Series II Band 1 · No. 121.

LEIBNIZ AN HEINRICH OLDENBURG

Paris, 28. Dezember 1675. [117.130a.]

Latin

Paris 1675. 28. Xbr.

[ ... ] Illmo Boylio rogo me commendes, quandocunque occasio dabitur. Virum in tantum aestimo, in quantum virtus et doctrina in homine possunt. Legi nuper diatriben ejus de studio Theologico non contemnendo, quae me mire affecit; et in illa voluntate confirmavit, quae mihi ut nosti jam dudum fuit, scientiam de Mente tractandi per Geometricas demonstrationes. Multa in hoc genere mira a me sunt observata; quae aliquando quo par est rigore exposita dabo.

Cartesianis quibusdam in hoc argumento non acquiesco. Multa inaedificantur ideis, quae mihi sophismatis suspecta sunt. Sed et in corpore necessario aliud quiddam ab extensione; quare discrimen mentis et materiae nondum patet ex discrimine cogitationis et extensionis. Aliud nobis principium dedit natura rerum, ex quo patet perennitas Mentis, directa demonstratione. Quaecunque a Scholasticis, a Valeriano Magno, a Cartesio, aliisque ex Entis illius notione ducuntur, cujus Essentia est existere, ea tamdiu vacillant, quamdiu non constat an tale Ens possibile sit, sive intelligi possit. Pronuntiare talia facile est, intelligere non aeque. Posito tale Ens esse possibile, sive aliquam esse ideam respondentem his vocabulis, utique sequitur existere tale Ens. Multa videmur nobis cogitare (confuse scilicet) quae tamen implicant. Exempli causa: Numerus omnium numerorum. Unde valde suspecta esse debet nobis notio infiniti, et minimi et maximi, et perfectissimi, et ipsius omnitatis.

Neque fidendum his notionibus, antequam ad illud criterion exigantur, quod mihi agnoscere videor, et quod velut Mechanica ratione, fixam et visibilem, et ut ita dicam irresistibilem reddit veritatem. Quale nobis inexplicabili beneficio tributum est a natura. Haec Algebra quam tanti facimus merito, generalis illius artificii non nisi pars est. Id tamen praestat, ut errare ne possimus quidem, si velimus, et ut veritas quasi picta velut machinae ope in charta expressa deprehendatur. Ego vero agnosco quicquid in hoc genere praebet Algebra non nisi superioris scientiae beneficium esse, quam nunc Combinatoriam, nunc Characteristicam appellare soleo; longe diversam ab illis quae auditis his vocibus statim alicui in mentem venire possent.

Hujus mirabilem vim ac potestatem, Praeceptis aliquando et speciminibus me explicaturum spero, si sanitas atque otium fuerit. Non possum hic paucis verbis rei naturam complecti, illud tamen ausim dicere, nihil facile ad humanae mentis perfectionem efficacius concipi posse: ac recepta hac philosophandi ratione fore tempus, et mox fore, quo de Deo ac mente non minus certa quam de figuris numerisque habeamus, et; quo Machinarum inventio non difficilior erit, quam constructio problematum Geometricorum: exhaustisque his studiis (: nisi quod semper infinitorum theorematum elegantissimae supererunt harmoniae, indies observandae tunc magis quam eruendae :) ad solam homines redibunt naturae indagationem, quae nunquam in potestate futura est: nam in experimentis ingenio et industriae fortuna miscetur.

Boyliano itaque more semper philosophabuntur homines, nostrum aliquando ad finem perducent: nisi quatenus ipsa quoque natura rerum, in quantum cognita est, calculis subjici potest, et novis detectis et ad mechanismum reductis qualitatibus novam applicandi materiam Geometris dabit. Sed impetus scribendi effert me longius quam constitueram facitque, ut non satis cohaerentia dicam. [ ... ]