Series II Band 1 · No. 100.
LEIBNIZ AN JAKOB THOMASIUS
Mainz, 21./31. Januar 1672. [50.]
Scis, celeberrimum Reinesium, quondam nostrum, MStum inscriptionum opus reliquisse. Id ille Regi Christianissimo dedicare constituerat, et Fridericus Brummerus noster ei rei Parisiis institerat, et paullo post defuncto Reinesio illustris Gersdorfius, ni fallor, Serenissimi Saxoniae electoris legatus, secum exemplar ipsum Parisios tulerat. Sed nihil actum est, sive quod alieno tempore, sive quod alieno loco res proposita, aut alioquin difficultatibus, nescio quibus, impedita fuit. Ego, qui cum Domino de Carcavy, Bibliothecario Regis, qui Colberti jussu res literarias curat, commercium colere soleo, inter cetera forte in Reinesianarum inscriptionum mentionem incidi. Ex eo tempore scripsit mihi Dominus de Gravelle, legatus ordinarius, sive, ut vulgo vocant, Residens regius (Plenipotentiarii Ratisbonae agentis frater), commissum sibi, ut inquireret, qui Reinesii heredes, et quo loco MStum esset, rogavitque me, ut operam in eo negotio sibi navarem. Addidit, intellexisse sese, gratum Regi munus fore, si offeratur, et certa munificentia recognoscendum, sed et, quod auctor olim quaesiverit, ex typographia regia edendum. Ego inquirere, et nuncium, ut credo, non ingratum perferre, in me recepi, et te, quem et Reinesio olim amicum fuisse, et nunc ejus heredibus (quorum nomina non satis scio, et nosse desidero) esse non dubito, rogare volui, ut mihi opem feras, quod ego, re confecta, honorifica tuae operae mentione, ut alioquin debeo, apud amicos Parisienses agniturus sum. Quaecunque Dnn. heredum sententia desideriumve est, mihi tuto libereque perscribere, aut significare possunt, ego omnia fideliter curabo. De re literaria nihil novi magnopere ad me pervenit.
Auctor libri de libertate philosophandi, cujus refutationem brevem, sed elegantem, programmate complexus es, est Benedictus Spinoza, Judaeus ăposynágvgow, ob opinionum monstra, ut mihi e Batavis scribitur. Ceterum homo omni literatura excultus, et inprimis insignis Opticus, praeclarorum admodum tuborum elaborator.
Abulfedam, Geographum Arabem magni nominis, Schickardus, multis collatis manuscriptis recensuerat, versioneque latina expresserat, et notis illustraverat. Reliquias tanti viri tam praeclaras cum alicubi latere didicissem, Gallis significavi, qui redemere: et ita fore spero, ut opus tam diu in publico desideratum cura clarissimi Ferrandi, Galli orientalia doctissimi, prodeat in lucem. Ex quo multa hactenus ignorata discemus, circa res orientis, quae Abulfeda ille, princeps Hamae, maximis sumtibus indagavit. Europaei hactenus fere non nisi litora Asiae Africaeque legere, at Arabes religionis linguaeque beneficio in intima mediterranearum gentium penetravere. Mogunt. 21/31 Jan. 1672.