Series II Band 1 · No. 116.
LEIBNIZ AN PIERRE DANIEL HUET
[Paris,] 10. Mai 1673. [115.185a.]
Illustri Viro D. Petro Danieli Huetio
S.P.D. Gottfredus Guilielmus Leibnitius.
Pro certo comperi Vitruvium celeberrimi Valesii sub praelo sudare: editore nobis multa nova ac singularia a se primum detecta, promittente, in quibus omnes hactenus interpretes lapsi sint, eosque errores per totum Vitruvium fusos esse. Quae res facit, ut antequam editio ista prodeat, manum admoliri scriptori non ausim, ac ne constituere quidem mecum, quid Tibi promittere debeam, praeterquam enim, quod vir tantus fortasse hominem novum in occupatam a se materiam involare non satis aequo animo laturus sit, paratus ipse succum Gallicae editionis Latina complecti, ut quemadmodum illic Colberto, ita hic Montauserio, utrobique Regi satisfaciat; superest et aliud cogitandum mihi, an nimirum post messem ejus spicilegium mihi relictum sit, observationum quarundam non contemnendarum. Ita enim ego animatus sum, ut ne attingere quidem argumentum audeam, ubi spes non sit praestari aliquid extra ordinem posse, nam medullam bonorum interpretum clare breviterque exhibere, fortasse non adeo difficile fuerit. Quare venia Tua, Vir Amplissime, eousque deliberationem meam differre cogor, nisi quis interim, aptior me, in tanta praestantium virorum copia, eam operam occupaverit.
Ac fortasse interea, nisi Tibi aliter videtur, Martianum absolvero, cum disciplinae quas tractat ille, magis in medio positae, novo quodam apparatu tantopere non indigeant: at qui Vitruvium pro argumenti dignitate tractare velit, eum ad nostri temporis experimenta respicere, et cum opificibus atque architectis conferre debere censeo: ut collatis veterum praeceptis, et peritia nostrorum, aliquid inde usus in publicum dimanet. Sed haec tempus otiumque huic uni rei aliquandiu impensum postulant.
Ad Martianum vero sunt mihi jam in promtu nova quaedam ac forsan digna scitu, plerisque artibus quas ille tractat, nonnihil illustrandis; quae et publici magis saporis sunt, juvenique, quali laboratur congruentiora. Cum Vitruviana non nisi ab artificibus, aut aliis quidem, sed in severiorum disciplinarum cultu profectis, intelligantur. Adde quod Capella a nemine perpetuo commentario illustratus est, et, si quis alius Veterum, remedio ab Illmo Duce Montauserio invento, id est versione, ut sic dicam Latina, indiget.
Mitto ecce specimen in Martianum, idem illud, quod jam monstraveram, sed reformatum. Ex intertexta enim explicatione continuam velut versionem feci. Notae sunt tumultuariae; scriptae scilicet, nullo alio libro adhibito, praeterquam ipso Martiano: postea polientur. Cavi ne a Grotio dicta repeterem, cujus notas, nisi aliter sentis, integras inserere cogito. Mitto et Argumentum totius fabulae, quod inter legendum memoriae causa ludens contexui. Haec a Te coram, ubi permiseris, recepero.
Nisi interrumpar solito frequentius, faxo ne moram meam accusetis et interrumpor sane non raro, cum demonstrationes quasdam in Arithmetica tum simplici, tum infinitorum, et Geometria, et Scientia motus, et Optica, et Mechanicis, a me repertas, poliri ac publicari amici flagitent. Nec negligendum est commercium literarium, cum amicis in Germania, Anglia, Septentrione. Nuper ut obiter dicam, misere mihi ex [Anglia], rationem Corporis Algebraici condendi, quod moliuntur absolutissimum certe, congestis in unum omnibus omnium, quae hactenus in eo argumento extant, inventis. Sed et Machina Arithmetica me subinde sibi vendicat, quae nunc properat ad metam, specimen fortasse datura, posse a machinis effici, quae hominis etiam industrii non manum tantum, sed et ingenium fatigant.
Haec spero, Vir Amplme, excusabunt me apud Te, si assiduitatem praestare semper non possum; et hodie certe venire me, ut erat officii mei, mutatio domicilii, quod nunc in S. Germani suburbium, ac Palatii Luxemburgici viciniam transfero, prohibet: dissolvendis componendisque reculis occupatum. Spero habiturum me occasionem, nisi statim San Germanum redis, excusandi me coram.
Interea vale ac homini Tibi obsequentissimo fave.