Series II Band 1 · No. 122.

LEIBNIZ AN DEN DAUPHIN

[Ende 1675.]

Latin

Cum tempus venturum sit Domine, quo genus humanum cujus tu nunc cura es, cura tua erit, ideo publice interest, ut de facultatibus ejus mature instruaris, quas reddere ampliores, illibatas certe posteris transmittere, ad te pertinebit. Vides undique ad te confluere qui tibi rationes reddant administrati hactenus Mundi, vides Maximum Regem, qui in te perennaturus est, id agere ut breviarium orbis tibi describatur, unde intelligas non tantum qui nunc sit status rerum, sed et quibus gradibus huc usque perventum sit, et quibus augmentis ipse tener mundi concreverit orbis. Sunt qui Tibi admiranda providentiae arcana recludunt, qui terram illam rubram spiraculo vitae animatam, fatale posteris pomum, expiatam internecino lavacro tellurem, jam novum ex arca Mundum, patres familiarum nationum genitores, et vaginam gentium Babyloniam; et caeteram Mundi antiquitatem memorabunt, quae libris tantum sacris debetur. Inde lectum a Deo Abrahamidem populum, non suo merito, sed ut inde coelestis ille tot promissus oraculis redintegrator humanarum rerum aliquando prodiret, et natio aliqua toto sparsa orbe tam mirabilium historiarum perpetua traditione certa testis extaret. Miraberis piscatores aliquot superiore quodam vigore animatos, bellum generi humano denuntiare, et de philosophorum ingenio, et Imperatorum potentia triumphantes, trophaeum denique in ipsa Roma erigere sub Constantino. Mox Barbaros a Deo ex ultimo septentrione excitari ut docerentur. Notabis Clodovaei votum, et celebrem Martelli victoriam cui religionis et imperii conservatio debetur, et Caroli Magni expeditiones pro fide. Et cum fatali revolutione, Occidentis felicitatem Oriens sub Saracenis luit, videbis majores tuos cruce signatos praeludere magnis illis rebus, quas oracula a Francorum pietate et fortitudine promittere ducuntur, et quorum initia nostrum fortasse seculum videbit, vergentibus fatis.

Sunt alii qui te de gerendis rebus instruunt, qui imperiorum ortus et interitus, atque illud inprimis tradunt, quid durabilem, quid beatam faciat Rempublicam, quantum amor subditorum terrori praestet, quae vires Regno, qui census populorum, quae arma, quae classes, qui socii aut amici. Cumque corpora naturalia sint instrumenta rerum agendarum, et uno physico invento totam belli gerendi faciem immutatam esse constet, non deerunt, qui motuum leges, et arcanas naturae machinas variis hominum inventis detectas aut promotas tibi describent. Iidem docebunt maximum homini instrumentum ipsum hominis ingenium esse, quod exigui cujusdam Numinis instar dominium exercet in rebus.

Quod cum ita sit operae pretium erit historiam exponi illius belli quod homini est cum tegente sese ac saepe rebelli natura. Ut appareat quibus artibus eam aggressi sint veteres illi in hoc ingenii campo duces, quos philosophos vocamus, quo usque imperii nostri in corpora circa nos pomoeria promoverint, quis sit ille novus orbis intellectualis nostro detectus aevo a Galilaeo, Bacono, Cartesio, aliisque Argonautis. Hanc ego provinciam in me recepi, scribendae Historiae Philosophicae, quae non minus jucunda est et non multo minus utilis quam politica. Videbis Orientales populos primos ut pietatis autores, ita veritatis depositarios fuisse, sed pleraque apud Aegyptios Babylonios Indos, in arcanis habita, donec Pythagoras occidenti intulit philosophiam. Quem ego magnum fuisse virum arbitror, id enim egisse video, ut homines meliores redderentur, et ut rectores populorum essent sapientes, unde diu reipublicae administratio in urbibus magnae Graeciae penes Pythagoricos fuit. Pythagoras duas scientias maxime coluisse videtur Mathematicam et moralem. Democritus aetatem in experimentis consumsit, Socrates de rebus humanis familiariter locutus est; Parmenides, et Plato, et Aristoteles, et Chrysippus artem quandam disserendi subtilem et ingeniosam nec contemnendam, ex Metaphysica et Dialectica compositam formavere. Diu apud Stoicos regnum fuit, in libera inprimis Graecia, et Roma. Nam illa secta libertate quadam acri dominantibus gravis erat. Christiani veteres a Platone non abhorrebant quod religionis mysteriis non abludentia aliquando dicere judicarent. At S. Augustinus peripateticam disserendi subtilitatem junxit. Inde cum Barbari orientem atque occidentem diripuissent, nescio quo fato factum est, ut solus ex veteribus Aristoteles restaret, qui integrum philosophiae corpus praeberet. Cum ergo Carolus Magnus de Scholis restaurandis cogitaret renovata philosophia necessario Aristotelica fuit. Neque enim ab illorum temporum Barbarie inventor expectandus erat dogmatis novi. Et vero forte melius in eo nobis consuluit providentia quam quidam putant. Aristoteles enim severis quibusdam legibus primus illigavit ratiocinationem exemplo mathematicorum. Organon ejus semper inter pulcherrima hominum inventa habebitur aequis judicibus. Nec vero ejus physica adeo ab experimentis et nostri temporis inventis abhorret quam multi putant. Harvaeus qui Circulationem sanguinis prodidit orbi, scriptis Aristotelis de generatione, partibus, historia animalium mire delectabatur. De Logica autem et arte dicendi et Civili scientia admiranda si quid judico monumenta nobis Aristoteles reliquit. Cum ergo in Monasteriis, quae sola tunc eruditionis receptacula erant, non fere nisi Aristoteles et Augustinus legerentur, mirum non est homines ingenio atque otio abundantes, sed ab experimentis et mundo remotos, certas quasdam notiones abstractas ex his autoribus arreptas longius protulisse quam necesse erat. Unde doctrina illa nata est quam scholasticam vocamus, quae habet et ipsa usus suos; sunt enim in vetustioribus scholasticis D. Thoma, et Scoto, et Durando, et Occamo, aliisque contemplationes quaedam egregiae quas aestimabunt qui primae philosophiae praestantiam intelligent. Hoc rerum statu diu pacatum Aristoteles imperium tenuit, donec inter naufragae Graeciae reliquias in Italiam ejectas, Platonici quidam comparuere. Ab eo tempore bella rempublicam philosophicam exercuere, et varia Aristoteles fortuna certavit, praeliis ambiguus bello non victus. Platonicos facile sustinuit, quid enim facilius quam verba verbis repellere, at ubi Machinas admoveri sensit, et cuniculos agi, et naturam rerum in certamen descendere, Mechanicis et Chymicis insurgentibus, tum demum dubitare coepit de imperii perpetuitate. Itaque partem ditionis suae nudatam hostibus objecit, coelo toto decessit; et intra sublunaria conclusus quatuor elementa non infeliciter opposuit hostibus non nisi atomos jaculantibus. At ubi Cartesii vortices comparuere, genus machinae bellicae novum et validum, Elementa salutem in pedibus quaesivere. Ignis ad hostes defecit, jam tum chymicis amicus; aqua anguillarum instar elapsa est sub manibus; aƫr se gravem devenisse miratus est; terra timuit ne abrepta et de vortice in vorticem transdita Cometae fatum experiretur. Jamque res ad triarios redierat, et actum erat de imperio philosophico, nisi egregius quidam juvenis armis inclytus, aethera vocant, ad coelum origines referentem, et Elemento stellarum analogum; velut Achilles alter, a navibus veniens, suppetias suis tulisset, circa hunc vortices frustra fremuere. Aether sumto nunc Animae mundi, nunc spiritus universalis nomine, explorator in castra hostium profectus est. Ignem correptum sub signa reduxit, variis artibus inter hostes dissensiones excitavit, atomos vorticibus commisit, cum Archaeo fratre apud Chymicos magna autoritate et fama militante, secreto in gratiam rediit, ejusque ope effecit, ut Paracelsi et Helmontii satellites, sal sulphur et mercurius, humor triumviralis, Gas et Blas, acidum et alcali, cum materia subtili, ramentis, ruderibus, particulis striatis ac ramosis manus consererent. Ita Peripatetici respiravere. Nunc de pace agitur, et Hippocrates atque Archimedes proxenetae, illud sperant a bello fessis obtineri posse, ut utrique agnoscentes, quam gravis ipsis hostis instet, Corpus; cujus pravitate quotidie pereunt; cum Paracelsum et Helmontium et ipsum Cartesium nihilo caeteris vivaciores fuisse constiterit; arma in communem inimicum vertant, inito foedere, ut quod quisque ex hoste coeperit, ad ipsum pertinere intelligatur. Ita futurum esse, ut tandem naturae claustra variis machinis a Drebelio, Bacono, Torricellio, Gerickio, Boylio admotis perfringantur. Et hostes illi occulti qui nostrae vitae quotidie insidias struunt, si non internecione deleantur, certe ad minorem numerum redigantur.

Habes Domine compendium Historiae philosophicae, quod Tibi non injucundum videbitur, cum intellexeris.