Series II Band 1 · No. 12.
JAKOB THOMASIUS AN LEIBNIZ
Leipzig, 6. (16.) Mai 1669. [11.13.]
Ignosce quaeso, si literis prolixis nihil minus, quam prolixas reddidero; non quod gratiam illis prolixitas abstulerit (addidit potius), sed quod otium exiguum, ac nundinarum strepitus non sinat de prolixitate cogitare, quam ipse quoque mihi ultro remittis. Commodum autem sic cecidit, ut ad disputationem illam tuam honeste silere possim, cui quemadmodum satisfacerem, non reperirem. Quanquam enim, quae disseris, legenti mihi non plane excusserunt opinionem pristinam, labefactare tamen sunt visa, et parare me non mediocriter, vel ad abjiciendam sententiam, vel forte ad conciliandam cum tua aliquo modo. Sed verum ut fatear, nescio, si rationes computo meas, sitne consultum mihi, hoc in campo tecum congredi, in quo non sum ita ego versatus, ut paria tecum audeam facere, praesertim cum res ipsa non mediocrem requirat artium mathematicarum peritiam, in quibus desipiam, si tecum congrediar. Adde, quo longe tu me es felicior, cujus vernantissima aetas in ea incidit tempora, in quibus prope debellatum foret: mea contra juventus omnis consumta est in illis aevi barbari reliquiis, e quibus utcunque paullatim emersisse satis habui ad qualemcunque eruditionis profectum. Quare feres aequo animo, si tecum ita jam paciscar, ut si maxime nihil umquam eruditissimae disquisitioni respondero, feram impune sane; cum in proelium me voces plane insuetum mihi, liceat, quod cautorum est militum, intra vallum me continere. Si tamen erit otium cogitandi, rescribam aliquid fortasse aliquando.
De illustrissimo Boineburgio non reperio, quin gratias agam tibi, qui tanti herois non favorem mihi modo, sed amorem plane singularem conciliaveris. Quid enim quaeris? Scioppium suum donavit mihi ultro, cum alterius exempli copiam speret. Caetera prae pudore taceo. Te rogo, perficias apud eum, ut et in benevolentia perseveret (quamquam virtus ejus dubitare me non sinit), et in me laudando sit parcior. Quae nova mihi non pauca nuncias, gratissima fuerunt: Magis me tibi devincies, si per te cognovero, quemadmodum illa tua confessio naturae contra Atheistas, quam Cl. Spizelius edidit, emendanda sit.
De Sarcmasio quid alii sentiant, ipsi viderint. Apud nos quidem neminem scio, cui se insania hominis cum flagitiosa rabie conjuncta probet. Nec dubitare possumus, quin illi viri, quibus blanditur, malint eum de se siluisse in libello famoso. Nec enim unquam ipsi per calcatas aliorum ruinas emergere pulchrum putaverunt. Sed tanta hominem agit vesania, nescio dicam an malitia, ut adscito jam Xavierii Parani nomine, vindicias adversus Lentulum, Nasturtium, Burgoldensem emiserit. Imprimi haec talia nemine vetante, non possum satis mirari. Nec spero futurum esse, ut ad se homo redeat, nisi majori vi coërceatur.
Haberes cum his literis meam de origine animae humanae disputationem, nisi monuisset Freislebius, commodius a mercatoribus, si quid tale vellem, quam per postam fieri posse. Ipse interim et ejus curandae negotium suscepit. In ea, cum poscente argumento disputanda quaedam mihi fuerint adversus Pontificios doctores, nescio num et Illustrissimo Boineburgio mittendum sit exemplum, ne forte incivilitati imputet, si ea mittam, in quibus aliter de argumento gravissimo a me disputatur, quam ipse vellet. Promisi interim ad futuras nundinas disputationes quasi sex, sỳn ue^ṽ eĭpeĩn, quas jam diu affectas de stoica mundi exustione habeo. Tu optimum Maecenatem meo nomine humillime salutabis, proque egregio munere gratias una mecum ages. Vale, et aridae scriptioni ignosce. Lips. d. 6 Maii, 1669.
De studiorum meorum ratione nondum potui fuse ad Illustrissimum Boineburgium disserere, angustia temporis praeclusus. Faciam id alias.