eo tempore actum sit: respondeo affecta esse multa, perfectum et omnibus numeris absolutum nihil. Nam cum itineris Gallici imposita mihi fuisset necessitas, ab eo tempore usus loci oportunitate et doctorum virorum consuetudine, quidvis potius quam jurisprudentiam cogitavi: non ita tamen ut aliquando coepta resumere desperem, imo si jurisprudentiam civilis scientiae ambitu comprehendis, eam scilicet quae non arbitrio legum, sed publica utilitate nititur, nec ipsam neglexi. Adjeci mathematicarum scientiarum studium paulo intentius, atque illud effeci praeter spem, ut Parisiis, in tanto eruditorum numero, non omnino aspernandus haberer; nam et inventa quaedam mea in numeris, et geometria, et re mechanica cum applausu excepta sunt. Unde si nihil aliud, hoc certe consecutus sum, ut veram Analyticen, et genuinas demonstrandi artes illustribus exemplis didicerim; jamque si non tam multa, certe meliora etiam in juris scientia sim daturus.

Video in Anonymis tuis factam aliquoties mentionem mei. Ratio Corporis Juris Reconcinnandi non est ex toto mea, tametsi ego quoque consilio huic non aspernando, accesserim. Methodus nova discendi docendique juris liber est effusus potius quam scriptus, in itinere, sine libris, sine poliendi otio: alioquin facile credes exactius quiddam a me potuisse dari. Praeterea multa sunt, quae nunc ne probo quidem. Quare quod ais in nonnullis te dissentire, non miror; nam ego quoque mutarem non pauca, si male tornatum opus incudi reddere liceret. Scis ubi primus scribendi calor deferbuit, nos nobis ipsis maturiore jam judicio displicere. Sed et amicis tunc obsecutus sum, qui festinatam licet scriptiunculam, mihi notitiam magnorum virorum, et favorem Principum parare posse, non ex vano conjecere. Sed et nonnulla dixi, quorum ne nunc quidem poenitet. Sed de fato libri dudum a me pro derelicto habiti non sum admodum solicitus, nec cuiquam ejus censori succenseo.

Intelligo Clarissimum Virum Martinum Fogelium tibi amicitia junctum fuisse, dum viveret. Mors ejus omnibus acerba extitit, quibus nota erat doctrina viri, et rara inter nostros judicii maturitas: praeterea spes quam de Historia Lynceorum, et Jungianis reliquiis conceperamus decollavit, insigni jactura rei literariae, nisi quisquam succedit in hanc curam. Fac quaeso ut sciam, quo haec sint loco, quidque de Jungianis pariter ac Fogelianis collectaneis et monumentis sperari possit. Qua de re quo uberius scribes, eo majorem a me gratiam inibis. Si quid vicissim desideras paratum me ad omnia officia scito. Vellem quoque nosse, ubi nunc terrarum agat Christianus Ravius, et quid factum sit ejus Manuscriptis Orientalibus sive Spoliis Orientis. Ea Berolinum delata Bibliothecae Electorali Brandeburgicae accessisse mihi narravit aliquis, nescio an vere. Videor mihi quasi per somnium vidisse ejus versionem Apollonianorum Conicorum quae non nisi Arabice extabant: fac quaeso ut sciam, an non errem.

Vides me satis confidenter scribere, quasi scilicet te responsurum esse certum sit; sed si te bene novi, aut potius, si bene novi genium virorum supra vulgus doctorum, non possum de humanitate tua dubitare.

Unum adjicio: Paulus WΓΌrtius qui exercitui in Batavis cum imperio praefuit, vir rei militaris et mathematicarum scientiarum peritia clarus, nuper apud vos, ut scis, fato concessit. An vero reliquerit aliqua, quae ad incrementum scientiae pertineant, Tibi non erit ignotum. Quod superest vale Vir Clme, mihique tibi deditissimo fave.

Dabam Lutetiae Parisiorum 10 Maji 1676.