Series II Band 1 · No. 99.
JOHANN FRANZ GRIENDL VON ACH AN LEIBNIZ
Nürnberg, 30. Dezember 1671 (9. Januar 1672).
Praenobilis, Doctissime ac Colendissime.
Litteras accepi tuas 28 Decembris A. 1671. humanissimas, gratissimasque, in quibus a me efflagitas, ut de hodierno praesertim in Germania Rei Opticae statu, meisque inprimis ac notorum Amicorum in Telescopiorum ac microscopiorum structura inventis te certiorem redderem, dubiaque proposita solverem. Ad singula lubenter ac fideliter respondeo, quia Amicorum debent esse omnia communia, et quandoquidem inter Amicos meos veros te quoque numerare dignatus es, hoc pro amicitiae, fidelitatisque invicem meae signo reciproco habe. Mitto hic tibi specificationem novarum mearum inventionum, et quid in scientia opticae excolenda hactenus laudabiliter praestiterim, sufficienter satisque percipies. Nunc ad dubia, ac inprimis a me scire desideras, optimis meis Telescopiis, in quanta distantia dignosci aliquis homo, colorve possit. Respondeo cum Veritate, ad unum milliare Germanicum (intelligo starkhe teütsche meilwegs) et ultra cum meis majoribus Telescopiis id est 20, 30, 40 et 50 pedum longitudine, hominem, quis sit, dignosci posse, ad tria milliaria Germanica color vestimentorum, ita testari potest Princeps Sulzbachii, ad quatuor milliaria Horologia, quota hora sit, Testes sunt Elector Bavariae, et Reverendissimus ac Serenissimus Princeps, tum Episcopus Frisingensis, ad septem milliaria aedificia cum fenestris ac Caminis in Tectis, nec non domunculas Excubiarum (wachthaüsl) in munimentis positas, hic Norinbergae in Fortalitio Wilzburg, quod distat septem milliaribus, haec omnia distincte a nobis et plerisque Senatoribus ac Mercatoribus visa sunt summa cum admiratione, imo ab uno et altero Senatore, qui secum in Hohenstein, arx est in alto montis vertice sita, unum ex meis Tubis opticis habuerunt, duas arces in Bohemia circiter duodecim milliaribus dissitas pulchre a se visas esse, testantur quotidie. Hinc nota boni ac praestantis Telescopii merito elucet: quia causa ab effectu denominatur, nobilitaturque. Scio equidem Hookium, et alios Societatis Regiae Britannicae in elaboratione magnorum Telescopiorum multum tentasse, sed nil digni vel singularis effectus in lucem prodiit. Imo Helvetius, de quo Honorificam satis fecisti mentionem in tuis litteris, et mihi quoque notus est, tentavit Tubum conficere opticum 70 pedum longitudine, an vitra fuerint [s]phaericae, an Hyperbolicae figurae, nescio, de effectu saltem ipsius nihil laudabiliter ad aures nostras pervenit. Schema plenilunii cum novis maculis a me observatis brevi videbit lucem, quam sequetur Schema Solis, et macularum tum facularum ejusdem. Quid autem sentiam, de elaboratione vitrorum Hyperbolicorum, Ellipticorum et Parabolicorum, Experientia teste nihil adeo singulare, ut Carthesius et alii promittunt, inveni, magis speculative quam practice loqui videntur. Scio etenim modos et machinas non tantum vitra, sed insuper Scuta perfectissime conficiendi 2dum figuram Hyperbolicam, sed hac jam pridem relicta utor figura [s]phaerica utpote 2dum naturam nobilissima perfectissimaque.
Illud quoque nosse peroptas, an non idem Telescopium in valde dissitis objectis non tantum proportione praestet, quam in non adeo remotis v.g. an objectum quod arborem v.g. quadragies exhibet majorem, quam nudo visu, etiam Lunam eodem statu Telescopii quadragies majorem solito exhibeat. Respondeo breviter negando. Quia sicut oculus naturalis se habet ad objecta propinqua et remota, ita se habet Telescopium, quod est oculus artificialis jam juxta regulas opticae. Quidquid videtur, sub aliquo angulo videtur, et quae videntur sub angulo majori, apparent majora, quae sub minori minora. Sed res procul ab oculo posita efficit minorem angulum in oculo, quam posita minus procul, ergo res procul ab oculo posita, apparet minor, quam posita minus procul, et consequenter arborem quadragies per Telescopium majorem exhibitam quam nudo visu, Lunam quoque eodem Telescopii statu quadragies majorem solito exhibere non potest ob rationem datam, quia Luna est procul posita, consequenter minorem efficit angulum in oculo, et arbor minus procul posita, ergo majorem efficit angulum, consequenter nec Luna quadragies aucta, ut arbor, nec Jupiter vel Saturnus decies auctus ut Luna, per Telescopium videri potest. Puto, quod hae rationes sufficiant ad confundendum amicum, cum quo est disceptatio.
Tandem ad microscopia descendo, Micrographia Hookii est mihi nota, habemus etenim hic ad manum, una cum microscopio ab ipso confecto, quod constitit 40 Imperialibus, sed pediculus in micrographia ipsius delineatus, et microscopium cum veritate non conveniunt, et vix Quartam partem illius pediculi adaequat, si mihi labor solveretur, promitterem microscopium, quod praestaret illum effectum, et exhiberet tantae magnitudinis pediculum, ut est in micrographia delineatus. Habeo ad manum microscopia, quae lucidissime granulum arenae repraesentant, ut lapidem v.g. drey und vier Zoll groß. Ista amplificatio superat certe millies illud substratum: imo res ultra 1000,000ies amplificari potest, sed quo amplificatio major est, eo obscurior etiam res apparet; Hinc speculum concavum cum lampade adhibendum est, quo res magis illuminata ac illustrata lucidior evadat, aptiorque visui. Microscopium, quod granulum arenae, ut lapidem trium vel quatuor digitorum repraesentat, vendo pro decem Imperialibus, Telescopium 20 pedum longitudine pro 24 Imperialibus, 30 pedum longitudine pro 30 Imperialibus et tandem Telescopium 50 pedum longitudine pro 50 Imperialibus. Et certe sumopere condolendum est, quod Germani Principes non tanti aestiment praeclarissimam omnium ex mathematicis Scientiis opticam, sicut Angli, Galli, Italique laborque tantus tamque subtilis tam vili solvatur pretio. Ingenia plane Germanica ad inventiones novas indagandas utpote acutiora, miracula ederent multo majora. Quod denique Oldenburgius Secretarius Societatis Regiae Anglicae scribere praesumat, in Anglia eo rem perductam esse, ut Telescopio pariter et microscopio bono objectum possint amplificare 1000, 1000ies, non miror, quia ego primus, in quantum scio, ante aliquot annos, dum eram adhuc Capuccinus, cum Telescopio hunc millies millies adaugendi inveni modum, ut forte inter hoc tempus modus iste pervenerit ad Anglos.
Haec dicta scriptave sufficiant, calamum sistit occupatio sive labor necessarius. His tamen me tibi aliisque recommendatum volo; quippe mihi pro pane lucrando, non pro recreatione curiositateque, ut alii solent, laborandum est. Scripta residua P. Ant. de Rheita in monasterio Capuccinorum Urbis Ladenburg jacent, ut inaudii; responsum ad haec, si quo me dignaris, proxime exspecto. Vale faveque
obediens servus Joannes Franciscus Griendl de Ach,
Norinbergae 30 Decembris A. 1671. math. et opticus Norinbg.
P. S. Revdssus Dⁿus de Sal est singularis cultor opticae, cui recommendare sub tecto nomine
proficuum esset. Dimensio[.] videre solis locum tempore nubilosissimo, lunae aut stellarum aut poli noctu. Cometa ope Telescopii visus. Buratini, Reeves. An sciat quantum augeat minus lunam quam arborem. Quid maculae solaris novissimum. De augendis aperturis per concentrica. Hyperbolae casuales.
Praenobili ac Doctissimo Dⁿo Gottefrido Guilielmo Leibnitio J.U. Doctori et Consiliario Emminentissimi Electoris Moguntiae. Amico Obssmo Colendissimoque. Moguntiam. Mainz.