Series II Band 1 · No. 115.

PIERRE DANIEL HUET AN LEIBNIZ

Paris, [19. April] 1673. [114.116.]

Latin

Clarissimo Viro

Gothofredo Gulielmo Leibnitio S.P.D. Petr. Dan. Huetius.

Cum primum molestissima hac lippitudine levatus sum, clarissime vir, statim ad praestantissimum Oldenburgium scripsi, quo et humanitati ipsius referrem gratias, et de meo Vettii Valentis codice Mso quid mihi consilii esset, significarem. Epistolam tuae trado fidei; librum ipsum, quod intuta sunt hoc saeviente bello itinera, alio tempore transmittam, postquam id sine periculo fieri posse intellexero. Martianum Capellam exornandum, et curis tuis perpoliendum quod susceperis, gratulor et auctori ipsi, cui nova lux, novusque accedet cultus, et tibi viro et Philosophiae totius, et humaniorum literarum peritissimo; quae duo subsidia ad operis hujus perfectionem nihil nisi praeclarum conferre possunt. Proximo Mercurii die pomeridianis horis confluent huc viri complures eruditi, qui interpretandorum itidem aliorum auctorum curam in se receperunt. Huic uti conventui interesse velis valde te hortor, unde instituti operis rationem intelligas, quae verbis alioqui satis explicari non potest. Vale, vir eximie, et me ama. Lutet. XIII. Cal. April. MDC LXXIII.