Series II Band 1 · No. 95.

ADAM ADAMANDUS KOCHAŃSKI AN LEIBNIZ

Prag, 12. Dezember 1671. [91.]

Latin

Nobili Clarmo et Consultmo dⁿo Godefrido Guilielmo Leibnitio U. J. Doctori,

Consiliario Mogⁿo etc.

Adamus Adamandus Kochanski Soctis Jesu S. P. D.

Dederam ad Te praeterlapsi Mensis 18va Responsorias ad ultimam Tuam longe gratmam easque incluseram ei, quam Pri Maximiliano Habersac Concionatori e Socte Nostra in Collegio Moguntino commoranti tum scribebam: minimeque dubito eam Tibi a praedicto Patre, qua is est humanitate, traditam fuisse, aut certe illum tradi curasse. Cum vero hac ipsa septimana acceperim a Pre Franco Lana Epistolam, et in ea alteram quam hisce includo, gavisus sum opportunitate hac Te iterum, iterumque alloquendi, rogandique, ut si quid interea temporis Tibi perscriptum sit a Viris Eruditione conspicuis, quod novitate inventionis aut observationis scitu dignum sit, me quoque horum participem efficere ne graveris. Ego interea temporis vix quidquam memorabile nactus sum, praeter Opus Analyticum integrum mihi a Clarmo Carolo Renaldinio Patavio transmissum: cui scripsi nuper, cum honorifica Tui mentione, Tuarumque Hypothesium, quas etiam ei missurum me pollicitus sum. Cuperet is Opus illud suum inseri Catalogo Nundinarum Francofurtensium, et id ut fieret, egeram olim cum Pre Gamans; facturum is se recepit, interea factum est magnum nihil. Nam in Catalogo praeteritarum Autumnalium nihil reperio: Quocirca nisi praecedenti Catalogo (quem non vidi) jam antea sit inscriptum, rogatum Te velim Vir Clme id officii, viro de Mathesi optime merito, praestare ne graveris, atque Opus praedictum proximarum Nundinarum Catalogo inscribi; et si Te Francofurtum excurrere contingeret, illud coram commendare tum Andreae Frisio Bibliopolae Batavo, cujus in Tuis ad me facis mentionem, tum aliis eruditis. Inscriptiones Operum singulorum sunt sequentes, a me in compendium redactae.

Caroli Renaldinii, Serenmi M. Principis Etruriae Philosophi ac Mathematici olim in Pisana Academia Philosophiam ordinario loco profitentis, nunc in Patavino Lyceo Philosophi primae sedis Ars Analytica Mathematum. Tomus I. Algebra Numerosa. Tomus II. Algebra Speciosa, cui accedit Geometra Promotus. Tomus III. De Resolutione et Compositione Mathematica. in folio omnes; duo priores Florentiae impressi, posterior Patavii. Pretium omnium indicaverat olim Author esse 50 librarum Venetarum, quarum 16, aut interdum (nam mutatur pretium) 15 17/₂₀ aequivalent uni Ducato sive 2 Imperialibus idque pretium majus fore significavit, si permutatione aliorum Librorum res instituenda esset. Etiam atque etiam oro, da operam Vir Clme ut Opus istud Orbi Literato innotescat.

In inclusa Pris Lanae Epistola, licet Aristarchum agere nolim, duos tamen Asteriscos notavi, quod existimem Prem Lana praepropera scriptione verba illa a me signis notata transposuisse: Rationi enim consentaneum mihi videtur, ut assurgat, quando Aër superoneratur humiditate; eadem per pluviam exoneratus, liber«que» viceversa humiliorem columnam constituat, et descendat. Petit a me Lana ut hic Pragae idem Experimentum susc«ipiam,» sed ego credo Moguntiam inter et Pragam, utpote sub eodem Parallelo sitas exiguum aut omnino nullum fore discrimen, si de maxima minimaque altitudine sermo sit: quam tamen ego puto, plurimum variari posse non solum ratione Climatis, sed etiam, Locorum sub eodem Climate, si unus Loco palustri, alter sit altiori constitutus: Nam etiam hujus discrimen habendum esse suadet ratio: Et memini me quondam Florentiae audivisse ex M. Duc. fel. mem. Ferdinando II. ad altitudinem 40 Ulnarum Florentinarum, altitudinem rii in Tubo, supra Horizontem stagnantis rii acquirere vel perdere tantum, quanta hujus est Lineolae Longitudo ! | ! circiter. Quae de Dimensione Distantiarum per Telescopia dicit Lana, me non movent; ego persto in sententia mea, quam prioribus Tibi perscripsi et etiamnum affirmo, inde nos ad summum habituros Proportionem Laterum Trianguli, sed nequaquam Mensuram in Semidiametris Terrae, vel aliis Mensuris datis: quanquam et illius Proportionis exhibitio videtur mihi aeque fore fluxa et incerta, ut sunt usitatae observationes, quae Oculo, et Instrumentis nituntur. Rem tecum melius expende et in eandem mecum ibis sententiam; sed ibit et Lana, postquam ad examen cuncta vocaverit.

Clmus Dobrzenskius te etiam atque etiam salvere desiderat; Consalutat et humaniter Illmus Dⁿus Talduccius Militaris Geometra hujus Regni, Vir eruditione, ingenio singulari: Legit is magna sua voluptate Tuas Hypotheses a me sibi exhibitas, mirifice dilaudavit, et Ingenium Tuum, inter prima hujus aevi nostri, reposuit; me quoque album calculum adjiciente, Tuo merito debitum, et Candori meo concolorem.

Singulari me Tibi obstringeres beneficio, si perscriberes, quaenam sit ratio Linearum et Angulorum, in Propugnaculis illis Moguntinis, nova ratione constructis circa Portam Alt Münster, occidentem versus: eorum figuram structuramque adhuc recenti memoria teneo, sed Mensuras illas praedictas desidero; licet fatear illas ex Axiomatibus Architecturae Militaris facile deduci posse, ac potissimum ex Mensura Lineae Defensivae, quae datur sclopetis minoribus. Sed et Angulos Propugnaculi in Irregulari figura, sub regulam cogi posse non videtur: Quidquid sit, cuperem haec ab Architecto Eminentmi Electoris intellecta mihi paucis indicari. Ego vicissim cum in eodem genere, tum in quibusvis aliis occasionibus ad obsequendum Tibi pervigilem me fore adpromitto. Vale Vir Clarme et longum vive incolumis. Dabam Pragae 12. Xbris 1671.

Nobili, Clarmo et Consultissimo Viro, Dⁿo Gottfredo Guilielmo Leibnitio U. J. Doctori: Eminmi Electoris Moguntini Consiliario etc. Dⁿo mihi plurimum observando. Moguntiam.