Series II Band 1 · No. 93.

FRANCESCO DE LANA AN LEIBNIZ

[Rom, November 1671.] [68a.]

Latin

Illmo ac Praeclmo Dⁿo Gottfredo Guilielmo Leibnitio. Consilio Mogunt.o Franus Lana S. P. D.

Quod judicium meum de tua hypothesi tanti feceris, non ingenio meo, sed genio tuo, et erga me benevolentiae tribuendum. Porro licet aliqua obscurius dicta videantur, non tamen video quo pacto tam multa, et varia, magis dilucide in tam exiguo opusculo explicari potuerint, et quidem ingeniosissimo. In pluribus sententiis convenimus, quamvis explicationis modus in aliquibus sit diversus; maris reciprocos aestus aëris pressioni tribuo, sed alia ratione quam P. Fabri (qui nunc Romae degit), immo etiam quam Tua, neque enim video cur ad phaenomena physica explicanda necesse sit ad circulationem terrae recurrere, aut etiam solis. Et ut aliquid ingenue dicam (cum per tuam liceat humanitatem) Fundamentum 18. Theoriae motus abstracti, ex quo multa concreti pendent, minus quam par est videtur firmum, praecipue si sequatur quis opinionem illam, quae Gassendo placuit et mihi valde probatur, nimirum in motu morulas intercipi: similiter Theorema 17. licet sit verum; non tamen inde videtur sequi, quod ubi nulla est partium ad invicem pressio, nulla possit esse earundem cohaesio, adeoque quod ad consistentiam corporum motus requiratur; cum potius, ut Boylio placet, in omnium partium quiete sita sit consistentia corporum solidorum, esto non potuerint hanc consistentiam adhaesionemque aquirere sine praecedenti motu et impulsu. Alia occurrent alibi examinanda. Caeterum ex Theoria motus abstracti Theoriam motus concreti deducere consultissimum est, neque enim aliter perfectam scientiam de rebus physicis haberi posse existimo. Omnibus igitur opusculum tuum commendabo, et quantum in me erit, efficere curabo, ut in ea, qua par est, existimatione sit apud memoratos a te viros eruditos aliosque plurimos.

M. Antum Castaneam optime agnosco, mihique suam Pancteticam misit, quae nil aliud est quam quaedam notificatio seu declaratio societatis ab ipso promotae, cui nomen Amicorum solis: Asserunt enim se libellos habere (quos inconspicuos esse volunt omnibus praeterquam iis qui societati aggregantur) ex quibus lux facile affulgere possit ad omnia quantumvis difficillima perficienda seu intelligenda: non tamen facile adducor ut credam historiolam a te narratam: de qua aliquid rescire curabo, ut a me certior fieri possis. De porcellana Septalae nihil antea audiveram, scribam Mediolanum, sed difficile est admodum, aliquid ab ipso extorquere, cum sit vir secretorum tenacissimus. Libenter viderem hypothesin illius Angli magneticarum declinationum: Observationem ut spero valde utilem manifestabo in mea hydrographia, licet potissimae inventiones meae circa longitudines aliis principiis quam magneticis nitantur; sed adhuc aliquot mihi desunt experimenta, quae percommode facere nondum potui; si illa ex voto successerint quemadmodum alia a me jam sumpta, brevi tractatum illum typis mandari curabo. Caeterum in experimento Grandamici olim fallaciam animadverti. In experimento illo cum facto si bene memini, accepimus m simplici calcinatione in cineres redactum, et ablutum, ut praescribit Geber, et per descensorium seu Rotam barbatam rursus redactum in corpus.

Rem mihi pergratam feceris, si mihi notum feceris quanta sit maxima, et minima altitudo ii in tubo Torricelliano supra superficiem mercurii stagnantis in hisce tuis regionibus, existimo enim non eandem futuram quae est apud nos; et cum ab aëris pressione pendeat, hinc fortasse argumenta elicere possem quibus tua firmetur hypothesis; Dixi maximam minimamque, quia, ut facile observare potuisti, mercurius in eodem tubo suspensus modo deprimitur, modo rursus altius assurgit pro diversa constitutione aëris; nec tamen hae vicissitudines caloris ac frigoris leges sequuntur; sed, ut ego saepissime per multos annos observavi, mercurius *deprimitur Die Sterne hat, wie aus N. 95 hervorgeht, Kochański eingefügt.* *quotiescunque imminent procellae vel pluviae, *assurgit vero cum nubes incipiunt se dissipare; adeo ut praedicere potuerim imminentes pluvias, aut serenitates; Id ipsum an istic contingat scire cupio; advertendum tamen ne tubus sit nimium angustus, in quo casu observavi mercurium aliquantulo altius subsistere.

Quae de distantiis per tubum opticum mensurandis a te proponuntur solido niti fundamento plane censeo; nec mihi nova recenses, nam si recte observasti id ipsum me facturum innuo in Prodromo ubi de usu Telescopii. Quare non sine voluptate miror ingenia nostra tantopere conspirare, praecipue in eo quod indicas distantias planetarum colligi posse comparando differentias magnitudinum apparentium per duplex telescopium, ipsissimus enim modus mihi pariter in mentem venerat; Quia tamen plura in praxi sunt advertenda, quae longiorem discursum requirunt, nec modo per tempus mihi licet singula exponere, id in alia epistola me facturum promitto; Interim Vale et ingenii tui praeclarissimi admiratori praeconique fave.