Series II Band 1 · No. 91.

ADAM ADAMANDUS KOCHAŃSKI AN LEIBNIZ

Prag, 18. November 1671. [69.95.]

Latin

Nobili, Clarisso atq. Consultisso Viro D. Gottfredo Guilielmo Leibnitio U. J. D.

et Consiliario Mogⁿo

Adamus Adamandus Kochanski Soctis Jesu S. P. D.

18. Novemb. 1671. Praga.

Magni profecto criminis in humanitatem Tuam admissi me reum agere posses Vir Clarme si tam intempestivum meum ad Tuas humanitate plenissimas Responsum attenderis: at si negotiorum moles, quibus inopinato fui oppressus, et ab iis vix etiamnum respiro, Tibi foret perspecta (faciam autem ut deinceps exitum rei adhuc pendentem intelligas) omni prorsus culpa vacare me pronunciares. Quamobrem per Tuam illam humanitatem prolixissam Te oro atque obsecro, ne meam hanc in scribendo tarditatem, mihi plane violentam vitio vertas, aut poena talionis vindicandam existimes.

Gratulor ex animo Hypothesin Tuam ab Ingeniosissa Socte Britannica benigne acceptam esse; Claritatem quam desiderant, Clarissimus Author, ubi opus fuerit affundet: nec enim ubi tam multa dicenda sunt, singula enucleate proponi possunt in Opere cui certi limites brevitatis sunt praefixi. Meas oppositiones quod permagni te fecisse dicas, quod Responso digneris, totum id Tuae Clme Vir humanitatis est; nam ut fatear ex Hypothesibus adhuc nonnisi prima foliola delibavi leviter, et quod ajunt, ut canis e Nilo: Idque non alio fine, quemadmodum credo scripsisse me, nisi ut ansam porrigerem eas perficiendi, quod non melius praestari potest, quam ab eo, qui primo formavit: et hoc etiam fine breviter insinuabo, quae circa Tuas Responsiones occurrerunt.

Terrae Rotunditatem Circulationi Lucis vel Aetheris praesupponendam esse, non improbo: sed optandum fuisset, si quis modus esset, eam primo formandi ipsamet illa Circulatione; hoc enim habet nescio quid pulchritudinis. Gravitas et actualis Gravitatio Corporum non mihi videtur adhuc sufficienter explicari per Motum Atmosphaerae in Meridianis 1. Quia hic Motus est valde irregularis, nec tam vehemens ut Circulatio; adeoque impotens ad dejicienda gravia versus centrum. 2. Motus ille alius est interdiu, alius noctu, alius hyberno tempore; Gravium tamen eadem tendentia deorsum. 3. Motus ille praeterea non tantum est a Polis vel ad Polos, sed etiam, et quidem meo judicio vehementior ab Ortu in Occasum: hinc venti illi Occidentem versus inter Tropicos, et ille qui circa Solis Ortum diebus etiam tranquillis observari solet; cujus ratio est, Lucis circa Hemisphaerium Terrae Circumlatio, qua aër rarescit hic, alibi densatur, rariore propellitur etc. 4. Et hinc non satis assequor, quomodo igniculi illi, quos ais ex attracto et comminuto aëre elici, versus Polos repellantur: Quia impedientur illi affluxu crassioris aëris a Polis accurrente. Deinde non video cur Igniculi transversim ferantur ad Polos, et non potius sursum, cum sint leviores etc. Circa Magnetis denique verticitatem maxime in casu illo quo Acus Magneticae brachia forent inaequalia sed aequilibrata, vel etiam una Medietas Acus Argentea, altera Chalybea, hos adhuc habeo reliquos scrupulos ex Tua Responsione, in qua praeter Circulationem Agentis, requiri vis dispositionem pororum in patiente, videlicet . Fateor hac Responsione fieri utcunque satis; sed si quis dicat, Inconceptibile esse, quomodo corpus tam solidum, atque est chalybs depuratus, ad levem contactum Lapidis Herculei jam hoc, jam altero polo, subito mutet omnem texturam pororum, et aliam acquirat, idque millenis vicibus? Sed ut fortior sit haec dubitatio mea, pono id Experimentum. Sumatur sphaerula Chalybea, tangatur in quacunque parte superficiei, acquiret verticitatem a Magnete, hoc est dispositionem quandam pororum; tangatur millies in aliis atque aliis partibus, novos semper polos, axes, et consequenter poros aliter aliterque conformatos acquiret, vix concipi jam potest, quomodo Sphaerula ista post tot pororum Metamorphoses non tandem resolvatur in Alcohol impalpabile dissoluta illa prima pororum textura, quam in prima sua formatione acceperat. Scio homini Ingenioso, qualem Te esse inprimis probe perspicio, ad haec non defuturum quod reponat, sed in explicandis Naturae Phaenomenis nimiam subtilitatem, ut et nimiam simplicitatem improbo; ita tamen, ut limatum Tuum judicium atque perspicaciam tenuitati meae praeferam: Nam haec eo tantum adfero, ut quae reponas aliis talia opponentibus, habeas in promptu.

Epistolam Tuam Pri Lanae datam jamdudum eidem transmisi, et spero brevi Responsum adfuturum. Et quia apertam mihi mittendo, videbaris mihi jus illius legendae dedisse, illam magna mea voluptate percurri; ibidemque singulariter me affecit Consideratio Tua perelegans circa Dimensionem Corporum Mundanorum ex Unica Statione: Et ut verum fatear, Hecatomben Tibi parabam, re tamen animo tranquillo magis inspecta, dubitare incipio, num hinc Resp. Literaria majus emolumentum sit habitura, quam ex usu recepta Dimensione: Nam ut taceam, difficile esse sumere differentiam Magnitudinis objecti visu nudo et armato spectati, et quod Lentis objectivae distantia ab oculo, vel ocularib. Lentib. non eadem debeat esse in qualibet objecti elongatione; item quod ejus desumptio, (quae praecisa difficillime habetur, vel vix unquam) fere recidat in eas imperfectiones quas secum trahit usitata Dimensio etc. Non video adhuc quomodo Calculus Trigonometricus sit instituendus Trianguli illius, in quo dantur quidem omnes tres Anguli et consequenter dari potest Laterum proportio, Trianguli optice considerati: Nullum tamen latus datur in Mensura Cosmometrica, vel Astronomica Trianguli mundani, vel ad talem Materiam contracti, ut ejus laterum quantitas exhiberi possit in Mensura Mundana, v.g. in Semidiametris Terrae; nisi prius aliunde supponatur, vel Diameter Astri tot continere Diametros Telluris, vel ejus Distantia a Terra. Exemplo rem declaro. Si quis Turrim Moguntinam AB videat Francofurto E sub angulo gradus 1. Et descendendo secundo Moeno usque in D Höchstium, videat eandem sub Angulo duplo majore gr. 2. tandem ex C Hochheimio vel Casselis sub angulo 3. grad. Sciat insuper quae sit ratio distantiae ED ad DC, et hujus ad CB, in numeris (non tamen in Mensuris determinatis Pedum, vel Passuum), poterit inde quidem legitime concludere (ope Trigonometriae vulgaris, vel Logarithmicae) quae sit ratio totius EB ad BA. Non tamen inde deducet quot pedibus alta sit Turris AB; vel quot pedes inter B et E intercedant. Eodem modo licet ego pariter in E videam Diametrum Solis AB sub angulo v. g. 30^#(EF), per Tubum vero Sol veluti mihi admotus esset in C, appareat sub angulo duplo majore gradus unius, nihil inde potero certi statuere vel de Diametro Solis, vel de ejus distantia ab E, in quibusdam Mensuris determinatis Milliarium, vel Semidiametrorum. Et haec sunt quae mihi primo hoc intuitu occurrunt circa ingeniosum Tuum conatum, quaeque non ideo adduco, ut ab ulteriori studio in eo perficiendo deterream, sed ut pro ingenii Tui qua polles perspicacia, peritius inspicias, num haec quae dico vim aliquam obtineant: Nec enim ista sunt tam certa, quam quae Geometrica Apodeixi sunt stabilita: Prout nunc occurrunt scribenti, ita in hanc chartam conjicio.

De Grandamici Paralogismo statueram quidem nullum verbum facere, donec eum cum aliis Inventiunculis meis Mathematicis vel Polymathematicis quas aliquando in lucem edere molior, opportune demonstrarem; sed quia Te video ejus pernoscendi desiderio teneri, non Te celabo, dummodo clam aliis esse velis. Summa rei est haec. Magnes esto sphaericus cujus Borealis Polus B; Australis A qui in Experimento Grandamici verticalis statui debet, sive Zenith respicere debet, et hoc situ, Liquido innatare, donec se disponat juxta situm Mundi. Subsistente ita Terrella, jubet Grandamicus, per A et B polos duci Lineam Meridianam veram sine ulla Declinatione, quae linea, vel verius sectio Meridiani, formabit in Terrella Circulum per A et B incedentem, quem ille vult esse Meridianum Universalem, et qui sine Declinatione ubique terrarum ostendat Meridianum Loci. Idem fieri posse docet in Acu quadam AB verticaliter innatante etc. Adverto ego hic fallaciam istam: Quando enim axis Magneticus AB est plane verticaliter, et indivisibiliter constitutus, Dico Magnetem nullam habiturum conversionem sive verticitatem ut vocant; stabitque immobilis in dato quocunque situ, quod suo loco demonstrabo: Nam practice sic collocare Terrellam est moraliter impossibile, sicut et Acum inter duos Magnetes in aëre pendulam librare. Quod itaque Terrella verticaliter posita adhuc se disponat ad polos aliquibus suis partibus, id fit propterea, quod Axis AB. non sit plane verticalis, sed habeat situm verticali proximum, in linea v. g. CF. Nam si idem Axis AB ponatur ultra verticalem situm, velut in DE, subito conversionem facit in oppositum, ita ut D veniat ubi C et E cadat in F. Quia hic est situs illi conveniens in ordine ad polos Telluris. Quando autem Axis Magneticus habet situm CF, tunc necesse est ut magnes se disponat ita ut F spectet polum Arcticum, qui est illi propior, et C respiciat Antarcticum Telluris. In Magnete autem sic disposito ductus Meridianus ideo videtur esse expers declinationis, quia cum jam ductus sit absque Declinatione, si transferatur ad alium Locum, ubi est alia Declinatio Magnetica, major v. g. tantum uno gradu quam in priore loco, iste gradus non prodit se conspicuum in isto secundo Loco, quia Magnes sic dispositus non ita dispositus est ad recipiendam vim illam Terrarum efficientium Declinationem etc. Plura dici possent, sed studio brevitatis nunc omitto, aut si non clare rem proposuerim, alias pluribus explicabo.

Circa Hyperbolicas Lentes elaborandas jam ego quoque nonnulla disponebam, cum ecce negotia illa quae meam ad Te scriptionem, etiam illud Intentum impedivere. Si quae interea Cl. Vir ab aliis Tibi perscripta sint, ab Ottio, Titelio, vel aliunde, me certiorem facias oro. Invento meo, nisi me Philautia fallat, nil hactenus vidi praestantius ab Authoribus traditum ad hujusmodi vitra efficienda: Legi Cartesium, Rheitam, Hevelium, Lana etc. sed omnes eorum Praxes laborant vitiis illis, quibus ego remedium adferre laboravi, et obtinui: Deest mihi tantum Machina, quae fieri debet accuratissime ex Chalybe, qua omnis generis Convexa Sphaerica, Hyperbolica, Parabolica, Elliptica et alia, elaborare potero, Concava etiam, sed labore majori. Quamprimum licuerit, operi manus admovebo. Praecipua Laus Machinae est, quod inter laborandum Lentes, Figura Idealis v.g. Hyperbolica, non amittatur aut mutetur attritu, prout fit in aliis Machinis, Canalibus etc.

Accepi nudiustertius Tres Tomos Analyseos ab Authore Renaldinio mihi dono missos huc Patavio; cuperem intelligere, num opus istud insertum sit Catalogo Nundinarum Francofurtensium, prout a Pre Gamans petieram, et id Author expetebat. Essetne spes aliqua permutationis istius operis cum aliis? sed Exemplarium plurium v.g. 100 cum variis aliis Libris? quorum Catalogum prius mitterem Authori, ut videre possit num sint Libri utiles Italiae, aut in ea non prohibiti. De M. Anto Castagna mihi constat hic ab homine eruditisso qui illum bene novit, illum non ex Becheri lectione, sed aliis viis scire, Mineras cum emolumento tractare 1. Maturando immatura 2. Habet modum conservandi domi Mineram quasi perpetuam, quae post aliquod tempus iterum tractata, det iterum Metallum, et sic deinceps. Estne Tibi nota Hyle Hermeticorum, illa inquam, tot nominum, voluminumque? Notusne quispiam qui pro Adepto habeatur? Aut constat de Authore aliquo, qui fideliter totum Processum tradiderit, occultata solum Materia? Sed manum de Tabula tollere cogor. Responso Tuo beatum me ut facias oro; P. Maximilianus Habersak Tuas mihi transmittet, qui meas has Tibi. Vale et redama.

Nobili Clarisso atque Consultisso Viro Dⁿo Godefrido Guilielmo Leibnitio, U. J. Doctori, Consiliario Moguntino. Dⁿo mihi plurimum observando. Moguntiam.