Series II Band 1 · No. 114.
LEIBNIZ AN PIERRE DANIEL HUET
Paris, 15. April 1673. [111.115.]
Illustri Viro, Roberto Danieli Huetio,
Gottfredus Guilielmus Leibnitius.
Mitto ecce quam promiseram, Historiam Anglicanam Hiberni illius mirifici solo contactu medentis: addo versionem vivam, nam is, qui portat, Germanus Anglicae linguae peritus est, quantum ab extraneo expectari potest; nobisque in itinere pro interprete fuit: idem si jubes, coram Te facile percurret, nam et Gallice loquitur non paulo rectius me: ita aberit Tibi quantum voles, legendi labor, quod oculorum quoque Tuorum interesse putavi, in quibus profecto ipsae laborant literae meliores. Optarem suppetere majora testando cultui, quem magnis hominibus omnes debent, ego privatim Tibi. Sed literulae meae non sunt feraces rerum Te dignarum: Superest unum ergo ut Tibi quando studia non possum, saltem obsequium probem, quod facturus sum, etiam cum periculo famae meae.
Meministi nuper in mentionem nos delapsos operis illius magni, quod Regio jussu, Illustrissimi Ducis Montauserii suasu, ductu Tuo, plausu omnium susceptum est: revocare literas fugientes, revivificare lumen pene moriturae antiquitatis, et optimis autoribus jam tertiam vitam dare, cum post unius vix seculi decursum redeunte contemtu, alio barbariei genere succedente, velut saturi vivendi claudere rursus oculos coeperint. Ita enim video, nonnullos, magnorum Virorum, Baconi et Galilei, et Cartesii monitis et querelis abuti ad internecionem sapientiae veteris, dissimulationemque ignorantiae suae, ut juste sprevisse videantur indigna sciri; multantes ipsi sese, et quantum in ipsis est, orbem, omnibus praesidiis atque experimentis tot seculorum. Et fateor, gravissimis illis scriptoribus, quorum se discipulos profitentur, excidisse quaedam in eundem sensum, quasi instauratione quadam magna, si Bacono, aut rasa animi tabula, si Cartesio credimus, opus sit, ad recte sapiendum; sed condonandum erat liberius invehentibus in temporum suorum supinitatem, et ignavam receptorum dogmatum idololatriam; ac specimina ingentia, veterumque inventis paria, afferentibus de suo: Nec cum illis expostulandum, utcumque de aliis studiis plerumque inique judicent, qui experimenta instituunt ipsi, quorum certe hominum, generi humano laborantium, nunquam nimia multitudo futura est: Nunc autem, ut discipuli quidam minuti, et non minus quam ante, mutato tantum magistro, sectarii, in omnia vetustatis dogmata, vix tenui fama accepta, impotenter declament; ut satis philosophum, satis eruditum, atque ipsi, quis dubitat, Aristoteli praeferendum, arbitrentur, qui modo materia subtili, et vorticibus ubique ingestis, obvia naturae phaenomena explicet, id ad verae doctrinae perniciem pertinere, facile apparet. Capitur enim juventus ignorantia tam dulci, tamque speciosa, ac libenter arripit colorem, tam multa superciliose nesciendi. Equidem minor jactura foret, amoeniorum literarum, nisi majorem traheret: ita enim arbitror, si spretis omnibus aliis studiis, non nisi experimenta, et nostri temporis linguae negotiaque excolantur, periclitari religionem, cujus veritas aut miraculis praesentibus (quae non sunt quotidiana) aut antiquitatis oraculis firmatur; quod nuper etiam Mericus Casaubonus monuit in epistola ad amicum Anglice edita.
Huic tam perniciose gliscenti seculi morbo, vos valituro in alteram usque tertiamque aetatem remedio concurritis: nam si tantae spei Principem, tantis rebus destinatum, interioris doctrinae mysteriis imbuetis, posteritati in multa secula consulueritis. Quantum enim unius Principis approbatio possit, Francisci I. exemplo sensit orbis, cujus etiamnum fructus vivit: Principi placere student omnes, ad hujus nutus circumaguntur fata literarum, et ingeniorum praestantium torrens dirigitur. Sed nec amplius nobiles quoque, et ad negotiorum lucem natae mentes deterrebuntur infamis apud ipsos Criticae salebris, cum complanata per vos via, licebit cuivis uno legendi spiritu, nullo praesidia aliunde emendicandi fastidio, in adyta illa penetrare, quae olim non nisi maxima ingenia sibi per improbos labores accessa fecere.
Huic tantae molitioni Vestrae administros esse lectos Viros praestantes, nemo dubitat, qui Vos novit: quo magis miror judicii Tui benignitatem, qui hominem mei similem nonnihil conferre posse nuper credebas: id ego primum naturali cuidam bonitati tribuebam, qua optimi quique viri velut praeventi de aliis humanissime sentiunt: sed ut Te perstare vidi, de cujus acerrimo judicio non poteram dubitare, re mecum expensa modum reperi, conciliandi conscientiam meam cum spe tua. Id enim fateor, tametsi neque ingenium neque doctrinam mihi arrogem, diligentiae tamen laudem aliquando apud aequos censores consecutum: Et quid aliud expectes a Germano, cui nationi inter ingenii dotes sola laboriositas relicta est.
Restabat de scriptore deliberare, in quo vires experirer, et ea fuit bonitas Tua ut quae
nondum occupata restarent scire me patereris: Ex quibus eos praesertim, in quibus melioris
philosophiae specimen edi posset, Tu quoque mihi commendasti: in quo genere ut ajebas,
supersunt, Plinius, Mela, rei rusticae scriptores, Apulejus, Capella, Boëtius. Quando vero mihi
gratiam delectus fecisti, dicam venia Tua quid congruentissimum putem caeterae studiorum
meorum rationi. Plinius me facile a se [absterruit]: huic opus est Viro Magno, et quod
imprimis necessarium arbitror, Medico, cui omnis th̃w ^%(/ylhw ĭatrikh̃w varietas, perspecta est.
Nec Georgicos attrectare ausus sum, nam nisi quis mysteriis oeconomicis penitus imbutus
sit, ut nostras artes veteribus comparare possit (quae una est ratio lucem foenerandi scriptoribus
istis), operae pretium non fecerit: Elegi ergo, ne Te diutius teneam, Martianum Capellam,
usus ingentis autorem, gratum varietate, scientias non libantem tantum, sed intrantem, solum ex
superstitibus scriptorem cujusdam artium liberalium Encyclopaediae. Sed difficillimum,
inquies, et deformatissimum? Fateor, sed nihil est, quod non audeam Te duce. Addo si nemo
alios occupasset, fortasse ex toto agmine hunc non ideo minus delegissem: ita semper gestii
veterum sapientiam nostri temporis inventis copulare; quare quod relictus est hactenus, bonae
cuidam fortunae imputo. Sane si cui alii, huic certe necessaria illa, quam cogitatis, Orationis
Analysis, ita perpetuo salebrosus est, et horridus, et affectator antiquitatis, sequioris aevi vitiis
incrustatae, ut jure dicere possis, versione latina indigere Martianum. Sed in his ego, inque aliis
omnibus, sequar judicium Tuum, cujus ope fretus, rem tantae difficultatis aggredior: Specimen
Tibi mature feram, ut ex ejus emendatione intelligam rectius rationem consilii vestri.
Interea vale, et homini Tibi obsequentissimo fave.
Dabam Parisiis XV. April. 1673.