Series II Band 1 · No. 13.
LEIBNIZ AN JAKOB THOMASIUS
Frankfurt, September 1669. [12.14.]
His locis mirifica somnia invalescunt. Becherus Medicus, homo ingeniosus, sed polyprรกgmvn Comiti Hanoviae persuasit, esse in alio terrarum Orbe felices quasdam regiones, atque omnia velut divina quadam virgula fundentes, illuc duci Colonias fundarique grande imperium posse, et inde paulatim in omnem Americanam regionem. Ita inebriato Comiti pecuniolam extorsit, qua profectus ad Batavos a West-Indica societate totam Gujanam, qua mari alluitur, triginta milliarium latitudine, longitudine centum, feudi jure suo Comiti obtinuit. Reversus literas contractus eburneae capsulae inclusas praeferri sibi jussit, et hac ridicula pompa velut ovans Hanoviam ingressus est. Jam parantur omnia itineri Americano.
Quod me attinet, statui edere Librum aliquem hactenus obliteratum, ingeniosum tamen, si
quid judico, Marii Nizolii, cujus Thesaurum et pueri norunt, et qui nondum aere lavantur,
Librum nempe de veris principiis et vera ratione philosophandi Parmae An. 1553. 4o editum,
occasione Libri a Majoragio in eum scripti. Nimirum Caelius Calcagninus reprehenderat officia
Ciceronis, Majoragius scripsit pro Cicerone, eumque Aristoteli conciliare conatur. Nizolius
superveniens scribit contra utrumque, Calcagninum, quod Ciceronem impugnet, Majoragium,
quod Aristotelem defendat, et conciliare Ciceroni nitatur. Majoragius Libro Nizoliano respondet.
Ita tandem Nizolius hos Libros quatuor de vera ratione philosophandi edidit. Quos solos
habeo, priora non vidi. Nizolius his Libris duo inprimis fuse impugnat: 1.) universalia realia, in
quo argumento se Nominalem profitetur, 2.) terminos Scholasticorum. Ostendit enim fuse, nec
minus eleganter quam subtiliter, scholasticos non tantum barbare, sed et parum accurate locutos
fuisse. Nec vero aliorum more nudis invectivis in eorum barbariem detonat, sed et praeterea
substituit alias loquendi rationes ex Cicerone et aliis veteribus haustas, imo prorsus non
technicas, sed e medio sumptas, quibus ostendit, proprie, pure, atque accurate subtilissima
quaeque enuntiari posse. Atque ita universam Logicam percurrit, illud urgens perpetuo, sicubi
res terminis popularibus aeque facile exprimi possit, technicis illis fictitiis tantum ad obscurandum
factis esse abstinendum. Constitui prolixiusculam praefationem adjungere tum de usu
hujus instituti, tum quomodo mitigari debeant, quae acrius justo dicit. Te vero rogo, si quid de
Nizolii Philosophia praeterea compertum habes, aut similis instituti scriptores occurrunt, id
mihi suggerere ne graveris.